743 744
E D I T O R U M
O B S E R V A T I O N E S
IN D lS SE R .T ATIONEM Q.HARTAM Q u E S N E L L Ï ,
de AuBore libellé , feu epiftola ad Demetriadem Virginem.
Æc epiftola primura édita fuit inter Ambroiii opera, in
fine epiftolarum ejufdem, epift. 84. & ipfius nomine in-
fcripta, ut didicimus ex editione Bafileenfi anni 1492.
In qua cum non appareant libri de Vocatione omnium
gentium in pofterioribus editionibus adjefti , indicium
eft manifêftum, earn épiftolaitt a primo editore line iis
libris fuiffe inventam vel in fine codicis epiftolarum S.
■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ K Doftoris, vel in aliquo MS. fimili exemplo Vat. 284.
in quo hæc ipfa epiftola fine libris de Vocatione legitur cum hac infcriptione :
Ambrofii ad Demetriadem Virginem. Cum vero animadverfum fuiffet , hanc
epiftolam ex Pelagianorum mentione, quæ in eadem occurrit, & ex ipfa De-
metriadis state non pofle attribui S. Ambrofio ; in editione ejufdem Romana
anni 1581. omiffa fuit, retentis libris dé Vocatione, qui antea Ambrofû ope-
ribus additi fuerant. ; :
-Cur ab IL Joannes Sotellus, qui anno 1365. Lovaniehfi Profperi editioni libros ad-
aliis tri- jecerat de Vocatione ex tribus codicibus, in quibus iidem libri Profpero tri-
buta s, büebantur ; etfi nullum flatus fuiffet exemplar, quod hanc epiftolam Profpero
Amm™ pariter adfcrîberet ; eam tamen ex ftili præfertim fimilitudine cum laudatis li-
bris eidem Auftori adjudicandam, ejufque operibus inferendam putavit. Licet
Nuiii autem aliquot fubinde codices nobis inventi fuerint cum memoràtis libris Pro-
codd. huic Ipero infcriptis ; nullum tamen reperire licuit, quo hæc Sotelli opinio fulcia-
frntentias tur. Pierique enim codices, qui libros de Vocatione attribuunt Profpero, hac
’avent ■ epiftola carent. Ex tribus autem exemplaribus Vaticanis fignatis num. 262.
2S8. & 2S1. iii quibus poft duos libros de Vocatione hæc epiftola defcri-
bitur, duo poftrema 2<58. & 281. libros de Vocatione Ambrofio afferunt; epiftolam
autem abfque Auftoris nomine fiibjiciunt cum titulo .• Incipit de Ver a
humïlitate ad facram 'virginem Demetriadem. Primum vero recentius 262.
libros quidem de Vocatione & in infcriptione & in finali claufula adfcribit Profpero;
at epiftolam quafi opufculum ad eumdem auftorem non pertinens, in-
terpofitis aliquot paginis albis, fine ulla infcriptione a prima ftatim periodo
_exorditur , adeo ut libris de Vocatione Profpero tributis per accidens fub-
jefta videri queat. »
III. Cum nihilominus ex ftili fimilitudine, nec non ex fimilibus de gratia
fententiis invaluiffet ppinio, ejufdem auétoris effe & libros de Vocatione, &
epiftolam ad Demetriadem , ficut illi libri ex pluribus MSS. exemplaribus Profpero
tributi fuerunt ; ita hanc quoque epiftolam, nullo licet codice fuffragan-
te , eidem adjudicandam communius obtinuit. Primus contra hanc fententiam
?ULeoni vexdlum extulit Pafchafius Quefnellus, qui una cum libris de Vocatione hanc
eam àSe- etiam epiftolam S. Leoni vindicandam contendit . Contra hun'c autem late
mit. fcripfit Jofephus Antelmius differt. 2. De verts operibus SS. Leonis & Profper
i , ut ex vulgata fententia S. Profpero eamdem epiftolam affereret : & alter al-
teri brevioribus fubinde fcriptis refpondit. Inter has compugnantes opiniones
ut æquum feramus judicium, cmn nihil ex MSS. pro Profpero, pro Leone autem
multo minus elici potuerit ; expendendæ funt in primis iilæ conjeclatio-
nes, quas Quefnellus propofuit, ut exclufo Profpero, Leoni epiftolam vindica-
ret. Tum de fententia Antelmii, qua S. Profper auâor adftruitur, nonnulla
adjicientur.
Confina* iv . Primo hypothefis, quam initio Quefnellus ftatuit, eumdem effe & il-
,ur' lorum librorum & epiftolæ auâorem, non ita certa eft, uti præfumitur. Duplèx
745 I N D lS S. IV. Q u E SW E L L I .
plex in hanc hypothefim affertur ratio, tum quod ftilus in utroque opere idem
videatur, tum quod utrobique iidem Semipelagianorum errores impugnentur .
At non Semipelagianorum, fed Pelagianörum errores in epiftola ad Demetria!
dem notari exploratum nobis videtur . Ad Semipelagianos quidem Quefnellus
xetulit illa capitis decimi: Quam partem fuperflute pradicationis ( qua fcili-
cet Pelagiani varios errores fpargebant ) quidam ß b i, cum cetera abnuirent
fervaverunt .... ut omnium hominum generalem ruinam meritorum privilegio
fublevarent; & cum inter noftros qriginalis peccati vulnera faterentur, inter
fuos tamen hoc tenere oflenderent, quod primorum hominum prosvaricatio fo-
lis imitatoribus obfuijfet. At haic Semipelagianis Maffilienfibus aut aliis eorum
fautoribus nequaquam conveniunt: quippe hi fincere admittebant originale pec-
catum, neque ulla in hoc errore cum Pelagianis focietate jungebantur. Indi-
cantur autem quidam Pelagiani occulti, qui dum verebantur fe: fe palam pro-
dere, originale peccatum fatebantur inter Catholicos, inter fuos autem nega-
bant: iique ejus generis fuiffe videntur, ac illi Pelagiani latentes a S. Leone
memorati epift 1. quos. generalibus & ambiguis profeffionibus utentes, ut fe
fe oculerent, idem Pontifex ad apertam & expreffam cujufqüe erroris conde-
mnationem adigendös prsecepit. Stilus porro epiftola: a ftilo librorum de Vocatione
difcrepare videtur in nonnullis, qua: acutiora & accuratiora ingenia nequaquam
effiigient. Et liquidem latius fimilis prstendatur, cum ftilus hac la-
tiori ratione fimilis in diverfis ejufdem ztatis ac inftitutionis Scriptoribus iden-
tidem reperiatur; hac fola latior fimilitudo ftili duorum operum, eumdem au-
ftorem certo probare non poteft. Nihil igiturpro eodem auftore afferendo cer-
tum fuppetit. Immo altum de Semipelagianorum erroribus filentium in epiftola
, ubi congrua incidit occafio, non nemini incredibile videri poteft, fi ejus
auftor idem effet ac fcriptor librorum de Vocatione , qui ex hfs libris adver-
lus eofdem inflammatus agnofcitur. In re autem prsfenti fi faltem dubium po-
natur, num diverfus fit epiftola & librorum auftor; cum negari nequeat, fti-
lum epiftola magis convenire cum ftilo librorum de Vocatione, quam cum ftilo
S. Leonis, vel Profperi; & hac majori fimilitudine nihil conferente incer-
tum habeatur , num ifthac epiftola aiietori librorum de Vocatione tribuenda
fit; multo erit incertius, immo creditu difficilius erit, eam Leonis effe , vel
Profperi, a quorum ftilo magis difcrepat.
V. Sed hoc interim prsetermiffo, & praefumta etiam hypothefi, eumdem
effe utriufque operis au&orem , cum nihil hinc elici qüeat ad afferendum
außorem Leonem potius, quam Profperum , differtationis Quefnelliana exa-
men profequamur. Pro Leone igitur Quefnellus primo ingerit promifcuum &
peculiarem ufum veteris & Hieronymiana verfionis ejufdem verfus 4. capitis 14.
libri Job, qui juxta utramque interpretationem tum in Leonis fermonibus ,
tum in epiftola ad Demetriadem legitur. Id validum argumentum decantat :
cum nemo facile J ib i perfuadeat , fortuito contigiße, ut eadem «täte duo
Scriptores diverfi eumdem ejufdem libri 'oerfum aßumpferint ex verfione S.
Hieronymi, qua nondum in ufum uocata erat, & vix ab alio auBore illius
cevi ufurpata reperiatur. Quam vero imbecille fit hoc argumentum, quod •validum
cenfuit, patet ex cosevo auflore operis de promijftonibus & pradiBio-
nibus De i, qui eumdem verficulum Job ex utraque interpretatione recitat part.
1. c. 4. äc eodem etiam in contextu utramque verfionem ita jungit , uti in
epiftolä. ad Demetriadem , non äutem in Leonis fermonibus jungitur . Adde
quod idem verfus ex utraque verfione fimul recitatur etiam ab auflore Hypo-
gnofticon üb. 5. c.4. qui hoc eodem feculo floruit; & ita recitatur, ut in hoc
potiflimum verfu Job nsec duplex interpretatio adverfus Pelagianos fblemnis ap-
pareat, nec ad peculiarem hujus vel illius auftoris modum referenda fit. Poft
defcriptum enim verfum ex verfione antiqua addit: Hac fecundum feptuaginta
interpretum editionem , qua ex Graco in Latinum fermonem verfa eß , po-
fuimus. Audite apertius ad fugillationem veflram idipfum, qualiter ex He-
brao verbo fit ih Latinum translatum : Quis poteft &c. Et paullo poft: Sive
igitur Septuaginta ex Hebrao in Graco , Jive alius fimiliter ex Hebrao in
Latino fermone unum atque idem, & immutatis verbis , non tamen Veritäte,
parvulos peccati forde reos ejje dixerunt.
Tom. II. C c c 2 VI.
Pelagia-
norum ,
non vero
Semipel.
errores in
epift. hae-
notati.