5tz PHILOSOPHIC NATURAL IS
& fuperiora vel retta petere, fi corpus -futnans quieicit ; vel oblique,
lì corpus progrediendo loca femper deferit a quibus fu peri ores
vaporis partes afcenderant. Et obliquitas ifia minor erit ubi afcen-
fus vaporis velocior efi : nimirum in vicinia folis & juxta corpus fu-
mans. Ex obliquitatis autem -diverfitate incurvabitur vaporis columna:
& quia vapor in columnæ latere præcedente paulo recentior
eli, ideo etîam is ibidem aliquanto deniior erit» lucemque .propterea
-copiofius refleâet, .& limite minus indiitintto terminabitur. De
■caudarum agitationibus fubitaneis & incertis, deque -eai um figutis
irregularibus, quas nonnulli quandoque defcribunt, hic nihil adjicio ;
propterea quod vel a mutationibus aëris noftri, & motibus nubiura
caudas aliqua ex parte obfcurantium oriantur ; vel forte a partibus
viæ latteæ, quæ .cum caudis prætereuntibus confundi polfint, ac tan-
quam earum partes fpettari.
Vapores autem, qui fpatiis tam immenfis implendis fufficiant, ex
cometarum atmofphæris oriri poffe, intelligetur ex raritate aëris
nofiri. Nam aër juxta fuperficiem terræ fpatium occupât quafi 850
partibus majus quam aqua ejufdem ponderis, ideoque aëris columna
cylindrica pedes 850 alta ejufdem eli ponderis cum aquæ columna
pedali latitudinis ejufdem. Columna a-utem aëris ad fummitatem at-
mofphæræ affurgens æquat pondere fuo columnam aquæ pedes 33
aîtam circiter ; & propterea fi columnæ totius aëreæ pars inferior
pedum 850 alfitudinis dematur, pars reliqua fuperior æquabit pondere
fuo columnam aquæ altam pedes 32. Inde vero (per regulam
multis experimentis confirmatam, quod compreffio aëris lit ut pon-
.dus atmofphæræ incumbentis, quodque gravitas fit reciproce ut quadratura
diftantiæ locorum a centro terræ) computationem per coral,
prop. XXII. lib. II. ineundo, inveni quod aër, fi afcendatur a fuperfi-
ciæ terræ ad altitudinem femidiametri unius terreflris, rarior fit
quam apud nos in ratione longe majori, quam fpatii omnis infra pr-
bem faturni ad globum diametro digiti unius defcriptum. Ideoque
' globus aëris nofiri digitum unum latus, ea cum raritate quam habe.
ret in altitudine femidiametri unius terreflris, impleret omnes planetarum
regiones ufque ad fphæram faturni & longe ultra. Proinde
cum aër adhuc altior in immenfum rarefcat ; & coma feu atmo-
fphæra cometæ, afcendendo ab illius centro, quafi decuplo altior fit
r quam
P R I N C I P I A M A T H E M A T I C A . J13
quam fuperficies nuclei, deinde cauda àdhuc altius afcendat, de-
bebit cauda effe quam rariffima. Et quamvis ob longe craffiorem
cometarum atmofphæram, magnamque corporum gravitationem fo-
lem verfus, & gravitationem particularum aerts & vaporum m le
mutuo, fieri poffit ut aër in fpatiis coeleltibus inque cometarum caudis
non adeo rarefcat ; perexiguam tamen quantitatem aeris & vaporum
ad omnia ilia caudarum phænomena abunde fufficere, ex hac
computatione perfpicuum eft. Nam & caudarum infignis raritas col-
ligitur ex aftris per eas tranflucentibus. Atmofphæra terreftns luce
folis fplendens, craffitudine fua paucorum milliarium, & altra omrna
& ipfam lunam obfcurat & extinguir penitus: per immenfam vero
caudarum craffitudinem, luce pariter folari illuftratam, altra minima
fine claritatis detrimento tranflucere nofcuntur. Neque major effe
folet caudarum plurimarum fplendor, quam aëris nofiri in tenebralo
cubiculo latitudine digiti unius duorumve lucem folis in jubare re-
il cutis
L i b i *.
T e r t i o **
Quo temporis fpatio vapor a capite ad terminum caudæ afcendit,
cognofci fere poteft ducendo reftam a termino caudæ ad folem, &
notando locum ubi retta illa trajettoriam fecat. Nam vapor in termino
caudæ, fi retta afcendat a fole, afcendere coepit a capite, quo
tempore caput erat in loco interfettionis. At vapor non retta afcendit
a fole, fed motum cometæ, quemante afcenfum fuum habebat,
retiñendo, & cum motu’ afcenfus fui eundem componendo, afcendit
oblique. Unde verior erit problematis folutio, ut retta illa, quæ ör-
bém fecat, parallela fit longitudini caudæ, vel potius (ob motum cur-
vilineum cometæ) ut eadem a linea caudæ divergat. Hoc patto inveni
quod vapor, qui erat in termino caudæ Jan. 25, afcendere coe-
perat a capite ante Dee. 11, ideoque afeenfu fuo toto dies plus 45
confumpferat. At cauda illa omnis quæ Dec. 10 apparuit, afeende-
rat fpatio dierum ìllorum duorum, qui a tempore perihelii cometæ
elapfi fuerant. Vapor igitur fub initio in vicinia folis celerrime
afeendebat, & poftea cum motu per gravitatem fuam femper retardato
afcendere pergebat ; & afcendendo augebat longitudinem caudæ
: cauda autem, quamdiu apparuit, ex vapore fere omni conftabat,
qui a tempore perihelii afeenderat ; & vapor, qui primus afcendit,
& 'terminum caudæ compofuit, non prius evanuit quam ob nimiam
fuam tam a fole illuftrante quam ab oculis noftris diftantiam videri
U u u defili.