E D I T O R I S
quos ipfa tribuit natura. Verum ubi licentiam fibi aiTumunt, ponen-
di quafcunque libet ignotas partium figuras & magnitudines, incer-
tofque fitus &; motus; quin & fingendi fluida quaedam occulta, quae
corporum poros liberrime permeent, omnipotente praedita fubtilitate,
motibufque occulds agitata ; jam ad fomnia delabuntur, negleria rerum
conflitutione vera: qua; fane fruftra petenda eit ex fallacibus
conjeriuris, cum vix etiam per certiflimas obfervationes invefligari
poflìt. Qui fpeculationum fuarum fundamentum defumunt ab hy-
pothefibus; etiamii d<einde fecundum leges mecbaniqas accuratiflime
procedant ; fabulam quidem elegantem forte & venuftam, fabulam
tarnen concinnare dicendi funt.
Relinquitur adeo tertium genus, qui philofophiam fcilicet expe-
rimentalem proflten.tur. Hi qu,idj?ui ex fim.pliciffiOTS quibus pofliint
principiis rerum omnium caufas derivandas effe volunt: nihil autem
princìpi! loco aftiimunt, quod nondum ex phsenomenis comproba-
turn fiierit. Hypothefes non cpmminifcuntur, neque in phyfic.am
recipiunt, nifi ut quieftiones de quarum veritate difputetur. Duplici
itaque methodo incedunt, apalytica & fynthetica. Naturae vires le-
gelque virium fimpliciores ex feleftis quibufdam phaenomenis per ana-
lyfin deducunt, ex quibus deinde per fynthelin reliqqprum conftitu-
tionem tradunt. Haec ilia eft philofophandi ratio.longe optima, quam
prae caeteris merito amplcélendum cenfuit celeberrimus auftor nofter.
Hanc folam utique dignam judicavit, in qua excolenda atque ador-
nanda operam fuam collocaret. Hujus igitur illuftrifflmum dedit
exemplum,. mundani ncmpe fyftematis explicationem e theoriagra-
vitatis feliciflime deduélam. Gravitatis vir:tutem univerfis corporibus
ineffe, fufpicati funt vei finxerunt alii : primus ille & folus exappa-
rentiis demonftrare potuit, & fpeculationibus, egregiis firmiflimum
ponere fundamentum.
Scio equidem nonnullos magni etiam nominis viros, praejudiciis
quibufdam plus aequo occupatos, huic novo principio aegre affen-
tiri potuiffe, & certis incerta identidem praetuliffe. Horum farnam
vellicare non eft animus: tibi potius, benèvole leftor, ilia paucis ex-
ponere lubet, ex quibus tute ipfe judicium non iniquum feras.
Igitur ut argumenti fumatur exordium a fimpliciflimis & proximis;
difpiciamus paulifper ' qualis fit in terreftribus natura gravitatis, ut
deinde tutius progrediamur ubi ad corpora caeleftia, longiilime a fes
dibus
P R Ü F A T I O .
d i b u s noftris remota, perventum fuerit. Convenit jam inter omnes
ohilofophos, corpora univèrfa circumterreftria gravitare in terrain.
Nulla dari corpora vere levia, jamdudum confirrnavit expenentia
multiplex. Quae dicitur levitas relativa, non eft vera levitas, fed ap-
parens folummodo ; & oritur a praepollente gravitate corporum contlgporrm
ut corpora univerfa gravitentin terram, ita terra viciflim
incorpora aequaliter graviiat; gravitatis enim aéiionem effe mutuam
& utrinque aiqualem, fie oftenditur. Diftinguatür terrae totius mo-
les in binas quafcunque partes. vel aequales vel utcunque inaequales:
jam fi pondera partium non effent in fe mutuo aequalia ; cederet
pondus minus majori, & partes eonjunaae pergèrent refta moveri ad
infinitum, verfus plagam in quam tendit pondus majus : omnino contra
experientiam. Itaque dicendum erit, pondera partium in aequi-
librio effe conftituta: hoc eft, gravitatis actionem effe mutuam & utrinque
aequalein.
Pondera corporum^ aequaliter a centro terrae diftantium, funt ut
quantitates matefiae in corporibus. Hoc utique colligitur ex aequali
acceleratione corporum omnium, e quiète per pondèrUm vires ca-
dentium : nam vires quibus inaequalia corpora aequaliter acceleran-
tur, debent effe proportionales quantitatibus màteriae movendae. Jam
vero corpora univerfa cadentia aequaliter accelerati, ex eo patet,
quod in vacuo Boylìano temporibus aequalibus aequalia fpatia cadendo
defcribunt, fublata fcilicet aeris refiftentia: acCuratius aUtem
comprobatur per experimenta pendulorum.
Vires attraftivae corporum, in aequalibus diftantiis, funt ut quantitates
materiae in corporibus. Nam cum corpora in terram & terra
viciflim in corpora momentis aequalibus gravitent ; terrae pondus in
unumquodque corpus, feu vis qua corpus terram attrahit, aequabi-
tur ponderi corporis ejufdem in terram. Hoc autem pondus erat
ut quantitas materiae im corpore : itaque vis qua corpus unumquod-
que terram attrahit, five corporis vis abfoluta, erit ut eadem quantitas
materia;.
Oritur ergo & componitur vis attrafliva corporum integrorum
ex viribus attraftivis partium: fiquidem aufta vel diminuta mole
materiae, oftenfum eft, proportionaliter augeri vel diminuì ejus vir-
tutem. Arilo itaque telluris ex conjunftis partium ariionibus conflari