D E F I
ONES. *ITI- Porro attrafliones & impulfus eodem fenfu acceleratrices & motrices
nomino. Voces autem attraftionis, impulfus, ^el propen-
fionis cujufcunque in centrum, indifferenter & pro fe mutuo pro-
mifcue ulurpo ; has vires non phyfice fed mathematice tantum con-
liderando. Unde caveat letìor, ne per hujufmodi voces cogitet me
fpeciem vel modum aédonis cauiamve aut rationem phyiicam ali-
cubi definire, vel centris (quae funt punfta mathematica) vires vere
& phyfice tribuere ; fi forte aut centra trahere, aut vires centro-
rum effe dixero.
Scholium.
Haftenus voces minus notas, quo fenfu in fequentibus accipì-
endae fint, explicare vifum eft. Tempus, fpatiüm, locus &
motus, funt omnibus notiflima. Notandum tamen, quod vulgus
quantitates hafce non aliter quam ex relatione ad fenfibilia concipiat.
E t inde oriuntur praejudicia quaedam, quibus tollendis convenit
eafdem in abfolutas & relativas, veras & apparentes, mathematicas
& vulgares diftingui.
I. Tempus abfolutum, verum, & mathematicum, in fe & natura
fua fine relatione ad externum quodvis, aequabiliter flui't, alioque
nomine dicitur duratio : Relativum, apparens, & vulgare eft fen-
fibilis & externa quaevis durationis per motum menfura (feu accurata
feu inasquabilis) qua vulgus vice veri temporis utitur ; ut hora
dies, menfis, annus.
II. Spatium abfolutum, natura fua fine relatione ad externum
quodvis, femper manet fimilare & immobile: Relativum eft fpatiì
hujus menfura feu dimenfio quarti bet mobilis, quae a fenfibus noitris
per fitum fuum ad corpora definitur, & a vulgo pro fpatio immobili
ufurpatur : uti dimenfio fpatii fubterranei, aerii vel coele-
ftis definita per fitum fuum ad terram. Idem funt fpatium abfolutum
& relativum, fpecie & magnitudine; fed non permanent
idem femper numero. Nam fi terra, verbi gratia, moveatur, fpatium
aeris noftri, quod relative & refpeftu terrae femper manet idem,
nunc erit una pars fpatii abfoluti in quam aer tranfit, nunc alia pars
ejus ; & fic abfolute mutabitur perpetuo.
% Locus
III. Locus eft pars fpatii quam corpus occupat, eftque pro ratione
fpatii vel abfolutus vel relativus. Pars, inquam, fpatii ; non fitus corporis,
vel. fuperficies ambiens. Nam folidorum aequalium sequales
femper funt loci ; Superficies autem ob diftimilitudinem figurarum
ut plurimum inaequales funt; Situs vero proprie loquendo quan-
titatem non habent, neque tam funt loca quam afFeftiones loco-
rum. Motus totius idem eft cum fumma motuum partium ; hoc
eft, tranflatio totius de fuo loco eadem eft cum fumma tranilatio-
num partium de locis fuis ; ideoque locus totius idem eft cum fumma
locorum partium, &r propterea internus & in corpore toto.
IV. Motus abfolutus eft tranflatio corporis de loco abfoluto in
locum abfolutum, relativus de relativo in relativum. Sic in navi
quae velis pafiis fertur, relativus corporis locus eft navigli regio
ilia in qua corpus verfatur, feu cavitatis totius pars ilia quam corpus
implet, quaeque adeo movetur una cum navi : & quies relativa
eft permanilo corporis in eadem ilia navis regione vel parte cavitatis.
At quies vera eft permanfio corporis in eadem parte fpatii
illius immoti, in qua navis ipfa una cum cavitate fua & contends
univerfis movetur. Unde ft terra vere quiefcat, corpus, quod relative
quiefcit in navi, movebitur vere & abfolute ea cum velocitate,
qua navis movetur in terra. Sin terra etiam moveatur ; orie-
tur verus & abfolutus corporis motus, partim ex terras motu vero
in fpatio immoto, partim ex navis motu relativo in terra. Et
ft corpus etiam moveatur relative in navi ; orietur verus ejus motus,
partim ex véro motu terras in fpatio immoto, partim ex rela-
tivis motibus turn navis in terra turn corporis in navi : & ex his
motibus relativis orietur corporis motus relativus in terra. Ut fi
terrae pars illa, ubi navis verfatur, moveatur vere in orientem cum
velocitate partium i o o i o ; & velis ventoque feratur navis in occi-
dentem cum velocitate partium decem ; nauta autem ambuLt in
navi orientem verfus cum velocitatis parte una : movebitur nauta
vere & abfolute in fpatio immoto cum velocitatis partibus xoooi in
orientem, & relative in terra occidentem verfus cum velocitatis
partibus novem.
Tempus abfolutum a relativo diftinguitur in Aftronomia per se-
quadonem temporff^vulgi. Inasquales enim funt dies naturales,
qui vulgo tanquam sequales pro menfura temporis habentur. Hanc
insequa-
D ef i n i t io
n e s.