54 P Y T H I A.
Est nimirum genus bominum stolidissimum,
q u i ( quorum quisque) cputemnentes prae-
sentia circumspiciunt remota, vana conse-
str. 2. ctantes irrita spe. —- Contraxit buiusmodi
4a‘ magnam culpam pulcre - vestitae animus Co-
ronidis. Venientis enim ex Arcadia hospitis
in lecto concUbuit. N o n autem latuit specu-
latorem. In Pythone enim, ouium - mactata-
rum-receptrice, haec sensit templi rex Loxias
ab arcanorum conscio integerrimo, in men-
tem (sibi id ) inducens, omnia scienti animo.
Nam falsa non adm ittit, fallitque eum nec
deus nec liomo nec factis nec consiliis.'5 —
^nf.a. Etiam tunc sentiens Ischyis Elatidae, qui per-
egre aduenerat, concubitum nefariamque
fraudem, misit sororem, ira furentem in-
genti, Laceriam. Nam ad Boebiadis (palu-
dis) ripas habitabat virgo. Fatum autem in-
festum, ad malum quod (earn) impulerat,
perdidit earn. Et vicinorum multi in societa-
tem mali venerunt. Nam simul p e rie ru n t;
magnamque in monte ignis ex vno semine ir-
Ep. 2. ruens vastauit siluam. — At postquam strue
68‘ in lignea collocarunt cognati puellam, ful-
gorque circumcurrit veliemens Vulcani, tunc
dixit Apollo: Non sustinebo animo, sobolem
meam perdere miseranda morte, matris gra-
v i cum interitu. Sic d ix it, gressuque primo
prehensum puerum e cadauere e fip u it; ar-
dens autem ipsi dissiluerat pyra. Et vtique
eum Magnesio adferens tradidit Centauro, vt
C a r m e n III. 55
is doceret eum multinocuos hominum sanare
morbos. — H o sig itu r, quotquot eum adie- str. 5
ru n t, aut spbnte- enatis vlceribus adflicti,
aut cano aere saxoue eminus iacto membra
vulnerati, aut aestiuo igni frjgoreue biberno
corpus laési liberans alium ab aliis doloribus
ed u x it; alios quidem mollibus incantationi-
bus curans, alios vero lenientibus potioni-
b u s , yel membris circumnectendo vndique
medicamina, (amuleta,) alios denique sectio-
nibus restituit sanos. Yerum lucro etiam jtnf.5.
sapientia irretiri solet. Peruertit et ilium
ampla auri merces, in manibus fulgens, vt
virum e. morte reducer e t i am damnatum
(morti). Sed manibus Saturnins traiiciens
vtrisque respirationem pectorum abstulit ce-
le rite r, ardensque fulmen inflixit mortem.
Oportet a diis flagitare ea, quae conueniunt
mortalibus mentibus, rep u tan d o , id quod
in promtu est, quai is simus na tu ra e.^ ^., Ne, up. 5.
anime m i, vitam irnmortalem affecta. Sed lp^‘
quam perficere possis exerçe operam. Si
vero prudens antrum inliabitaret adhuc Chiron,
et aliquod ei delinimentum in animum
dulciloqui hymni nostri instillare possent;
vtique ipsi persuaderem, v t et nunc strenuis
viris medicum praeberet acutarum febrium
aiit aliquem Latoidae ( Apollinis ) aut patris
(Io u is) filium aduocatum (vt opem ferret).
Atque turn nauibus proficiscèrer, Ionium secans
mate» Arethusam ad fontem, ad Açtna.eum