
Tom. ü. Gregorius P apa, in prologo tertiæ partis
p* 33« Paftoralis curæ, Theologum noftrum ita citât
:vUt longé ante nos reverenda: memoria:
» Gregorius Nazianzenus edocuit, N on una
»eademque cunttis exhortatio con gruit,
»quia non cunttos par morum qualitas af-
»'tringit ». Hæc porro verba iunt Gregorii
noftri i . Apologet.
S. Leo , L eo p ap a, Magni cognomento hono-
g ä r f® 1, ratus , qui pontificatum fùfcepit circa annum
Domini 441. epiftolà c x x x iv . adLeo-
nem Augurimi contra blaiphemias Neftorii
& Eutychetis, fancti Gregorii Epìfcopi
Nazianzeni in homilia de Epipbania hæc
verba citat : «Cùm ergo proceffiffet ex Vir-
»gine D eu s , in ea , quam affumpferat hu-
»mana natura, unum è duobus libi invicem
»contrariis exrftens, carne & fpiritu, aliud
»inDeum affumitur, aliud deitatis grada
» præftat. Idem infra : Miflùs eft quidem,
»fed ut homo. Duplex enim erat in eo na-
» tura. Inde denique & laboravit ex itinere,
»inde & efuriit, & fidvit, & contriftatus eft,
» & flevit •, humani corporis lege » . Citât
poftea Bafilium Epifcopum Cappadocum.
Vincentius Lirinenfis ferè ad finem libri
, quem dotte adverfus profanas novi-
tates confcripfit, in Ephefina fynodo fuo
tempore contra Neftorium celebrata, fcrip-
ta Nazianzeni recitata icribit. « Adhibita
»funt etiam , inquit, illa Cappadociæ lu-
»mina , fanttus Gregorius epifcopus &
»confeffor d e Naziando v e l Nazianzo
»fanttus Bafilius Cefareæ Cappadociæ epif-
»copus & confeffor».
Quæ autem in ea fynodo ex Nazlanzeno
recitata ftnt, fic Rufticus Diaconus contra
Acephalos commémorât, ubi de differentia
inter Unus & Unum , Alius & Äliud.
Bibi. P a tr. « S u a , inquit, dogmata confirmavit ( Ephe-
iom. iv. ».fina fcilicet iynodus ) inter beati Nazian-r
» zeni Gregorii lettiones, dicens ita : Alius
»quidem & Aliud ex quibus Salvator :
»fiquidem non idem invifibile vifib ili, &
»•id -quod intemporale illi quod fiibtempo-
»rale». Quæ verba ex priore ad Cledqnrum
epiftola fiimpta funt, quam in eodem libro
pluribus locis citat : atque edam hæreti-
ços ( ut illi nihil intentatum & incorrup-
tum relinquunt ) & maximè Neftorianos
Nazianzeni fententias quafdam ad fui er-
roris confirmationem detorquere tentaffe.
S ic enim ibi hæreticus, qui loquens in-
ducitur, objicit : « Hominem quem Apofto-
•»lusvelutin duopartitus e f t , iandæ me-
»moriæ Gregorius unum modis omnibus
»nominat,ne Chrifto eum conferens, duos
» videatur Chriftos afferere » , & c . Etpo ft :
« Dixit alicubi Apoftolus : Quia quanto ii$
qui p r is , &c. Subjicitur inde explicatio
locorum Pauli & Nazianzeni. Ibi enim
contra hæreticos pluribus èxplicatur ifta
Theologi fententia : Sic ex duabus naturis
Chriftus, ficut ex anima & corpore homo.
Illam enim hæreticus ut a fuis partibus
ftantem in medium proponebat, ut & non-
nullas alias , quas Rufticus ipfe eodem libro
pluribus explicat.
Gelafius de duabus in Chrifto naturis
adverfus Eutychem & Neftorium , multa
veterum Theolqgorum , ut Ignatii, Euf-
tachii, Hippolyti, Athanafii, Eufebii Pam-
phili citans teftimonia , & hæc Gregorii
Nazianzeni in Natali Domini iaudat : «Du-
» plex erat Chriftus , homo quidem quod :
»videbatur, Deus vero quod non videba-
»tur, comedens quidem ut homo verè &
»Tìcuti nos : habuit enim carnis fimilem
»pailibintatem ficuti nos». Ibidem edam
ex ejufdém priore ' ad Cledonium epiftola
permulta profert 3 quemadmodum & ex
epiftola ad Ne£larium.
Joannes Epifcopus Romanus , tribus
Juftiniani Imperatoris quæftionibus refpon-
dens, ut probet Chriftum unam effe ex
perfonis Trinitatis , poft Auguftinum -hæc
Gregorii Nazianzeni ex fermone deEpi-
phania citat : «Deum cùm dico,omnino uno Epü
»lumine illuftramur fimul ôc tribus , uno 3(1 &
»quidem fecundum uniufcujufque proprie- j^jl
» tates five fubftantias, iìcut placet aliqui-
»bus dicere , five perfonas ( nihil enim pro
»vocabulorum diverfitäte diilidendum eft,
»cum ad eumdem fenfum nominum di-
»vetfitas provocet & intelle&um ) unum
»autem fecundum fubftantiam, vel deitatis
»ratione. Dividitur ergo, ut ita dicam, in-
» divi fiBiliter, conjungitur divifibiliter, una
» eft in tribùs deitas ».
Juftinianusl Imperator, Edi£t.àdversùs
tria Capitula , ut duas naturas & unitatem
perfonæ afferat in Chrifto, fan&um Gre-
gorium Theologum femel & iterum nomi-
nat. Concil. tom. v. p. 69$. 69 8.
San£lus Theodorùs Studita pluribus in e<W
locis Gregorii profert teftimonia , vel in
fuæ fententiæ patrocinium, vel ut verba
fan&i Doâoris a pravis hæreticorum inter-
pretadonlbus vindicet. Sic Antirrhetico II
adversùs Iconomachos, tom. v* Oper, Sir-
mondi, p. 107. Item, ibid. pag. 12J , 126 ,
127. Item Refutatione impiorum poëma-
tum, pag. ip j. Ruriùs adversùs Iconomachos
cap. vi & vu. pag. 213 & feq. Iterum
, Epift. lib. 11. Epift. xxxvi. pag. 44?.
Ac demum Epift. c l i v , p.623,
De
De operibus SC fcriptis Naparv^eni.
Omnià quæ Nazianzeni nomine infcri-
buntur , citra controverfiam ipfius funt præ-
ter metaphraìim in Eccleiiâften, quæ ipfi
falsò tribuitur, ut in argumento ex Hie-
ronymo docuimus : Ôt íignificatiónem m
Ezechielem, quæ aut illius non e f t , aut
certè ab eo non edita. ^
Duæ extant orationes illius a Rufino L atina:
fa£tæ, quæ non iunt in Græco exem-
plari. ( Perperam Gregorio Orationes iftas
tribuit Billius, ut in præloquio notavimus ).
Ex do£ta illius in di£tum Evangelii homilia
videtur multas alias ejus generis com*
pofuiffe : ut quem certum fit & Nazianzi &
Conftantinopoli & alibi fæpius è fuggeftu
ad populum concionatum. A c fortaise in
facros libros commentarios edidit, epifto-
lamque Pauli ad Philippenfes videtur fcriptis
fuis illuftraffe. In fine enim Anathe-
matis morum Cyrilli fie legitur, D . Gre-
gorii Epifcopi in Epiftolam ad Philippenfes.
Atque hoc fragmentum hìc adfcribitur. :
Hoc fapiatur3 inquit, quod & in Chrifio Jefu¿
qui cùm in forma Dei effett non rapinam ar-
bitratus eft effe cequalem Deo : fed femet-
ipjum exinanivit, formam fervi fufcipìens.
« Quid pauperius in D e o , quam forma.
»fervi ì Quid humilius in R ege cunc-
»torum, quàm ad communionem pauperis
» noftræ naturæ Iponte venire ? Rex regum
» & Dominus dominantium induitur forma
»fervi: judex omnium fit fubditus potefta-
»tibus creatura: : Dominus in fpelunca de*
»ponitur : Qui omnia continet, in diver-
»forio non invenit lo cum, fed in prasfepe
»projicitu'r jumentòrum : mundus & im-
» maculatus fordes fufcipit humana: naturae ,
» & per omnia paupertatem noftram tran-
»fiens , ufque ad mortis venit experi-
»mentum. Confiderate paüpertatis fpon-
»taneae menfuram : vita mortem guftat :
» Judex deducitur ad judicium : vitae om-
» nium exiftentium Dominus fubditur fen-
» tentiae judicaritis : Rex omnium virtutum ,
»quae ultra mundum funt, ipiculatorum non
»refpuit manùs». HaeC ibi ex Gregorio
Epifcopo , qui videri poifit Nazianzenus
nofter, quando ftatim aliud fubjicitur ex
Bafilio Magno , de fruäu paffionis Chrifti
téftimonium. Nyffenus autem & Neocaefa-
rienfis, quod fciam, nihil in hanc Pauli
Epiftolam fcripferunt.
Baptifta Guarinus Guarini viri do£tiffimi
filius in Latinum vertiffe dìcitur Gregorii
Nazianzeni ad Chriftum &Marìam orationes
in appendice Catalogi fcriptorum E c -
clefiafticorum Trithemii & Bibliotheca
Lycòfthenis, ut & beatus Rhenanys duas
Epiftolas ejufdem ad Themiftium. A t illàe
neque Graecè neque Latinè in manus meas
adhuc incidere potuerunt.
Haec fimt quae Billius co llegit, & adornavit in laudem & ìlluftratìonem èximii D o c-
toris. Pauca adjecimus, Billio vel ignota, vel nondum in lucem edita. Jam fupereft
ut B illii, Leuvenklaii, Genebrardi, & aliorum qui Gregorii operibus manum adhibue-
runt praefationes hìc fubjiciamus. Billii Epiftolam Carolo Lotharingo Cardinali nun-
cupatam , priorique editioni praefixam, forfan detrahere licuiffet. A t tanti viri reve-
tentià , libelium in quo calamitofas tempeftates fui aevi tarn eleganter defcribit, tam
•amarè lu g e t, ceteris ejus ingenii monumentis connettere decrevimus, maximè ut ne
minimum quid v e l ex antiquis Editionibus defiderare Lettorem finamus.