quum illud datam pofitionem iervet necne ; quies vera ex horum
fitu inter iè definiri nequit.
Motus proprietas eft, quod partes, quæ datas fervant pofitiones
ad tota, participant motus eorundem totorum. Nam Gyrantium
partes omnes conantur recedere ab axe motus, & Progredientium
impetus oritur ex conjuntto impetu partium fingularum. Motis
igitur çorporibus ambientibus, moventur quæ in ambientibus relative
quiefcunt. Et propterea motus verus & abfolutus definiri nequit
per tranilationem e vicinia corporum, quæ tanquam quiefcen-
tla fpettantur. Debent enim corpora externa non folum tanquam qui-
eicentia fpettari, fed etiam vere quiefcere. Alioquin inclufa omnia,
præter tranilationem e vicinia ambientium, participabunt
etiam ambientium motus veros ; & fublata ilia tranilatione, non
vere quiefcent, fed tanquam qüiefcentia folummodo fpettabun-
tur. Sunt enim ambientia ad inçlufa, ut totius pars exterior ad
partem interiorem, vel ut cortex ad nucleum. Moto autem corticc,
nucleus etiam, abfq; tranilatione de vicinia corticis, ceu pars
totius movetur.
Præcedenti proprietati affinis eft, quod moto Loco movetur una
Locatum: adeoque corpus, quod de loco moto movetur, participât
etiam loci fui mqtum. Motus igitur omnes, qui de locis motis
fiunt, funt partes folummodo motuum integrorum & abfolutorum :
èc motus omnis integer componitur ex motu corporis de loco fuo
primo, & motu loci hujusde loco fuo, & fie deinceps; ufque dum
perveniatur ad locum immotum, ut in exemplo Nautæ fupra memorato.
Unde motus integri & abfoluti non nifi per loca immota
definiri poflunt: & propterea hosad loca immota,, relativo® ad mobilia
fupra retuli. Loca autem immota non funt, nifi quæ omnia
ab infinito in infinitum datas fervant pofitiones ad invicem; atque
adeo femper manent immota, fpatiumque conftituunt quod Immobile
appello. .. ' .
Cauiæ, quibus motus veri & relativi diftinguuntur ab invicem,
funt Vires in corpora imprefiæ ad motum generandum. Motus
verus nec generatur nec mutatur, nifi per vires in ipfum corpus motum
imprelfas : at motus relativus generari & mutari potei! abfq;
viribus impreflis in hoc corpus. Sufficit enim ut imprimantur in
alia folum corpora ad quæ fit relatio, ut iis cedentibus mutetur
relatio illa in qua hujus quies vel motus relativus confiftit. Rur-
fum motus verus a viribus in corpus motum impreffis femper muta^
tur; at motus relativus ab his viribus non mutatur neceffario. Nam
fi eædem vires in alia etiam corpora, ad quæ fit relatio, fie imprimantur
mantur ut fitus relativus confervetur, confervabitur relatio in qua
motus relativus confiftit. Mutari igitur potei! motus omnis relativus
ubi verus confervatur, & conferva» ubi verus mutatur -, 8c propterea
motus verus in ejufmodi relationibus minime confiftit,
Effedus quibus motus abfoluti & relativi diftinguuntur ab invicem
funt vires recedendi ab axe motus circularis. Nam m motu
circùlari nude relativo hæ vires nullæ funt, in vero autem & abfo-
luto majores vel minores pro quantitate motus. Si pendeat fitula
a filo prælongo, agaturque perpetuo in orbem, donec filum a con-
torfione admodum rigefeat, dein impleatur aqua, & una cum aqua
quiefeat} tum vi aliqua fubitanea agatur motu contrario in orbem,
& filo fe relaxante, diutius perfeveret in hoc motu ; fuperficies a-
quæ fub initio plana erit, quemadmodum ante motum vafis : at
poftquam, vi in aquampaulatimimpreiTa,effecit vas, ut hæc quoque
fenfibiliter revolvi incipiat 5 recedet ipfa paulatim a medio, afeen-
detque ad latera vafis, figuram concavam induens, (ut ìpfe exper-
tus fum ) & incitatiore femper motu afeendet magis & magis, donec
revolutiones in æqualibus cum vafe temporibus peragendo,
quiefeat in eodem relative. Indicat hic afeenfus conatum recedendi
ab axe motus, & per talem conatum innotefeit & menfura-
tur motus aquæ circularis verus & abfolutus, motuique relativo
hic omnino contrarius. Initio, ubi maximus erat aquæ motus relativus
in vafe, motus ille nullum excitabat conatum recedendi ab
axe : aqua non petebat circumferentiam afeendendo ad latera vafis,
fed plana manebat, & propterea motus illius circularis verus
nondum inceperat. Poftea vero, ubi aquæ motus relativus decre-
vit, afeenfus ejus ad latera vafis indicabat conatum recedendi ab
axe; atque hic conatus monftrabat motum illius circularem veruni
perpetuo crefcentem, ac tandem maximum fa£tum ubi aqua quie-
fcebat in vafe relative. Igitur conatus ifte non pendet a tranilatione
aquæ refpe£!u corporum ambientium, & propterea motus circularis
verus per tales tranilationes definiri nequit. Unicus eft corporis
cujufque reyolventis motus vere circularis, conatui unico tanquam
proprio & adæquato effettui refpondens: motus autem relativi
pro variis relationibus ad externa innumeri funt; & relationum
inftar, effettibus veris omnino deftituuntur, nifi quatenus verum
ilium & unicum motum participant. Unde & in Syftemate eorum
qui Caelos noftros infra Cælos Fixarum in orbem revolvi volunt,
& Planetas fecum deferre ; fingulæ Cælorura partes; & Planetæ
qui relative quidem in Cælis fuis proximis quiefcunt, moven-
C tur
E F I NI*-
ione;»