nifi per hanc Regulam de rerum univerfarum natura judicamus
, „
Jam cum Gravia fint omnia corpora, quæ apud Terram vel in
Cælis reperiuntur, de quibus Experimenta vel Obfervationes in-
ftituere licet} omnino dicendum erit, Gravitatem corporibus uni-
verfis competere. Et quemadmodum nulla concipi debent corpora,
quæ non fint Extenia, Mobilia, & lmpenetrabilia; ita nulla
concipi debere, quæ non lint Gravia. Corporum Extenfio, Mobilita
®, & Jmpenetrabilitas non nifi per Experimenta innotefcunt:
eodem plane ni odo Gravitas innotefcit. Corpora omnia de quibus
Obfervationes habemus, Extenfa funt & Mobilia & Jmpene-
trabilia : & inde concludimus corpora univerfa, ctiam illa de quibus
Obfervationes non habemus, Extenfa effe & Mobilia & lm-
penetrabilia. Ita corpora omnia funt Gravia, de quibus Obier-
vationes habemus: & inde concludimus corpora univerla, etiam
illa de quibus Obfervationes non habemus, Gravia elle. Si quis
dicat corpora Stellarum inerrantium non effe Gravia, quandoqui-
dem eorum Gravitas nondum eft obfervata; eodem argumento
dicere licebit ñeque Extenfa effe, nec Mobilia, nec Impenetrabilia,
cum hæ Fixarum affediones nondum fint obiervatæ. Quid opus
eft verbis ? Inter primarias qualitates corporum univerforum vel
Gravitas habebit locum a vel Extenfio, Mobilitas, & Impenetra-
bilitas non habebunt. Et natura rerum vel reite explicabitur
per corporum Gravitatem, vel non rede explicabitur per corporum
Extenfionem, Mobilitatem, & Impenetrabilitatem.
Audio nonnullos hanc improbare conclufionem, & de occultis
qualitatibus nefcio quid muffitare. Gravitatem fcilicet Occultum
effe quid, perpetuo argutari folent; occultas vero caufas pro-
cul efle ablegandas a Philofophia.. His autem facile refpon-
detur ; occultas effe caufas, non illas quidem quarum exiftentia
per Obfervationes clariffime demonftratur, fed has folum quarum
occulta eft & fida exiftentia nondum vero comprobara. Gravitas
ergo non erit occulta cauia motuum cæleftium ; fiquidem ex Phæ-
nomenis oficnfum eft, hanc virtutem revera exiftere. Hi potius
ad occultas confugiunc caufas; qui nefcio quos Vortices, materiæ
cujufdam prorfus fid.tiæ & fenfibus omnino ignotæ, motibus
iifdem regend is præficiunt.
Ideone autem Gravitas occulta caufa dicetur, eoque nomine
rejicietur e Philofophia, quod caufa ipfius Gravitatis occulta eft
& nondum inventa ? Qui fie ftatuunt, videant nequid ftatuant
ant abfurdi, unde totius tandem Philofophiaz fundamenta convel-
lantur. Etenim caufie continuo nexu procedere folent a compo-
fitis ad fimpliciora : ubi ad caufam fimpliciilimam perveneris, jam
non licebic ulterius progredi. Caufie igitur fimpliciifimas nulla
dari poteft mechanica explicatio: fi daretur enim, caufa nondum
effet fimpliciffima. Has tu proinde caufas fimpliciffimas
appellabis occultas, & exulare jubebis? fimul vero exulabunt
& ab his proxime pendentes & quaz ab illis porro pendent,
ufque dum a caufis omnibus vacua fuerit & probe purgata Philofophia.
Sunt qui Gravitatem prxter naturam effe dicunt, & Miraculum
perpetuum vocant. Itaque rejiciendam efte volunr, cum in Phy-
fica prseternaturales caufie locum non habeant. Huic ineptie
prorfus objedioni diluendre, qu:e Sc ipfa Philofophiam fubruit
univerfam, vix operas pretium eft immorari. Vel enim Gravitatem
corporibus omnibus inditam effe negabunt, quod tamen dici
non poteft: vel eo nomine prater naturam effe affirmabunt, quod
ex aliis corporum affedionibus atque adeo ex caufis Mechanicis
originerà non habeat. Dantur certe primaria corporum affediones
j qute, quoniam funt primaria, non pendent ab aliis. Vide-
rint igitur annon & hx omnes fint pariter prater naturam, eoque
pariter rejiciendie: viderint vero qualis fit deinde futura
Philofophia.
Nonnulli funt quibus hxc tota Phyfica cadeftis vel ideo minus
placet, quod cum CuvtEfii dogmatibus pugnare St vix conciliari
poffe videatur. His fua licebit opinione frui; ex requo autem
agant oportet : non ergo denegabunt aliis eandem libertaeem
quamfibi concedi poftulant. N e w t o n i a n a m itaque Philofophiam,
quae nobis verior habetur, retinere St ampledi licebit, & caufas
fequi per Phenomena comprobatas, potius quam fidas & nondum
comprobatas. A d veram Philofophiam pertinet, rerum naturas
ex caufis vere exiftentibus derivare: eas vero leges qucerere, quibus
voluit Summus opifcx hunc Mundi pulcherrimum ordinem
itabilire ; non eas quibus potuit, fi ita vifum fuiffet. Rationi enim
comonum eft ut a pluribus caufis, ab in vicem nonnihil diverfis,
idem poffit Effedus proficifci: h x c autem vera erit caufa, ex qua
vere atque adu proficifcitur ,• reliquie locum non habent in Philo-
, v f ra’ In Horologiis automatis idem Indicis horarii moÌeft
V OundPr fe K w Ì re Td ab intus conclufo la t e r e oriri po-
eft. Quod fi oblatum Horologium revera fit inftrudum Pondere;
c 2 ridebitur