t>i Munm Carol. 2. Corpora univerfa quas circa Terram funt, gravia funt
syìtemate^ Terram j & pondera omnium, quse aequaliter à centro Terrs
diftant, funt ut quantitates ma ter is in iifdem. Hsc eft qualitas
omnium in quibus experimenta inftituere licet, & propterea per
Reg.iti. de univerlis affirmanda eft. Si .¿Ether aut corpus aliud
quodcunque vel gravitate omnino deftitueretur, vel pro quantitate
materia: fits minus gravitaret : quoniam id (ex mente Arijlotelis,
Cartefii & aliorum) non differt ab aliis corporibus nifi in forma
materis, poffet idem per mutationem forms gradatim tranfmutari
in corpus ejufdem conditionis cum iis quae, pro quantitate materia,
quam maxime gravitant, & vicifiim corpora maxime gravia, for-
mam illius gradatim induendo, poflent gravitatem fuam gradatim
-amittere. Ac proinde pondera penderent à formis corporum,
poflentque cum formis variari, contra quam probatum eft in
Corollario fuperiore.
Coról. 3. Spatia omnia non funt squaliter plena. Nam fi fpatia
omnia squaliter plena cifent, gravitas ipecifica fluidi quo regio
aeris impleretur, ob fummam denfitatem materia:, nil cederei gra-
vitati ipecificse argenti vivi, vel auri, vel corporis alterius cujuf-
cunque denfiflimij & propterea nec aurum ncque aliud quodcunque
corpus in aere defcendere poflet. Nam corpora in flui-
•dis, nifi fpecifice graviora fint, minime defcendunt. Quod ft
quantitas materia: in fpatio dato per rarefa&ionem quamcunque
-diminuì poflit, quidni diminuì pollit in infinitum?
Corol. 4. Si omnes omnium corporum particular folids fint ejufdem
denfitatis, neque abfque poris rarefieri poflint, Vacuum da-
•iur. Ejufdem denfitatis efle dico, quarum vires inertia: funt ut
magnitudines.
Corol. f. Vis gravitatis diverfi eft generis à vi magnetica. Nam
attra&io magnetica non eft ut materia attraila. Corpora aliqua
magis trahuntur, alia minus, plurima non trahuntur. Et vis magnetica
in uno & eodem corpore intendi poteft & remitti, eftque
nonnunquam longe major pro quantitate materia: quam vis gravitatis,
& in recefiii à Magnete decrefcit in ratione diftantias non
.duplicata, fed fere triplicata, quantum ex craifis quibufdam obfer-
•vacionibus animadvertere potui.
P R QPROPOS
1T IO VII. THEOR EMA VII.
Gravitatem in corpora univerfa fieri, eamque proportionalem elfe
quantitati materite inßngulis.
Planetas omnes in ie mutuo graves eile jam ante probavimus,
ut & gravitatem in unumquemque ieorfim fpe&atum eile reci-
proce ut quadratum diftantite locorum a centro Planetar. Et inde
confequens eft, (per Prop. l x i x . Lib. I. & ejus Corollaria) gravitatem
in omnes proportionalem eile materia: in iifdem.
Porro cum Planets cujufvis A partes omnes graves fint in Pla-
netam quemvis B, & gravitas partis cujufque fit ad gravitatem
totius, ut materia partis ad materiam totius, & aäioni omni re-
aäio (per motus Legem tertiam) squalis fit j Planeta B in partes
omnes Planetx A viciifim gravitabit, & erit gravitas fua in par-
tem unamquamque ad gravitatem fuam in totum, ut materia partis
ad materiam totius. Q E . *D.
Corol 1. Oritur igitur & componitur gravitas in Planetam to-
tura ex gravitate in partes fingulas. Cujus rei exempla habemus
in attraftionibus Magneticis & Elcdricis. Oritur enim attraftio
omnis in totum ex attraäionibus in partes fingulas. Res intelli-
getur in gravitate, concipiendo Planetas plures minores in unum
Globum coire & Planetam majorem componere. Nam vis totius
ex viribus partium cotnponentium oriri debebit. Siquis objiciat
quod corpora otnnia, qux apud nos funt, hac lege gravitare de-
berent in fe mutuo, cum tarnen ejufmodi gravitas neutiquam fen-
tiatur: Reipondeo quod gravitas in htec corpora, cum fit ad gravitatem
in Terram totam ut iunt hsec corpora ad Terram totam,
longe minor eft quam qua: fentiri poffit.
Corol 2. Gravitatio in fingulas corporis particulas xqualcs eft
reciproce ut quadratum diftantia: locorum ä particulis. Patet per
Corol. 3. Prop. l x x i v . Lib. I.