De egipti partibus et que ibi visitaui:
Transiui inprimis per desertum Babilonie egipti quod
dicitur desertum sabuli. quia tota terra eius est sabulosa per
quod transiuit Beata dei genitrix cubi filio et joseph fugiens
in egiptum monente angelo, et fui in loco ubi fuerat ciuitas
in qua ad ingressum eius cum filio jdola torruerunt egipti.
sicut per ysaiam fuerat prophetatum. pertransiui desertum
illud cum camelis transeuntibus in nouem diebus Nona die
perueni gazam et xi die in ibrusalem. — Item fui in loco
ilio qui dicitur maturia iuxta ciuitatem tam {tara zu tilgen)
babilonie ad iiijor miliaria Vbi beata virgo moram dicitur
contraxisse quando cum filio suo et Joseph in egiptum fugit
Vbi dum ab incolis paganis non posset aquam habere. cum
sitis angustia urgeretur fodit manibus Vbi filius suus mon-
strauerat et inde saturiuit (scaturivit) aqua in copia magna
et quia ipsa in loco ilio filii sui panniculos lauit ut tenet
Cbristianorum deuotorum et fama continuata ex antiqua
relatione fidelium Ibi sunt facte per Christianos due piscine
qua- (78a :) drate De uiuis lapidibus constructe in quas de-
scenditur per gradus et in èas per riuulos deriuatur aqua
fontis illius et confluii illùc Christianorum p r .. in miro (mira)
multitudine ut lauentur pedes in eis prò reuerencia Christi
et matris eius In vna lauantur viri in alia mulieres Multi
etiam vtriusque sexus sarraceni illue confluunt. ut lauentur
ob reuerenciam Beate virginis quam dicunt ualde diligere
mabometum Est autem inter duas piscinas paries medius.
vt viri seorsum lauentur a mulieribus Socij et ego loti fuimus
singilatim omnes Vbi beata virgo filij sui panniculos lauit et
vnus ex socys qui verucas quinque uel sex in duobus manus
dextre digitis babebat statim nullo(a) alio(a) adhibito(a)
medicàtione ex dieta fuit lotione curatus Ita ut nulla veru-
carum vestigia remanserunt —
Vbi crescit Balsamum . : —
Sunt autem ibi duo continua dei mirabilia Vnum quia
aqua illius putei seu piscine deriuatur ad uiridarium Vbi ex
arbustis colligitur balsamum (;) ex irigacione aque illius balsamum
be(a)betur. et crescùnt arbusta Nam si aqua alia
irrigantur piante ille desiccantur et balsamum non producunt
Et si piante ad loca alia transplantantur non producunt bai-
samum. quia carent aqua illa. fertur autem quod alibi in
toto mundo non colligitur balsamum nisi ex uiridario pre-
dicto quod aqua dicti putei irrigatur. Aliud miraculum quia
boues qui vertunt rotam cum qua hauritur aqua de puteo
Sunt enim duo boues qui per rotam dictam bauriunt aquam (.)
omni sabbato hora uespertina per se ipsos opere cessant
quod ego ipse quodam oculta fide perspexi sabbato Per totam
igitur diem illam ab hora uespertina et per totam dominicam
cessant ab opere, et si per uèrbera operari compelluntur
euenit (78b :) quod aut destruuntur boues aut rote et edifi-
cium dissipatur. sicut pluries est probatum De hijs omnibus
aput (apud) Christianos et sarracenos in partibus illis est
pulcra vox et fama Est eciam aliud in1 partibus illis miraculum
(:) nam quidam soldanus in Christianorum tedium iuxta
quaslibet Christianorum ecclesias babilonis et ciuitatis cary
vnam fecit fieri turrim ad modum campanilis. sicut sarraceni
ad ecclesias suas habent quas amoschetas uocant id est domos
orationis et ordinauit ut sarraceni in huiusmodi ponerentur
turres qui per dies et noctes quibusdam horis ut in suis
faciunt amoschetis laudeos (laudes) deo et mahometo canta-
rent quod usque in hodiernum seruatur diem exceptis Beati
iohannis baptiste .et Beati martini ecclesys nam sarraceni qui
in turribus iuxta prefatas ponebantur ecclesias infra quatuor
aut quinque dies moriebantur omnes Cur autem in dictis
ecclesijs et non hoc alys euenit miraculum nouit sapientia
eius qui miro ordine cuncta disponit Ecclesie autem . . .
predicte sunt inter Babilonem et carium que ciuitas Cary a
babilonia per tria miliaria uel circa distat. — Item fui in
ciuitate babilonie egipti in eo loco vbi fuit domus in qua
beata virgo cum filio habitauit quando fugit in egiptum et
est ibi pulcra et antiqua ecclesia que dicitur ecclesia sancte
Marie (.) de Caria ad locum ilium magnus est Christianorum
regionis concursus ob reuerenciam domini saluatoris qui ibi