
 
        
         
		dominum  predicasse  Ibi  etiam  illud  insigne  fuit  miraculum  
 de  Imagine  Christi  cuius  latus  quidam  iudei  in  derisum  
 chnstiane  fidei  perfoderunt  et  inde  sanguis  exiuit  ut  habetur  
 in  legenda  sancti  saluatoris.  —  Fui  etiam  in  portu  
 Acon qui  olirn  dicebatur  ptolmeida  Vbi  captus  fuit  Jonathas  
 machabeus  ut  he(a)betur  primo  machebeorum  In  hac  
 ciuitate  Beatus  paulus  predicauit  ut  habetur  in  actibus  
 apostolorum 
 Nunc videamus  de uìsitacionibus  terre sancte pertinentibus  
 ad  tempus  veteris  testamenti. 
 Inprimis  uidi  satis  de  propinquo  mare  mortuum  ubi  est  
 regio  Sodome  et  gomorre  Visitaui  item  sepulcrum  Rachelis  
 uxoris  Jacob  patriarche.  quod  est  in  loco  ubi  mortua  fuit  
 quando  peperit  Beniamin  juxta  bethleem  ad  vnum  miliare.  
 —  Item  vidi  montem  Abarim  sicut  nebo  qui  est  in  terra  
 moabitarum  Ynde  ex  uisione  domini  considerauit  moyses  
 terram  promissionis  quando  moriturus  erat  ut  habetur  in  
 deuteronomio.  —  Fui  item  in  eo  loco  jordanis  Ybi  flunius  
 exsiccatus  fuit  ad  transitum  filiorum  jsrahel  sub  duce Josue.  
 Item  fui  in  planitie  jherico  ubi  fuit  gaigaia  Vbi  josue  cir-  
 cumeidit  filios  israhel  ut  habetur  josue  V  capitulo.  —  Item  
 fui  m  ualle  que  est  in  campestribus  quam  ego  credo  esse  
 uallem  Acor  vbi  scilicet,  ipse  Acor  qui  seruatus  fuerat  de  
 anathemate  jubente  domino  lapidatus  fuit  (;)  nulla  enim  ibi  
 alia  preter  earn  est  vallis.  —  Item  fui  prope  montem  vbi  
 fuit  ciuitas  hay  quam  josue  expugnauit.  —  Item  fui  in gaza  
 quondam  terra  philistinorum  que  nunc  gatara  dicitur  Vbi  
 sanson  portas  ciuitatis  nocte  accipiens  detulit  eas  usque  ad  
 supercilium  montis  ut habetur  in  libro judicum  Vidi  et tetigi  
 in  capite  montis  sion  turrim  dauid  que  pro  (7 7 a:)  maiori  
 parte  destructa  est  sed  sarraceni  super  vetus  opus  fecerunt  
 nouum  et  habent  ibi  castrum  satis  pulcrum  Item  tetigi  ibi  
 locum  sepulcri  Dauid  et ibi  est cripta  vbi sunt sepulcra regum  
 Juda  ad  que  propter  ruinas  edificiorum  accessus  haberi  non  
 potest.  —  Fui  item  in  monte  effray  in  loco  qui  dicebatur  
 ram a th a , vbi  natus  est  samuel  et  elchana  pater  eius  cum 
 anna  matre  sua  Ille  locus  tempore  procedente  dictus  est  
 aramathìa  Vnde  ioseph  qui  dominum sepeliuit  traxit originem  
 sed  nunc  Ramula  dicitur.  —  Vidi  item  de  foris  templum  
 Salomonis  sed  non  introiui  quia  sarraceni  neminem  ingredi  
 permittunt  nisi  sit  Sarracenus  Ipsi  enim  fecerunt  ibi  more  
 suo  pulcherrimam  ecclesiam  et  in  tanta  habent  reuerentia  
 locum  ilium  quod non  reputat  se quis  uerum  sarracenum qui  
 non  uisitat  locum  ilium  Audiui a  quibusdam sarracenis  quod  
 ibi  sint  quedam  reliquie  abhominabilis  mahometi  Alij  dicunt  
 quod  mahometus  sepe  numero  in  ilio  habuerit  cum  Christo  
 colloquia  Et  quando  dicitur  eis  quod  nondum  erat  natus  
 quando  Christus  predicabat  dicunt  quod  ipse  fuit  creatus  a  
 deo  a  principio  mundi  sed  postea  alio  tempore  sarracenis  
 manifestatus  Ideo  locum  ilium  post  sepulcrum  illius  misera-  
 bilis  deceptoris  venerantur  super  omnia.  —  Item  fui  in  loco  
 ilio  uallis  josaphat  vbi  est  titulus  integer  et  intactus  quem  
 sibi  erexit  Absolon  filius  dauid  in  monumentùm  nouum  eo  
 quod  filios  non  habebat.  —  Fui  item  in  loco  ubi  morabatur  
 eliseus  extra  Jerico  cum  filys  phrophetarum  Vbi  vidi  aquas  
 quas  miraculose  sanauit  inmisso  in eas  sale quod  prius  erant  
 pessime  et  amare,  dulcedinem  autem  illam  quam  tunc  diui-  
 nitus  acceperunt  seruant  usque  in  presentem  diem  sicut  experimented) 
   probaui  et  egrediuntur  aque  ille  de  sub  mon-  
 tibus  desertis  ubi  dominus  xl  diebus  e tx l  noctibus  ieiunauit.  
 —  Item  fui  in  loco  vbi  (7 7b :)  jheremias  propheta  stetit  in  
 carcere  Vidi  item  locum  de  quo  eleuauit  angelus  abacuc  
 prophetam  et  portauit  in  babilonem  ut  deferret  prandium  
 danieli  qui  erat  in  lacu  leonum  Per  multa  autem  alia  loca  
 terre  sancte  transitum  feci  Vbi  apparent  ruine  ciuitatum  et  
 castrorum  Vbi  etiam  multe  sunt ecclesie  quarum  alique  sunt  
 integre  alique  vero  destructe  in  parte  sed  que  sint  harum  
 ciuitatum  castrorum  et  ecclesiarum  nomina  scire  a  nemine  
 potui  E t  quia  regio  illa  pro  magna parte  in  solitudinem est  
 redacta  (.)  multa  sacrorum  locorum  nomina  in  obliuionem  
 deuenerunt  hominum:  multa  etiam  sunt  loca  sancta  a  Chri-  
 stianis  cognita  ad  que  comode  ire  non  potui