datus fuit in pede montis oliueti. — Item fui in loco vbi in
longo tempore latuit corpus eius quod postmodum inuentum
fuit sancto gamaliele reuelante sancto luciano presbitero. —
Item fui in loco montis syon vbi sepultus fuit Beatus Senex
symon qui dominum paruulum suscepit in ulnas. — Item fui
in loco Vbi beata dei genitrix habebat (75b:) suum proprium
oratorium in supra dicto cenáculo Vidi tres lapides magnos
in monte syon. quos angelus dicitur attulisse beate virgini
de monte sinay Habet enim fidelium relacio quod ipsa dum
sancta uisitaret loca per que ambulauerat filius desiderauit
uidere montem sinay vbi lex data fuerat -filys israbel Angelus
autem missus a domino ei tres de monte sin^ty attulit lapides
dicens ut bis contenta non discederet a ibrusalem: Distat
enim mons sinay a ibrusalem per multas dietas.— Item fui
in eodem monte syon in loco ilio venerando vbi gloriosa virgo
migrauit a seculo. —’ Fui item in loco ilio qui est in descendu
(descensu) montis syon versus uallem iosapbat vbi iudeus
manus presumpsit invertere temerarias in feretrum in quo
erat corpus Beate virginis ut ipsum euerteret quando ad
sepulturam ab apostolis portabatur et tam diu manus eius
feretro adbeserunt donec conuersus fuit ad fidem. — Item
fui in ualle josapbat Vbi est illa veneranda ecclesia Beate
virginis in qua tetigi sanctum illud sepulcrum in quo corpus
eius iacuit Donec de loco eodem dominus ipsam in celum
assumpsit. — Item fui in ibrusalem in loco vbi due marmoree
sunt erecte columne super quas longe(o) tempore Antiquitus
tempore fidelium seruate fuerunt Beati petri apostoli cathene
quibus in carcere fuerat alligatus ad quas quidem cathenas
multa ilio tempore fiebant miracula que postea romam sunt
delate. — Sub monte caluarie fui in loco ilio vbi longo tempore
Sancta Crux domini latuit ibi abscondita per iudeos
quam postea Beata inuenit belena. — Item fui in loco vbi
examínate fuerunt cruces ille quas Beata inuenerat helena
ut sciretur que ex eis vera esset crux domini quod ad suscita
cionem mortui patuit manifeste. — Item fui in loco alio
in ihrusalem in strata Vbi sancta Crux aba vice §uper mor-
tuum posita fuit quando ferebatur ad tumulum qui resurrexit
statim Vidi et (76a:) tetigi locum in ecclesia sepulcri Vbi
sancta Crux cum magna reuerencia seruabatur. De quo loco
eam abstulit Rex persarum et apportauit in persidem quando
cepit ihrusalem Vidi et tetigi item portam illam ecclesie
sepulcri domini per quam sancta maria egiptiaca ingredi non
potuit ad uidendum crucem domini quando erat in statu
peccati donec promisit se emendare vt patet in legenda eius
E t fùi in ecclesia Beati iobannis Baptiste iuxta jordanem de
qua dictum est supra vbi maria egiptiaca recepit sacra mi-
steria et postea jordane transito iuit in desertum In ecclesia
vidi et osculatus fui manum Beati cosme qui predictam mariam
inuenit in deserto. — Item fui in monasterio Beati bieronimi
iuxta ecclesiam Beate Marie in betbleem Vbi ipse abbas fuit
et multos ibi sacre scripture libros de hebreo transtulit in
latinum Et vidi sepulcrum in quo diu latuit corpus eius
antequam transferretur Romam
Transeundo per siriam Visitaui infra scripta loca.
Inprimis fui in Joppe Vbi jonas propbeta ascendit in nauem
ut fugeret in tarsis quando dominus eum uolebat in Niniuen
mittere et est Joppe super mare Ibi etiam B e a t u s p e t r u s
resuscitauit discipulam tabitam Ciuitas 'illa a sarracenis fun-
ditus est euersa Inde autem progrediens vidi ciuitatem Cesa-
ream Vbi B e a t u s p e t r u s baptizauit CorneliumQ ad banc
ciuitatem fuit B e a t u s p a u l u s vinctus ductus ad felicem
quando iudei ipsum uolebant occidere in ihrusalem ut babetur
in actibus apostolorum. — Item transiui ante Timuz (Tyrum)
ciuitatem que supra mare edificata est De bac ciuitate multa
fit in scripturis mentio (.) in bac nemo habitat tamen tìomus
ciuitatis destructe non sunt et vocatur sur. — Item fui iuxta
montem Carmeli de quo magna fit mentio in scripturis. —
Item fui iuxta ciuitatem Caiphan de quo mencio babetur in
Josua Juxta banc est .torrens Cison vbi bylias interfecit sacer-
dotes baal et sacer- (76b :) dotes luctorum ut babetur iij°
regum. — Fui item iuxta sareptam sidoniorum Vbi belias
propbeta pastus fuit a vidua ut iterum iij° regum. — In
ciuitate bariti fui que olim berritus dicebatur in qua fertur