XXII De ant- Collection- & Collect. Can.
§. Ü
i H
II
11
Catalogi Patrum Ancyranorum, ac Neocafarienfium, qui cum civitatum ac
provinciarum nominibus in -uulgatis Conciliorum exbibentur , a
Graco canonum Codice alieni, & fuppofititii demonftrantur.
X III. ' p Pifcoporum Nicænorum catalogum cum civitatum ac provinciarum no-
J_i minibus digeftum idcirco vindicavimus, quia 8c in Graeco textu a
, primo Codicis auélore infertus fuit ex antiquiori aliquo exemplo fub tempus
ejufdem Synodi exarato, 8c cum difpofitione provinciarum ejufdem temporis
concinit. Alia vero eft ratio de Epilcoporum catalogis, qui cum urbium ac
ij provinciarum nominibus poft canones Ancyranos, & Neocæfarienfes * in vul-
M H Conciliorum proferuntur. Hos enim nihili faciendos credimus, turn quia
& isi8. nec in originali Graeco Codice inveniuntur, nec in verfionibus antiquis, turn
quia difpofitionem civilem provinciarum, quae cujufque Synodi tempore obti-
nebat, nequaquam referunt. E x tribus antiquis interpretationibus Latinis dus
tantum Ifidoriana & Prifca in canonibus Ancyranis lola Epifcoporum 8c civitatum
nomina ad nos tranfmifere, in Neocaefarienfibus vero mera Epifcoporum
nomina. Dionyfius in utrifque haec ipfa nomina Epifcoporum ignorât ,
ut ex duobus MSS. Vaticano 5845. & Vat. Palat. 577. purum Dionyfium
continentibus didicimus. Hadrians autem colleftionis exemplaria, quae Diony-
fianam verfionem eorumdem canonum receperunt, huic verfioni Epilcoporum &
civitatum nomina in Ancyranis, fola vero nomina Epifcoporum in Neocæfa-
rienfibus addidere ex alia interpretatione, quae nec cum Indorianæ, nec cum
Prifcae ordine concordat, ut videre eft tom. 1. Conciliorum Venetae edit. col.
149p. not. I . & 1515. not. I . ubi hae duae Epifcoporum feries Dionyfio per-
peram tribuuntur. Igitur provinciarum delignatio, quae in vulgatis horum Sy-
nodorum catalogis legitur col. 1305. d 8c 1318. c , nulla autem verfione anti-
qua, aut originali Graeco fulcitur, pofteriori additamento referenda e ft.
X IV . Multo autem evidentius. pofteriorem fuppofitionem demonftrant ipfa
provinciarum nomina. Haec non earn difpofitionem exprimunt, quae earum Sy-
nodorum tempori congruebat, fed aliam, quae poftea indufta fuit. Non folum
enim nominatur Phrygia Pacatiana, quam poll Sardicenfem Synodum inftitu-
tam probavimus ; fed praeferuntur etiam Ciliciae 1. 8c 2. Galatia 1. Cappadocia
I . quae multo poft divifae fuerunt. Nihil luculentius ad pollerius commen-
tum aditruendum defiderari poteft.
C A P U T I V .
De notationibus cbronicis , quibus Ancyrani, & Neocæfarienfes canones di-
cuntur anteriores Synodo Nicana, Gangrenfes vero po/leriores: &
de ver a epocha canonum Antiochenorum, ac de Synodo in qua
coniiti fuerunt.
§. I.
Notationes chronica in colleBionibus prafixa canonibus Ancyranis, Neocafa-
rienfibus , atque Gangrenftbus a prtmavo Graco Codice dimanant. Expun-
git ur fententta, qua Gangrenfis Synodus Niaena anterior traditur, ejufque
tempus conftituitur. Num anteriorum Synodorum canones ledi & confir-
mati fuerint in Niaena.
I. ^"''Hronicæ notationes, quae canonibus Ancyranis, Neocaefarienfibus, at-
V_> que Gangrenftbus præfiguntur, apud nonnullos in fufpicionem vene-
runt Gangrenfis Concilii caulfa. Etfi enim Gangrenfes régula poft Nicanam
Pr*fRom Synodum cxpofita in notatione tradantur j hanc tarnen notationem P. Couftan-
t>omif°m’ t ’u.s pofthabendam credidit cuidam præfatiunculæ, feu interlocutioni Ofii de-
D. 61. fcriptæ in vetuftiffimo MS. Corbejenfi circa Vigilii tempus exarato, in qua
iidem
Pars I. d e Græc. Can. Collect. Cap. IV. x x n r
iidem canones non minus, quam Ancyrani 8c Neocæfarienfes in Nicæna Synodo
lefti 8c confirma», ac proinde Nicænis anteriores dicuntur. Ibi enim
poll titulum, Incipiunt conftituttones canonum Anquiritanorum, hæc Ofii in-
terlocutio defcribitur. Ofius Epifcopus dixit : Quoniam mult a pratermijfa ( for-
te pramijfa ) fu n t , qua ad robur ecclefia/licum pertinent, qua jam priori cor-
Synodo Anquiritana , Cafarienfi, Granienfi ( hoc eft Gangrenfi ) conftttuta bcien. « -
fun t, & nunc pra manibus habentur, pracipiat beatitudo veftra, ut le&io- “ lbua-
ne pandantur, quo omnes afta modo innotejcant ( feu nojcant, ) qua a prio-
ribus no/lris ada fun t, recitentur. Et recitàta funt. Subjiciuntur autem canones
Anquiritani, Cæfarienfes, atque Gangrenfes, ac tandem Nicæni : quod
indicare putat idem P. Couftantius, præmiflàm interlocutionem Ofii, licet ti-
tulo canonum Anquiritanorum fubjeâam, ad Nicænam Synodum pertinere ,
cujus Patres memorata anteriorum Synodorum décréta relegi 8c confirma» vo-
luerint, antequam fuos ipfi canones conderent. Hæc ergo fententia, quæ Gan-
grenfem Synodum Nicæna anteriorem adftruit, huic uni interlocutioni Ofii ni-
titur, quam ille ex unico codice Corbejenfi excerpfit.
II. A t hæc interlocutio nonnulla præfert manifeftæ fuppofitionis indicia .
Habemus aliquot diverfas antiquiffimas verfiones canonum Nicænorum , quas _
in MSS. Vat. Regime 1997. oc. Capituli Veronenfis 33* invenimus. Habemus
præterea très alias verfiones omnium Græcorum canonum Ifidorianam, Prifcam,
8c Dionyfianam, quæ ex Græcis vetuftis exemplaribus traduélæ fuerunt . Habemus
etiam eorumdem canonum Græcos codices partim editos , partim inedi-
to s . Nullibi autem ea interlocutio exhibetur . Aude quod Corbejenfis codex
Nicænos canones profert ex interpretatione Dionyfii E x igu i, uti exploratenos
docuit verfio canonis oélavi Nicæni ab eodem Couftantio defcripta in admo-
nitione ad epift. 17. Innocentii pag. 8z6. Anquiritanos autem , Cæfarienfes ,
8c Gangrenfes canones ex antiqua Ifidoriana verfione producit . Porro ea Ofii
interlocutio nec in Dionyfiana interpretatione legitur, nec in Ifidoriana, nec
in ulla ex iis colleftionibus, quæ ex alterutra verfione eofdem canones deriva-
runt : immo in iifdem contraria prorfus adnotatio continetur, -de qua mox di-
cemus . Hinc ergo ea interlocutio ab iifdem verfionibus aliéna, Corbejenfi
exemplo intrufa perfpicitur. Accedit earn inferi poll titulum, Incipiunt confti-
tutiones canonum Anquiritanorum : perinde ac fi non ad Nicænam, fed ad
Anquiritanam Synodum fpeélet : ubi pro Anquirit. corrigendum elfe Nican.
P. Couftantius fufpicatur ex hypothefi, quod hæc interlocutio ad Nicænum
Concilium pertinere debeat, in quo Ofius interfuit , non vero ad Anquirita-
num, in quo non interfuit. A t hie ipfe inferiptionis error earn interlocutionem
multo magis fufpeflam reddit , iplamque hypothefim imbecilli admodum
fundamento innixam oftendit. Stephanus Baluzius ante P. Couftantium hanc '• ’
interlocutionem in eodem MS. Corbejenfi nadtus , nihil de Nicæno Concilio cöi"c‘'oi"
fufpicatus eft . Earn ad Eliberitanam Synodum pertinere cenfuit, in qua Ofius sis-.not^
adluit : fed nulla pariter probabilitate hanc fuam conjeéluram conftituit . Ne- Ba.lu.m
que ver^. Couftantii fententiam vindicant verba Andreæ Rhodii in Concilio '
Florentine) defcripta aft. 2. Ferrariæ habita, fed potius impugnant. Antepri-
mam Synodum ( generalem ) inquit, multa alia Synodi celebrata fu n t , An-
tiochia adverfus Paullum Samofatenum , Ancyra contra eos , qui non fufei-
piebant accedentes ad fidem , quod Cbriftum abnegajfent per tormenta, &
Neocafarea tertia, quas omnes Synodbs recepit Synodus Nicana . Etfi enim
hie valde recentior Epifcopus, qui in re antiqua non eft idoneus teftis, cre-
diderit Synodos Nicæna anteriores a Nicænis Patribus fuilfe receptas • non tarnen
anteriorem tradidit Gangrenfem, fed très alias, quæ vere præceiièrant.
III. Hac igitur Ofii interlocutione fepofita, major fides habenda eft nota-
tioni chronicæ, qua Gangrenfis Synodus Nicæna pofterior agnolcitur. Neque
hæc adnotatio pofterioris alicujus Latini librarii additamento tribuenda eft .
Cum enim hæc non minus, quam aliæ duæ canonibus Ancyranis atque Neo- Notatio-
cæfarienlibus præfixoe , eodem lènfu, licet aliis atque aliis verbis, latine reddi-”" atchro'
ta inveniatur in tribus antiquis diverfæ originis interpretationibus, Ifidoriana , Graco
Prifca, 8c Dionyfiana • earn a primigenio Græco canonum codice proficifci, ac fon,e d‘-
ih ipfo a tribus illis interpretibus fuilfe inventant dubitari nequit . In Græcis miQlnt •
qui