poterant, jejunia dicuntur posse purgare, testimonio Domini.
Hasc sola res est, quae illis virtutibus nos (l) valet
efficere majores. Yidete ergo , fratres, quae jejiinii virtus
sit, quantam hominibus (2) praestare possit gratiam , si
potest et alteri praestare medicinamjquemadmodum pro-
priis sanctificet bominem, quod ita purificet alienum.
Magna res est, fratres , altero (3) jejunante , etiam in
aliud jcjunii redundare utilitatem.
1Y. Sed non ista tantum a nobis jéjunia , qu?e in-
jungi nunc creditis, exiguntur. Est aliud perfectius (4)
in secreta nostri parte jejnnium , el hoc est acceptius (5)
Domino quo occultius, id est, ut jejunemus, et omnibus
illis cupiditatibus, quas nobis adversus spiritum caro
suggerit, abstineamus. Parum est enim abstinere cibis,
nisi abstineamus et vitiis. Parum est cohibuisse nos ab
edacitate (6), nisi ct ab'avaritia , adhibita in pauperes
largilate, cohibeamus. Parum est non indulsisse ventri,
si usque ad jurgia nunc elali, indulgemus furori ; atque
idcirco vincamus et linguam, qui gulam vicimus. Dis-
sentionibus, rixis, ioiquitatibus abstineamus (7), ne illud
propbeticum in nos dicatur : Non talejejnnium ego elegi,
dicit Dominus, « Sed solve omne vinculum iniquitatis ;
» dissolve obligationes vehementium commutationum;
» dimitte confractos in remissione , et omnem conscrip-
» tionem iniquam disrumpe. Frange esurientibus panem®
» tuum , et.pauperes sine tecto indue in domum tuam. Si
» vidcris nudum, operi eum, et^ domesticos seminis tui
» non despicias. Tunc erumpet matutinum lumen tuum,
» ct sanitates tuaecilo orientur, etpraecedetantetejustitia,
» et majestas Dei circumdabit te. Tunc clamabis et Deus
» exaudiet te, adhuc le loquente dicel(S) : Ecce adsum1.»
Agnoscilis itaque, dilectissimi, et quale jejunium eligat
Dominus Deus noster, et quod praemium ita jejunanti-
bus,spondeat. « Frange, inquit, esurienti panem tuum,
» et pauperes sine tecto indue in domum tuam. » Ergo
illud'est acceptum Dòmino jejunium, ut his diebus inopi
largiaris quod subtraxeris tibi : quia religiosa fide dig-
num est, ut abstinentia vestra non avaritiae lucrum sit,
sed misenicordiae. Tunc erit plena laboris tui merces, si
alius in jejunii tui labore requiescat.
SERMO XLVIH.
lb Quadragesima III.
Erutus, ut prcecedens, ex Cod. Cass, x i i , fol. 87, hio
termo sancto Auguslinonulialcnus abjudicandusvidelur,
eujus nomen habet in codice. Ponatur post sermonem
prcecedentem cum nitmero in Quadragesima x.
. SYNOPSIS.
I. Quod sit jejunium, quod Deo displiceat. II. Quod sit qui
placeat illi.
I . C o m jejunii dies advenerint, dilegtissimi, convenien- •
ter nobis Propheta, q.ui lectus est, jejunandiexposuitdis-
ciplinam, maxime quia dicit, non omnia Dèo accepta esse
jejunia ; ac per hoc diligenter jejunaturo homini praeca-
vcntlum est, ne dum putat jejunando se (9) satisfacere ,
ipso incipiat jejunio displicere. Quae enim Prophetae
verba sunt ? «Quid est, inquit,■ quod jejunavimus , et
1 Isai. lv i i i , 6-9. — * Isai. Lvni, 3. — 3 Dan. xxu,
( i ) Cod. magnos. — (9) Id . homini sui. —■ (3) Id . alte ra ; e t deinde
r e d u n d a t.— (4) Id . alitis perfectus. — ( 5) Id . dum Domino. — (6) In
cod. desunt verba nos a t . ¿ - (7 ) Vide Serm. cxlyi, Append., num.. 1, e t
Serm. S. August, ccvj, num. 3, — (8) Id . dicit. — (9 ) id , no n m tndose .
» non vidisti, humiliaviraus animas nostras, et nescisti2.»
Conqueri homines Propheta dicit, cur ad jejunia corum
Dominus non respexerit,.et humiliationem eórum abs-
tinentiamque uescierit, quasi vera sit, quod Dominus
nesciat, qui. ut scriptum est, « Omnia ante novit quam
»fiant3. » Quomodo enim nescit quae sunt, cum sciat
etiam illa quaenonsunt? Sed nescire ulique, dilectissimi,
nescire (10) illa dicitur Deus, quae indigna sunt, ut scian-
tùr ; ac per hoc quidquid pravum est et iniquum , ideo
a Deo dicitur ignorari, quia non meretur agnosci. Unde
etiam in consequentibus dicit : « In diebus jejuniorum
» vestrorum inveniunlur voluntatis vestire, et omnes sub-
» ditos vobis stimulatis : ad judicia et pugnas jejunatis4.»
Videlisitaque, dilectissimi, non ipsa jejunia per se Deo,
sed opera jejùnantium displicere. « Ad judicia, inquit, et
» pugnas jejunalis. » Quid enim prodest, o bomo, quod
ejunas cum litibus, jejunas cum discordia, jejunas cum
rixa? Parum est, quod corpus jejunum habeat, cujus
animus iniquitate ebriusest. Quid subditos vobis, inquit
Propheta'stimulatis ( 1 1 ), et pugnis caeditis humilem ? Vi-
dete , inquam , ipsi videte, o dilectissimi, quale sit jejunium
illud , ubi esuritur et caeditur, ubi jèjunatur et
crùor funditur, ubf venter vacuus est pane et manus
piena sanguine; et ideo rectissime Dei sermo, sequi tur,
et dicit : « Ut quid mihi jej.unatis? » Hoc est dicere , Ut
quid mihi jejunatis, qui vobis litigatisi1 Ul quid mihi im-
pulatis officili 111.per abstinentiam yestram , cui facitisin-
juriam per discordiam vestram ? Et yerum est, dilectissimi
; parum est non manducando Deo offerre cultum ,
• et peccando convicium (12). Convicio'r, qui nihil dico?
Omne opus malum convicium est Dei, et ideo , ut audis-
lis, Dominus per Prophetam : «Non hoc jejunium, in-
» quit, elegi, necsifléctas ut circulum collum tuum,
»nec sic vocabitur jejunium acceptum5. » Bene itaque.
ait, quia parum est collum flectere, et aninium non hu-
miliare. Quid enim prodest, o homo arrogans, quod cer-
vicem tuam ad officium deflectis, qui humiles et pauperes
resupino pectore dedignaris ? Erras, inquit, erras,
quicumque talis es. Officium te Deo deferre oestiinas ,
cum imaginem Dei in ipso homine contemnas?
II. Nec immerito dicit Dominus : Non tale jejunium
elegi ; sed « Solve, inquit , omne vinculum injuslitiae6. »
Solve ab hominibus omnia vincula iniquitatis.. Jubet
itaque in hoc ut (13) ipse se homo solvat, ubi iniquitatis
^incula sol veri t , quia cuncta injusta vincula ipsum pri-
mum alligantem colligunt. Ac per hoc nolo te in liac re
alteri plus praestare, quam tibi. Crede, nisi alteram
solveris , esse te alligatum scias. « Solve, inquit Serip-
» tura, obligationes violentarum mercationum, et omnem
» conscriptionem iniquam disrumpe. » Av^rilia hìc, dilectissimi
, id est, cupiditas admonetur ; utiqueutemplio
violentia extorta (i4) * et cautiomale conscripta rumpa-
tur : delendae ergo sunt omnes litteras, quae salutem hominis
impugnant. Melius enim est ut ( 15) cautio sit vacua,
quam utanimafiat(ifi) vitiosa. Melius per jejunia placare
Deum, per eleemosynas, per hospitalitatem, quia, num
nemo sit qui non in aliquo reus sit, facilius pro se impetrai
, qui per multos intercessores rogat.
4 9 . — < Isai. 3, 4 . — 6 Id . Lvni, 5. — « Ib id . 6 .
— (1 0 ) Hoc verbum repetit um nescire abundare videtur. — ( u ) Cod.
stimuluntis ; qui e t prius q u o t, pro quid. — ( 19) Id . non habet bone vocem
convicium, sed lanlum peccando convicior, q u i n ih il dico. — '( i 3) Deest u t
in cod. — (14) Cod. e x orla. — (x5) Deest u t in cod. — (16) Cod. jo r te .
SERMO XLIX.
In Ramis Palmarum I.
Duo'inovere possent dubium, utrum hìc sermo possit
sancto Augushno attribuì, i° qui dem quod loqualur'de
palmis a fideli populo gestatis, quoe consueludo non videtur
introducla in Ecclesiam occidentalem, nisi sexto sæculo;
2° quod invitet ad sancte communicandum in P asoliate,
ubi polius loquebatur de Baptismo, quam de Eucharistia. '
Sed quoadprimum, sermones sunt sancto Ambrosio tributi,
qui earn solemnilatem commémorant ; quoad aulem secundum,
nemo nescit quoties sanctus Chry,sostomus ad
sancte communicandum in feslis solemnioribus Chrislia-
nos adhortetur. Il ine sermo iste ex Bibl. Laur., Plat.x iv,
cod. 1 extrac lu s , poni potest inter Auguslinianos post
prcecedenlem cum numero in Ramis Palmarum 1.
SYNOPSIS.
I. Adveniente Pascila odium deponendum, mundandaque
corda , u t Christus digne suscipiatur. II. Gur rami palmarum
gestentur in manibus. Ili Bono incospto forti ter insistendum.
I. F r a t r e s dilectissimi, dignum est, ut semper quando
ad Ecclesiam convenitis, divinum sermonem in aurihus
vestris insonamus (r), maxime tarnen modo oportet , ut
in bis diebus Dei sermonem vobis annunliando, fraterni-,
talem vestram admonéamus , quatenus omnibus sæcula-
rihuscurisabjectis, divinis tantum studeatisobedirepræ-
ceptis. Legimus enim quod istos dies observare debetis.
Certe ita istos dies observare debemus, ut apud nullum
ex fra tribus nos tris, qui nobiscum unum Deum adorant,
aliquod odium vèl iram habeamus , timcntcs illud quod
scriptum est : «Omnis qui odit fratrem suum, homicida
» est1. » Et si in Pascha Domini corpus dominicum
accipere volumus , corpus nostrum et animam nostram
ab omni avariti'a, et ab omni luxuria, ab omni ira et'
ab omni odio, ab omni turpiloquio ct ab omrti peccato
mundum et mundam habeamus, quatenus Domini nostri
Jesu Christi corpus et sanguinem ad profectum , ct non
ad detrimentum suscipiamus : sic enim dicit Apostolus:
« Quicumque corpus et sanguinem Domini indigne man-
» ducat et bibit, judicium sibi manducat ct bibit 2. »
Scitis, fratres, ’quia si aliquis vestrum hodie temporalem
seniorem (2) suum in domo sua deberet susciperc, quam
cilius festinarct ipsnm domum suam scopis mundarc, et
ab omni sorde etvitioillam alienare, ùt cum ipse senior (3)
suus ad domum suam venirci, mundam et non sordi-
dam illam inveniret. Si ergo illum seniorem, qui ad tem-
pus nobis prodesse et noccre potest, cum tanta rcvcren-
tia et dignilate, quantam(4) diximus, volumus suscipcre,
multo magis debemus laborare, et corpus et animam nostram
multis vigiliis, et orationibus, ct clcemosynis adornare;
quatenus corpus aeterni Domini nostri Jesu Christi,
qui in hoc et in futuro sæculo inenarrabiliter potest prò-
desse et nocere , cum mundo corde et casto corpore va-
leantus recipere.
II. Denique sciendum est omnibus vobis , unde hæc
talis consuetudo crevit, qnod has olivas et palmas hodie
in manibus porlemus. Certe antiquo tempore fuit consuetudo
, ut si quis rex ad alium regem, vel si quilibet
t Joan, m , t i .— 1 r Cor
(x) Deest vox insonamus in cod. — (9) Forte superiorem. — (3) Forte
superior, et sic infra superiorem. — (4) Cod. quanta. — (5j Id. male
prtecederet. — (6 ) Cod. suscipiendus. — (7) Deest vox reportasse in cod.
potens ad'alium potentem causa pacis et non belli ire de-
beret, statueret ut olivae illum antcccderent. Oliva enim
in sacro eloquio pacem significat, ut per ipsasolivasipse
rex, vel ipse potens posset cognoscere , quia illc quem
praedictae olivas praeccdebant non causa bellandi , sed
causa pacis ad venire volebat. I tem, altera consuetudo era t,
ut si aliquis rex contra inimicos suos in bellum procederei
(5), et-adjutus misericordia Dei, desuis inimicisvic-
toriam hab.eret, cum reverteretur, palmas ante illum
portarenlùr, ut per illas possent homines intelligere ipsum
regem omnes suos superasse inimicos. Ad quam sì-
militudinem lios quoque modaubvas et palmas in mani-
bus portamus. Olivas porramus , ut nos pacem babere
cum Domino nostro Jesu Christo, ad cujus corpus susci-
piendum (6) properamus, oslendamus. Palmas vero ideo
portamus, ut nos victoriam de diabolo,' cum quo ista
quadragesima magnum praelium habere debuimus , reportasse
(7) osteiidamus. Considcrct ergo unusquisque
intra se, fratres charissimi, si pacem factam cum Domino
nostro Jesu Christo habeat. ct si diabolurn cum quo
magnum jubcmur liaberc prasli,um , liabcat superalum.
lllé namque pacem habet factam cum Domino , et victoriam
de diabolo , qui si aliquod in loto isto anno pec-
v it , hac quadragesima orando, et multas vigilias facicn-
do, et longis jejuuiis carnem suam macerando , illud in
quo peccavit, delevit, et si cibum quem corpóri suo abs-
traxit, pauperibus dedit. Certeinanitcrille jejunat, qui
de cibo, a' quo corpus suum abstinet, non paupcrum
corpora'suslcntat, sed sùum corpus. Dignum est enim ,
ut unde nostra caro affligitur, inde paupcrum caro.repa-
rclur. Si quistamen ista quadragesima corpussuumluxu-
riae macula coinquinavit, et pauperibus de sua Substantia
aliquid darenoluit. et invidiae facibus accensus fuit, et
vigiliis et orationibus deditus non extilit, ct aliquid alieni
furando defraudavi^ ille sine dubio non habet pacem
factam cum Domino, ncque victoriam de diabolo, quia
non Domini voluniati consensit, sed in omnibus (8) sua
colla diabolo subdidit.
III.Yos liortor(i)), fratres charissimi, ul si in primordio
bujus sanctm quadragesimse bon'is operibus coepistis
insistere, modo amplius insistetis, et Domino deservirc in
omnibus studeatis, quia nemo per bonam ineboationem
potest Domino piacere, nisi bonum , quod inchoavit,
usqtie ad finem stùdeat perducerc. Nunc ergOj fratres dilectissimi,
cum magna cura ct sollicitüdine eleemosynas
jejunando faci te, et vigiliis , et orationibus ac omnibus
bonis- operibus vigilantcr insistite, et si aliquid alicui per
malum ingebium rapuistis, feslinanler reddile, sequen-
tes Zacchasum, qui si aliquid alicui tulit, amore Dei accensus
, omnia in quadruplum restituii3. Dccimas et
primilias tempore congruo cum magno amore date1, ct si
aliquis in vos pcccavit pro amore Dei illi indulgetcf ijuia
si luce fecerilis, tunc oralioncm dominicani non ad d;im-
nalioncm , sed ad vestram salutem cantare polcrilis. Os-
tendite (10) itaquè omnibus bonis operibus, in quantum
potestis, vosàdornatos, ut in Pascliali sólemnitate, corpus
et sanguinem Domini cum-munda corpore et' casta
mente(i 1) valealis susCipere,et ad fuluramgloriam quam
ista Paschalis solemnitas significat, póssitis pervenire ;
quod ipse praestare digneturqui cum Patre , et Spirita
sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
. i r , a g . u _ 3 Lue. x ix , 8.
“ 1 (8 ) C o d . in omni. — (9) Id . q u a p r o p t e r , (10) Id . studete.— (1 1 ) Id.