irruaf? Quærathic sophi&ia sæculi, unguentorum talium
diligens explorator, quæ ei species in hujus unguenti con-
fectione displiceat -, videamus ipsas species quibus navdum
inspira turn est. Et quod tandem pretium? habet quidem
quod conferre pietà ti venditor aut possit, aut debeat. An
sit in Christi morte pietas, vel quanta æstimanda sit, Apostolus
dicat : « Et manifeste, inquit, magnum est pietatis
» sacramentum, quod manifestatomi est in came, » videlicet
quam Christus assumpsit $ « Justiiìcatum est in Spi-
» ritu, » dum peccatomi carnis in came superatur ;
« Apparuit Angelis, (a)» vel time cum multitudo exercitus
coelestis exultavit, et dixit : « Gloria in excelsis Deo, et
» in terra pax hominibus bonae voluntatis (b), » vel cum
nos ipsi mysterii hujus profundum contemplantes et evangelizantes
, Angelorum oflicia sortiuiur *, « Prædicatum
» est gentibus, » ut in orbe toto cliristiani nominis una
gens fieret; « Creditum est in mundo, assumptum est in
» gloria (c). » Quid aliud creditum est in mundo quam ab
incorporeo corpus acceptum, quod postmodum in gloria
resurrectionis assumptum est? Sciens ergo illud pietatis
pretium Apostolus, ipsam præcipue, præcipùo voluit
commendatam esse Discípulo. Charissinium enim Timo-
theum filium suum admonens : « Exerce, inquit, te ipsum
» ad pictatenv, pietas enim, inquit, ad omnia utilis est,
» promissionem habens vitæ quae nunc est et futuræ (d). »
Refert ergo pretiosissimum hune odorem pietatis, sacramentum
carnis assumptæ ; magni predi species est.
IY. Videamus alia ; adjungitur huic charitas ; magna
siquidem in cruce Salvatoris Dei dilectio erga humanum
genus fragrat : « Sic enim, inquit, dilexit Deus hune munii
dum, ut Filium suum unigenitum mitteret ( e), » pro
hujus mundi vita. Et quid charitas ista proficil? Ut-scili-
cet cliaritatem quam exhibuerat commendarct. Quid tandem
pretii charitas habet1 ? « Pienitudo legis, inquit Apos-
» tolus, charitas est ( f) . » Et iterum : « Finis præcepti,
» charitas est (g). » Magnum ergo et præcipuum bondm
charitas est ^ quod in se omnia mandata consummal.
Eliam hæc autem species in morte et resurrectionc Do-
niini continetur.
Y. Longum est singulas unguenti istius species tarn
prolixa verborum iteratione proferre. Nominatim nobis
enumerandæ reliquæ species sunt, magis quam suffra-
giis siiis prosequeridæ. Est ergo etiam in'hac confeclione
virtus, cum admixta sit fortitudo patientiæ. Est etiam
obedientia . « Factus est enim Christus obediens Patri us-
» que ad mortem, mortem autem cruçis (h). » Est autëm
etiam spei non parva fragrantia, quæ ultra mortem vires
suas porrigit $ et resurrectionem non solum spiritus, sed
etiam corporis per resurrectionem carnis dominicæ usurpât.
Hæc omnia mihi redolent in hòc uno quod dixi :
« Christus mortuus est et resurrexit. » Idoneæ species
sunt ex quibus odor vitæ fragret ad vitam ; nimis foetidi
sunt quibus-de tanta fragrantia est odor mortis ad mortem.
Nos autem dicamus : « Unguentum effusum nomen
» tuum, Domine ( * ) ; » et illud : « Post te in odorem un-
» guentorum tnorum curremus ( j) , » optantes përfundi
ipso odore quem scquimur, ut ilium pietatis, charitatis,
patientiæ, obedientiæ, spei odorem afferamus, qui nobis
in Christi morte fragravit.
y i; Ponamus itaque, Dilectissimi, anleoculos nostros,
tantam, si possumus, utilitatem dominicæ crucis, et gandía
resurrectionis^ et intueaniur quid Christus in terris
susceptæ mortis mysterio utilitatis attulerit : subjecta
omnia regno suo, quæ mors per peccali licentiam deti-
nebat; addictum legibus suis hominem , quem ab illa
(d) i Tim. in , 16. — (b) Luc. m, i 4 — (c) i Tim. 111, iti.— (</) Id. iv , 7 ,8 ,
— (») Cant. i , 3. — (y ) Ibid. 4. — (k) Rom. v , i 4 - — (/) x Cor. x v , 22
m i , 5 . — ((f) Joan, xv, i 3 . — (r)Id. x i , 1.4. — (#) Id. xii, 24. — (t) Matti)
«VideSerra, cx xr, n. 10; Tract, in Epist. Joan. n. 4 et 5 ; otSerra, ceci,
primi parentis transgressione possidebat-: « Regnabat
» enim mors ab Adam usque ad Moysen , etiam in eos
» qui peccato abstinebant in similitudine prævàricationis
» Adæ (à*), » et humanum genus salutìs desperado in er-
rorum tenebras passim sine fidei luce mergebat. Quod
Adam primus vinxerat, opus erat ut Adam secundus ab-
solveret. Opus erat ut nativitas secunda repararet quod
sub poena offendentis Adam procreatio prima generaverat.
Non mundaverat agni immo{atio, pascliæ vetèris lege celebrata
-, offerendus erat Agnus ille, qui tolleret peccatum
mundi. In dubium gentibus venerat, àn esset ànima vic-
lura post mortem ; ecce post crucem, in carne Christi rc-
sUrrecturum probatur et corpus ; quo inobedienlia Adæ
mortem attulerat, necessarium erat ut obedientia Christi
vitam referret. « Sicut enim, inquit, in Adam omnes
» moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur ( /). »
Suscepit ergo Salvator noster intcritum, qui vitam omnium
pararet-, velut si hominibus diceret magna mise-
ratione permotns : Non recuso mortis vestræ consortium,
utvobis offeram resurrectionis meæ participium. Mortem
quidem ea, quæ in me est, Divinitatis natura non recipit •,
susci piam tamen, nascendo ex vobis, quod offeram mo-
riendo pro vobis. Suscipiam omne quod vestrum est, da-
turus omne quod meum est. Olim siquidem per Prophe-
tam morte hac sua, morti nostræ mortem minabatur :
« Ero, inquit, per Oseam prophetam, ero mors tua, o
« Mors, ero morsustuus, Inferne (m). » Subibo mortis
jura, seddestruam : ingrediar quandoque illum carcerem
tuum, non ut ipse claudar, sed ut tua claustra confrin-
gam. Confiteatur ergo Domino misericordia ejus, quia
« Contrivit portas æreas et vectes ferreos confregit (ri), »
ita mortis claustra reserans, ut patefaceret* simul etiam
portas paradisi, quæ post Christi crucem, Latronem a
snpplicio iniquitatis, ad illam justis debitam sedem, merito
brevissimæ confessionis, admisit 5 cum ante crucem
Christi, etiamnum 3 Abraham, licet diversa ab impiis
sede distinctum, inferni-claustra retinerent.
V I I . « Exivit ergo Christus, ut scriptum est, in salu-
« tem populi sui, ad liberandos electos suos (o) ; » tantum
descensurus pielate4, quantum humanum genus præ-
varicatione cecidisset : velut si quis rex, tyranni arce des-
tructa, liberta tem ubique restituât, nec contentus-j ubere
solvi quos pravæ dominationis iniquitas illigarat, ipse
illum quo sui tenentur, carcerem petat, et libertatem simul
cum conspectu suo afferai; parumque habeat edu-
cere inlucem vinctos suos, nisi ipsum locum obscuritatis
quo tenentur accedat, suisque ipse manibus, ea quibus
tenentur vincla deducat. Quid pro his omnibus restituì
tam pio Domino potest ? Quid nisi ut ipsi serviat per ipsum
restaurata libertas? « Yulneratus ergo est, sicut scriptum
» est, propter peccata nostra, et infirmatus est propter
» iniquitates nostras*, livore ejus nos sanati sumus (p).
» Majorem hac dilectione nemo habet quam ut animam
» suam ponat quis pro amicis suis (q). » Et iterum : « Pas-
» tor, inquit, bonus animam suam ponit pro ovibus
» suis ( r ) . Nisi granum, inquit, tritici cadens in terram
» mortuum fuerit, solum manet (s). » In lerræ-motu crucis
« Petræ scissæ sunt, et monumenta patefacta sunt,
» et multa corpora sanctorum dormientium resurrexe-
•» runt; et exeuntes de monumentis post Resurrectionem
» ejus venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt
» niultis (t). » Ecce unum granum in morte cadens qua
multa statim grana secum reportavit ad vitam.
VIII.’ Cogitemus itaque, Dilectissimi, grande illud sa-
lutis nostræ pretium. Vita npstra Christi morte reparata
- (e) Joan. 111, 16.— (/)Rom. xm, to. — (g) i Tim. 1 , 5 . — (h) Philip. 11, 8.
, — (/n)Osee. xm ,i/ | . — (n) Isaï. x lv , 2. — (o)IIabac. 111, i 3 .— (p) Isai.
. xxvii, 5 x-5 3 .
n. 1. — * Codex male palcfieret. — 3 Id. etiam cum. — 4 Id. pietà tern.
est. Satis pretiosus servus est, cuise Dominus impendit.
Nemo se ab hoc debito redemptionis excipiat. Redemit
ille omnes , etiam hi qui captività tem suam amantes, redire
in libertatem, quam pius mercator obtulit, noluerunt. kec
q u æ r a s quæ pro pecuniæ summa numerata sint. Nihil pro-
fudit de sacculo suo; effudit sanguinem suum. Quæ un-
q u am digne huic pietà ti talenta pensentur? Nihil suum
pro te,. sed se ipsum obtulit. Neque enim aliquid tuum,
sed te ipsum requirebat. Momentaneam pro te mortem su-
biit, üt te eriperet æternæj suscepit vitam tuam, ut te
ad suam intromitteret. Inferna ingressus est, ut tu egredi
possis. Suis vulneribus vulnera nostra sanavit; suis pla-
gis, damnationis nostræ plagam removit. Dico autem,
Fratres, pius est medicus qui ægrum suo servitio, suis
curat impendiis ; qui cruorem ac saniem alienorum ulce-
rum, non amore pecuniæ, sed salutis, rejecto potest ferre
fastidio1. Verum enim vero omnibus majus est, excipere
quempiam vulnera, ut in te possit conferre medicinam ;
sua in remedium tuum præbere latera 5 se secandum dare,
ut tuorum ulcerum virus, quod saluti tuæ obstat, effun-
dat. Hoc facit Christus, hoc noster nobis Salvator impendit
: piissimus et communis omnium medicùs, non eorum
quos curabat, sed suo, in salute omnium, cruore resper-
sus est. Redempti sumus tanto magis, quanto minus cap-
tivitatemnostram videbamus : curati tanto magis, quanto
minus aegritudinem nostram sentiebamus.
IX. Hæc itaque dominicæ crucis causa est. Quodam
modo enim per Adam, humanum genus transgressione
præcepti, pacti genus cum morte conscripserat 5 sed do-
navit nobis omnia delicta, « Delens quod adversus nos
» erat chyrograplium decreti quod erat contrarium no-
» bis. Et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, spo-
» lians Principatus et Potestates, traduxit palam, trium-
» phans iilos in semetipso (a). » Deleto ergo per crucem
mortis chyrographo, vita reparata est. Mors enim in
Christo quid aliud quam resurrectioni locum præbuit?
Resurrectio autem in Christo, omnem hominem de propria
resurrectione confirmât. Superest ut secum unus-
quisque decemat, ut sicut morti publicæ finis impositus
est, ita, in vita sua, finis ponatur et crimini. Excutienda
est mentis somnolentia, morte discussa, ne quis cum « Ve-
» téra transierunt, et facta sunt omnia nova (¿), » ipse in
conversatione vetustatis permaneat. Fiat ergo id quod
Apostolus ait, propterea mortuum esse Jesum Christum,
« Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis
» mortuus est et resurrexit (c). »
X. « Hic est igitur dies quem fecit Dominus(d), » quem
sanctorum gloriæ reparavit*, in quo, dum primogenitus
ex mortuis Jesus Christus exurgit, sperare Ecclesiam sui
corporis jubet, quod in capite suo confitetur impletum.
Audi Apostolum, qui in se Christum loqui dicit : « In mo-
» mento, inquit, in ictu oculi, in novissima tuba, canet
» enim tuba*, et mortui resurgent incorrupti ; et nos im-
» mutabimur (e). » Verumtamen totam diei ilhus magni-
ficentiam, diei hujus crepuscula, résurgente Christo illustrata,
pepererunt. In ilio nostræ resurrectionis actus,
in isto causa consislit. Hie semina istorüm fructuum con-
tinentur. De hujus diei matutina gloria sub persona Christi
Propheta cantavit : « Ego dormivi et somnum cepi, et
» exurrexi, quia Dominus suscepit me (,/). Ego dormivi, »
inquit, ut dispositionem proprjæ, non vim alienæ voluntatis
ostendisse videatur. Hoc est quod in Evangelio
verbis ipsius Domini continetur : « Potestatem habeo po-
» nendi animam meam, et potestatem habeo iterum su-
(a) Coloss, n , 1 4 , i 5 . — (b) 2 Cor. v , 17. — (c) Ibid. i 5 . — (d) Psal.
■“ (*) PmI* xcn , i i . — (¿) Id. XXX«, u . — ( » Id. tv « « , 17. — (k) Osee.
’ Vide Serm. lxxxvh, n. i 3 , et lxxx, n. 4. — » l „ Codice desideratur
▼ox tuba. — 3 Que„I memorat; nempe Psalmista cujus verba fucrant Iccta :
»• mendi earn ( g). » De hujus quoque matutina lætitia,
alibi scriptum est : « Lux orla est justis, et rectis corde
» lætitia (h). Lælamini, Justi, in Domino (i). » Et ite-
rum : « Exaltabo mane mirabilia tua, quia tu, Deus,
», susceptor meus es (/). » Et alibi : « Vivificabis’pòstbi-
» duum, in die tertio (>t) ; » et alibi, vespertinam lucem
et matutinam Resurrectionis lætitiam uno versiculo com-ì
prehendens : « Ad vesperum, inquit, demorabiturfletus
» et ad matutinum lætitia (1)ü » Itaque, sicut Apostolus
ait: « Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjicia-
» mus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lu-
» cis.(/n), » quibus adversarium salutis nostræ, qui jam a
Christo destructus est, destruamus. Si tantum estgaudium
in spe, quodnam putamus in re ipsa erit? Si tantum exultant
membra de capite, quantum exultabunt membra cum
capite , illic ubi jam qui meruerit inter speciosi corporis
membra numerari, nunquam deinceps timebit abscidi ?
Superest ut qui desiderai Christo et conresurgere et conregnare
^concrufigi ipsi et commori, mortificatis volun-
tatibus non moretur, per Jesum Christum Dominum
nostrum, etc.
SERMO XXVII.
De Pascha VII.
Sermo pule her et S. Augustino dignus; notandum
est solum dici mulieres cognitas finsse ab Angelis, a
quo non dissentit S. Doctor, ut videre est de Civi-
tate Deilib. x v., cap. xxm. S. Augustino tribuitur,
ut costeri, in Cod. xii, fo l. 177. Locus ejus post pree-
cedentem cum numero de Pascha xn.
SYNOPSIS.
I . Christus resu rg ens nos illuminat. I I . E t nos c e r te resurroc-
tu ri sumus. I I I . Quid co n tra carnem e t p ro ca rn e m ilite t? IV .
Carnis cncomiuin. V . Ca ro resu rg et cum anima.
I . D ie s , quem memorat3, Christus est, qui et natus est
et occidit, et post mortis occasum renovatus illuxit. Sed
ne hoc meis verbis affirmem, ipse Dominus Christus pro-
fessus est dicens: « Quandiu sum in sasculo, lux sum
» saeculi (n). » Resurrexit ergo Christus in carne, idem
autem ut dies esse ipse, qui fuerat, crederetur-, nec de
nostro corpore rursus eruit-, sedut nos in carne resurgere
ostenderet, in eademresurrexit*, alias4 enimcaroresurgere
non posse crederetur.
II. Sed quid agis, homo? pars muudi, electorum om-
nium particeps , consors universae naturse ; quid te dam-
nas tuo judicio ? Quid te bestiis^ac pecudibus comparas,
quorum animas simul et corpora carnifex natura consu-
mit? Ulae pariter pereunt; tu substantia divina- servaris.
In divina anima vivis6, et cum caro ab anima tua reces-
serit, divideris, non finiris; separaris in partes, in soli-
dum rediturus. Nam cum anima vivas et corpore moriaris,
novationem utique carnis 'expectat anima , quae cörpori
servivit. Clamat apostolus Paulus dicens: « Si mortui
» non resurgunt, neque Christus surrexit; quod si Chris-
» tus non resurrexit, vana est fides vestra, et adhuc estis
» in peccatis vestris. Ergo et qui dormierunt in Christo,
» perierunt. Si in hac vita tantum in Christo speramus,
cxvn; 24. — (e) i Cor. xv, 5 2 . — ( f ) Psal. in, 6 . — (g) Jom. x , 18.
Vl> 3 . — (I) Psal. xx ix , 6.~-(/m)Rom. xrn, «2 .— (n) Joan. ix , 5 . •■■■.
Htsc dies quam fecit Dominus, etc. — 4 Codex male ait. — * Id. oor-
ruptus habet: Tu dinnas animal vivas.