0 mira et ineiTabilis pietas! Qui dudum eramusservi inu-
tiles, Domini nostri fratres, et colireredes ipsius vocali
•jam et esse meruimus.
IV. Nihil ergo carnale, nihil indignum in tanta divinse
gratini Isetitia perpetremus. Indecorum quippe ac perni-
ciosum est sub occasione festivitatis ita indulgere refec-
tioni corpusculi, ut notanda aliqua ac turpis subrepat
anirnne negligentia. Sint itaque feri« nostr« honest« j sint
■Deo placitae, etjuxta Apostolum : «Omnia nostra honeste
» ac secundun^ ordinem fiant (a) j et sive manducamus,
» sive bibimus, sive aliud quid fàcimus, omnia in nomine
» Domini nostri Jesu Christi faciamus (b) ; » per quem
nobis hodiernus dies exordio, vel cursu temporum primus
est institutus, et in solera ni tatibus prmcipue electus, et
mysteriis multipliciter consecratus1. H«c namque dies
est, et prima in ter septem, et extra septem, hoc est, prima
et octava $ unde et quidam Psalmi mystice « Pro octava »
in titulo superscript sunt. Sub hujus numeri figura octo
animre servantur in arca Noe, quae typum gerebat Eccle-
siae. Dominus quoque in Evangelio octo designat beatitu-
dines, quibus eorum perfectio gloriosa describitur, qui
superatis saeculi istius tentationibus, tanquam diluvii fluc-
tibus, ad terram® immortalitatis pervenient 2. In hujus
diei sacramenti numero Ecclesia nascitur, et Synagoga
finitur. J udrei enim sabba turn, id est, septimum observare
sibi videntur, legitim um diem uescientes miseri, neque
credentes quod finis legis Christus sit, qui solus et legem
implere potuit, et condidit omnem diem, et omnibus
sanctìs festivi tatibus prsefuit ; hunc diem, quem etiam Do-
minicum merito appellamus, quia in eo Dominus ac Salvator
noster ab inferis rediens, verum piane lumen, buie
mundo resplenduit. Quem etsi Gentiles solis diem ignoranter
vocant, nos tamen scientes intelligimus hunc esse
solis illius diem, de quo scriptum esi : « Ecce orietur vo-
» bis Sol justi tire, in cujus pennis est sanitas (c). » Iste
utique sol visibilis pennas habere non creditur, sed ille
verusSol, qui hujus etiam quem cernimus creator est,
solus habet pennas illas divinai virtutis et protectionis, de
quibus dicitur : « Sicut aquila protegens nidum suum,
» expandens alas su as., suscepit eos (d). » Et in Evangelio
: « Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare
» filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos
» sub alis suis (e)? » Cui opportune ac salutifere fidelis
quisque proclamat : « In umbra alarum tuarum sperabo,
» donec transeat iniquitas ( f).»
V. Proinde, Charissimi, quia impletum est ili 11 d quod in
Psalmo praedictum est « Hosanna (g) », id est, o Domine,
salvum me fac-, et porta jam nobis salutis aperta est,
de qua dicitur : « Htec porta Domini, justi intrabunt per
>» eam (A); » intremus portam Ecclesia in omni sinceri-
tate et veritate, ut per hanc confessionis et laudationis
celeberrimam portam, intremus etiam in Paradisi regna,
quae est coelorum porta, ubi perpetua Dei nostri laude
fruentes «Non confundemur cum loquemur in porta ( i )
Christo Jesu Domino nostro, qui dicit : « Ego sum ostium,
» per me si quis intraverit, salvabitur ( j ). » Per hunc
omnes sancti ingressi sunt et intrant quotidie ad Patrem
vitae «terna, cui .cum ipso et sancto Spiritu honor et
gloria est per cuncta smcula saculorum3. Amen.
(a) 1 Cor. XIV, /,o. — (b) Id. * , 3 i . — (¿) Malacli. iv , a. — (¿) DcnL
— (Ä) Id. « v i i , 20. — ( i ) Id. cxxvi, 5 . — (/,)
’ De feriis Paschalibus, seu de diebus Ferial» vide annota tjonem Editionis
Maur. ad Semi, c cux, tom.v ,p . io 6 3 .— * Vide Serm. cu x in Append Maur.
SERMO XXXIY.
De Pascha XIV ad Neophytos.
Sermo hic magni momenti, et nulla ratione sancto
Angustino abnegandus. Eruitur e Cod. Cass. xn,
f o l 152. Ejus locus post prcùcedentem cum numero
de Pascha xix.
SYNOPSIS.
I . Disputationem de Sacramentis jamdudum promissam B . A u gustinus
neophytorum g ra tia incipit. I I . Saorificium novae legis
in locum hostiarum antiquarum v en it . I I I . D e sacramento
Corporis et Sanguinis C h r is ti d ic tu ru s , d o c c i animas attra c t io n e d ivina
in d ig c r c . I V . C h r is tu s e s t panis v iv u s , e t panis v i t a . V .
Chris to proponenti Corpus suum in c ib um , e t Sanguincmin potum
a d pro curandam animte vitam «eteruam creden dum est. V I . P lu -
ribus satisflt qusestionibus, e t primo ad monstrandum hujus ma-
tcrian opportunitatem, Baptismi materia in comparationem adducitur
e t fusius cx plicatu r. V I I . Panis e t v inum in signum unionis in te r ■
fid e le s, ad sacramentum a Chris to adoptata sunt. V i l i . Christus
in sacramento d a l v e r e C orpus e t S angu incm su um , sub specie
tamen panis e t vini," ne fastidium au t repugnantiam e x c ite t . IX .
Christo g ratile agendas p ro dono Co rp o ris s u i, fidesque siinul adhi-
b enda, cum tarn potens sit vinum in Sanguincm suum, quam aquam
in vinum co n v e r te re . X . Nullus e rg o p ec ca to r ad sacramentum a c -
c e d a t , qu in fu e rit p riu s Deo reconciliatus.
I .N e o p h y t i s debita informatione constringimur ne am-
plius disputationem4, quam de sacramentis spopondimus.,
di f ie r a mus. Equidem, Dilectissimi, magnum disputatio-
nis istius pondus declinare mediocritati nostra tutissimum
putaremus, nisi e contrario periculum gravius instaret,
si per desidiam ac negleclum sacerdotali? officii, rudi-
menta infantilis adhuc ignoranti« deserantur. Itaque
prout Dominus humilitatis nostra sensi bus dignatus fuerit
infundere de sacramentorum ac sacnficiorum inenarrabili
bono disputare conabimur. OfFerant pro me preces
vota credentium-, offerant agnoscend« verità tis deside-
rium corda dubitantium.
II. Audistis, Dilectissimi, prophet« Malachi« oraculo,
veteris illius populi sacrificia voce Dei reprobata6, cum
dicit: « Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus, et
» sacrificium non accipiam de manu vestra (k). » Et
quomodo homo consecrabitur Deo, si sacrificia tollantur,
cum utique, ubi sacra desunt, sacrilegia succedant? Audi
quid idem Propheta sub Dei voce subjungat.: « Quoniam
» a solis, inquit, ortu, usque ad occasum clarificabitur
» nomen meum inter gentes, et in omni loco sacrificabi-
» tur et offeretur nomini meo oblatio munda (l). » Non
ergo tolluntur sacrificia, sed sacrificia cruenta tolluntur.
Unius siquidem populi reprobatur hostia, et a solis ortu
usque ad occasum oblatio inter gentes munda suscipitur,
Longum est nunc ostendere illam legis victimam in agno
ilio immaculati velleris et annicul« perfectionisChristi
imaginem pr«tulisse, multaque. alia, quibus nihil aliud
quam sacramenta dominic« passionis continentur.
III. Transeundum est ad Evangelia, et id agendum, ut
qui recenti baptismo ex aqua et Spiritu, m t e r n « vita
principia sumpserunt, Corpore et Sanguine Domini Salva-
toris vitam se possidere non dubitent. Audite ergo, Dilectissimi,
auribus obedientibus:, nec spere tis .quemquam
a me ad Christum trahi posse, quem Christus ad Patrem,
xxxii, 2. — (c) Matth. xxm, 37 . — (/ ),P sitl,„x y i, 8. — (g) Id. x i , 2.
Joan, x,, 7. (k) Malach. 1 , .10, . i l . .— (Z) Ib id..
— 3 Vide Hieron- in Expositione super Matth. cap; xxi. — ' 4 Db disputationc
sacramentorum vide Sermonem ccxxvn. — s Vide Enarràt. in Psal. evi, n . i 3.
aut quem ad Christum Pater1 non attraxerit, qui dixit :
■« Nemo., potest venire ad me, nisi Pater , qui misit me
» traxerit eum(rt)' : » traxerit, inquit, non invitum ac po-
testate, sed amantem, desiderio et charitäte. Tràhit énim,
Dilectissimi, non minus interdum voluptas aliqua vel
necessitas2. Habet anima delectamentum suum quo trahi-
tur ; habet Christi dilectio vinculum, quo qui illigantdr
crimini b u s , absolvuntur, et innocenti« merito usque ad
Patrèm pertrahuntur. Ergo quem diligis sequeris, et ab
eo, quem avide sequeris, quodam modo traheris. Sic ergo
ad Christum Pater, sic ad Patrem Christus dilectores suos
pertrahit. Tantum est ¡ut ei, quem diligis, illum prophe-
ticum dicas : « Ego autem non laboràvi seqùeiis post
» te (b) ; » id est, in eis, qua ad vitam pertinent, non la-
boravi curiositaté inquirendi, sed requievi séquens secu-
ritate credendi.
IV. Tunc audies libens et3 gaudens salutem tuam et
vitam tuam, dicente Christo4 : « Ego sum panis vit«(c).*>
Est enim vere panis vit«, sed eis qui fide vivunt, sicut
scriptum est : « Justus autem ex fide vivit(d). »Audi ergo et
crede dicenti : « Ego sum panis vivus, qui de coelo descen-
» di (i?). »Inde ergo panis est, et ideo panis vivus est, quia
de ccelo descendit, ut quia per peccatimi mors regna-
bat in terris, per panem vivum vita vivat et viveret e coe-
lis6. Magna siquidem subtilitas discrétionis est inter panem
vivum et panem vit« ; et talis quantum puto, ut panis
vivus vitam habeat, panis äutem vit« vitam sumenti-
bus afferre videatur. Denique hoc ipse sübjungit. Nam
cum dixisset : « Ego sum panis vivlis qui de ccelo des-
» cendi, » addidit : « Si quis manducaverit de hoc pane,
» vivet in «ternum ( f j, » ut seternam vitam, quam in se
habebat, his qui se sumpturi qgsent, attulisse videatur.
V. Hic jam subjungitur illud, de quo Judais litigandi
inter se invicem causa consurgit, quod ait : « Panis, quem
» egodabo, caro mea est pro hujus mundi vita (g). » Hiric
enim ille laboriosus atque difficilis dormitantium et osci-
tantiumin fide tepor6 nascitur, eorum videlicet, qui prius
voluntintelligere quam credere j cum eis se opponat justo
judicio manus divina majestatis, qua scriptis sua legis
inseruit: «Nisi credideritis, nonintelligetis(/t).» Credendum
est enim, ut possitintelligi, quidquid Salvator noster docuit
àut tradidit ; quia credentem pramium intelligendi, non
credentem error ignoranti« consequitur. « Panis, inquit,
» quem ego dabo., caro mea est pro mundi vita. » Non
est- hinc litigandum, quod Judai, audita inter se hac
voce, fecerunt; sed credendum, quia Discipuli hunc ci-
bum vita credendo meruerunt. Nemo dicat id quod Ju-
daos dixisse Evangelista commemorat : « Quomodo potest
» hic Carnem suam dare nobis ad manducandum(i). »
Audiat potius, et cum tremore audiat : « Nisi manduca-
» veritis Carnem Filii honiinis, et biberitis ejus Sangui-
» nem, non habebitis vitam in vobis (/). » Ergo sicut
creditis Evangelium : « Nisi quis renatus fuerit ex aqua
» et Spiritu. (Ä), » et renasci, credendo, meruistisj in
eodem Evangelio creditis : « Nisi manducaveritis Carnem
» Filii hominis et biberitis ejus Sànguinem, non habebitis
» vitam in vobis. » Sed ne forte crederemus, Dilectissimi,
h«c ad prmsentem vitam esse referenda , et putaremus
Christi Corpore absoluto a conditione communis istius
mortis7, qua anima a carne dirimitur, significanter addit,
et dicit : « Et ego resuscitabo eum in novissimo die (l) : »
ùt sacramenta Corporis et* Sanguinis Domini ad mternam
vitam intelligeremus esse referenda. Ergo sicut vita corporis
anima est, ita anim« vita Deus est. Panis ergo
anim« Christus est, sed nonnisi illius anim« quam fides
pascit. Cum scandalizarel plurimos, non solum ex Jud«is,
verumetiam ex Discipulis, aliquos post verba sacramentorum
recessisse ab eo Evangelista commemorat ; adeo
ut ipse post h«c Apostolis diceret : « Numquid et vos
» vultis abire (m) ? » Et respondeamus nos cum Petro
apostolo : « Domine, ad quem ibimus ? verba vit« «tern«
» habes; et nos credimus et cognovimus, quia tu es Chris-
» tus, Filius Dei(n). » Ergo quisquís agnovit Christmn
esse Filium Dei, piena fide «tern« vit«'verba suscipiat.
« Audi, inquit Propheta, audi, IsraSl, et tace(o). » Et
alibi: « Audite et auribus percipite, et nolite vos extol-
» lere, quia Dominus locutus est(/>) j » quid aliud ad-
mónens, quam ne quis extollatur opinionibus, cum se
potius dispiitationibus débeat applicare divinis? sic ordi-
navit Creator tuus; sic voluit Redemptor tuus. « Num-
» quid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fmxisti
» sic(</)? »
VI. Sed tamen permittamus ut aliquemqu«rendi locum
habeat terrena sapientia. Quid est, in quo displicere in
mysteriis suis possit Christus, qui est «terna Sapientia?
Panis vit« est fidelibus suis. Numquid displicet quod vult
ex se ipso pascere quos per se redemit? ad ipsam primitus
originem fidelium revertamur. Ex aqua et Spiritu renas-
cimur. Jam hoc ipsum, quod renascimur, quam investigabile,
quam incomprehensibile est, nisi fide compre-
hendatur ! Ex aqua et Spiritu renasci oportuit qui
renascebantur in Spiritu, ut a sancto Spiritu originem
traheret procreado spiritualis. Sed forte aliquis qu«rit :
Quare ex aqua? Hoc ipsum fortasse qu«reres, si baptis-
matis mysterium alia quacumque materia constare voluis-
set. Sed si discutere dispositionem divinam licet, quid
tarn purum aut simplex ad reparationem nostram Spiritili
sancto quam aqua potuit adjungi? de qua in principio
statim scriptum est: « Spiritus Dei ferebatur super
» aquas (r). » Revexit ergo libens ad saluterai nostram
Spiritus suam sedem. Quam multas autem in hac regene-
ratione species aqua continet! Primum quod mortificare
et quasi abscondere a s«culo videtur, tegere etconsepe-
lire per baptismum quoscumque submergit. Deinde, post
modum emergendo, quasi nascitur, qui mersus sub Trinitatis
confessione concipitur, et quasi utero fontis abscon-
ditur ab aqua 5 in lucem8prodit, ut purificationem quam
in corpora aqum exercet elementum, etiam in animas,
cooperante Spiritu, merito confessionis usurpet ; et suc-
cedit unctio magn« ac prophetic« dignitatis, qu«9 cum
suavi fragrantia, consecrata a Chrisfo, infantium inno-
centium capita perfundit; omnes sub Christo capite, in
regeneratione consecrat, ac Prophetas et reges facit10
quoscumque perfundit. (Reges quidem11,) quia se ip§os
regere, et vitiis incipiunt imperare5 Prophetas autem,
quia et in pr«terito qu« gesta sunt fide conspiriunt, et
in futurum, «ternitatis beatitudinem quam credunt an-
nuntiant. Ergo si placuit materia qua nascimur, multo
magis oportet ut placeat illa qua vivimus, Prius quod
sacramentum Corporis sui panem esse voluit, quod dig-
nius vita. Deinde quod quos in membra sua ( numeravit)12
vivere cibo sùi Corporis voluit, ne quod membrum alia
forsitan membra despiceret, cum extra corpus esset, nisi
cum membris omnibus conveniret.
(a) Joan. v i, — (i)Isal. x l , 3 i . — (c) Joan. v, 3 5 . — (d) Rom. 1 , 17. — (e) Joan. v i, 5 i. — ( / ) Joan. v i, 5 i - 5S. — (g) Ibid. 5 i . — (A) Isaf.
9 - — t f Jo“ - 52 . — ( ; ) Ibid. 5 3 . — (fr) Id. in, 5 . — (I) Id. 40, 54. — (m) Ibid. 67. — (n) Ibid. 68 , 69. — (o) Eccli. xxxu, 9. —
(/») Jer. x i u , i 5 . — (<7) Rom. ix., 20. — (,;) Gen. t , 2.
’ Codex male Christum ad Patrem... ad Christum Patrem. Vide Tract. n. 11 . — 5 Sic Codex; forte vita vivat, et veniat e coelis. — 6 Cod. liain
Joan. x-xvi, 11. 4 e t seqq. et Serm. cxxxi, n. 2. — ’ Id. voluptatem ali- bet typor. — 7 Sic Cod. forte corpus absolutum. Vide Tract. in Joan. xxvi,
tp/am vcl necessitätem. Nccessitatem intellige non absolutem, sed fortem n. 12. — « Codex per'enorem manifestum hccc rem. — 0’ Id. male i/uem.
aliquam et quas difficile vinci possit attractionem. — 3 Godex : Audiens et — '» Id. faciat. — ' < Desiderantur evidenter addenda Verba reeps <pad<m
libens gaudens, evidenter male. — 4 Vide Serm. sive Tract. in Joan. xxvi, — In Cod. deest vox numerarit.