non acutum habet in interpretando ingeuium , qui nullum
» denique suppliciis eroga tur, enisa redderc Christo vi-
» cem, moriendo pro ipso, et quidem per eamdem cru-
» cem sæpe, nedum per atrociora quæque ingenia poena-
» rum? Næ illa beatissima et gloriosissima, quæ potest
» apud Christum Dominum parere debito tanto, ut boc
» solum debeat e i, quod ei debere desierit, boc magis
»vincta quod absoluta. Igitur ut retexam, quam Deus
» manibus suis ad imaginem Dei struxit, quam de suo
» fiata ad similitudinem suæ vivacitatis animavit, quam
» incolatui, fructui, dominatui totius suæ òperationis
» præposuit, quam sacramentis suis disciplinisque veÿi-
» vit; cujUs mundìtias amat, cujus castigationes probat,
» cujus passiones sibi appréciât : hæccine non resurget,
» toties Dei ? Absit, absit, ut Deus manuum suarum
» operam, ingenii sui curam, afflatùs sui vaginam, moli-
» tionissuæreginam,Iiberalitatissuæhæredem, religio-
» nis suæ sacerdotem, testimomi sui militem, Christi sui
» sororem , in æternum destituât interitum (i).» Quam
admirabile carnis encomium! rertullianuacertenonhabe-
bat otium carnis encomia scribendi; ad eum sublimes
illæ non pertinent sententiæ. Plura sont dura et intricata ;
barbara multa, quæ medii ævi ineptias sapiunt ; Ter-
tullianus, qui optimis vivebàt latinitatis temporibus non
usus fuisset verbis istis quæ apud Tullium aut Quintilia-
num non leguntur, potes tate respersa, allegitur, contumelia
viclús, similitudo vivacitatis, passions appréciât,
etc... Quis autem nescit meliori latinitatis tempore
vixisse Tertullianum quam Augustinum? Sed de eo
argumento satis.
Circa Sermonem XXVIII nihil respondendum, quia
nihil serio objectum. Vox fanaticus duos sensus habet,
et quidem legítimos ; sanctus Augustinus adhibuit banc
vocem alicubi in unum sensum ; ergo non potuit in alternai
adhibere. Stupendum argumentum ! — Dicitur
Christus fixas fuisse patíbulo ; verbum patíbulo nimis
ignotniniosum critico videtur, quasi Christus non omnem
voluerit amplecti ignominiæ speciem. Non ita senserunt
Benedictini, qui sic dixerunt in versione sancti Chrysostom
i : «Hodie Pascha nostrum immolatusest Christus.
» Ubi, quæso, immolatus ? in excelso patíbulo (2) ? »
Sermonem XXIX conflatum esse exdiversis sancti Au-
guslini sententiis diximus, nec magno indiguit labore
criticus, ut hoc inveniret, quod ipsi indicavimus. Non
tamen eum sermonem pretermitiere voluimus, quia in
pluribus discrepai , ut legenti patebit. Si ergo discrepet
in pluribus, non inutili ter profertur, nec impudentissime
descriptus est. Placet autem adversario nostro modesta
illa et exquisita dicendi urbanitas, cui non urbani-
tate simili respondebimus.
Sermo XXX philosoplfo scbolastico a critico videtur
tribuendus, quia circa prescripta juris loquitur; sed
abunde hanc objectionem dissolvimus, annotando jam
antea nihil obstare quin Augustinus in juveniute jurisconsultos
, plura de juris stylo fuerit mutuatus ; dissolvimus
autem dico , quia latinissima est dictio, quæ ,
nescio quare apud oratorem reprehenditur, quod et de
verbo solel possum affirmare. Adversarius autem noster
perspicit sensum in bis verbis : « Non parva quæs-
» tio apud boc orantes. » Tollat dictionarium aliquod la-
tinum , et inveniet, ora/v?!pinstanter petere (demander
avec instance)', bine magna est quæstio apud eos , qui
hoc instanter petunt, quærunt, de hoc instanter interrogane
Intefligisne, quæ sine sensu credebas proferri?
Unum est, quod bene annotasti ; et quod libenter corri-
gam , nempe-verbum potuit, pro quo melius legeretur
potuerit', quod a scribis.erratum emendes, si volueris.
Sermo XXXI nibil commune habet cum Sermoni-
bus XXVIII et XXX, nisi argumentum ; et certe quando
aliquis de uno mysterio dissent, non potest aliud argumentum
assumere, nisi hoc ipsummetmysterium. Parco
autem lectori, consuetas non referens barbarici incusa-
tiones, quibus nihil proficitur. Et certe verba confirmant,
disposile , credulitas, annualiter, novatio
Ci ceroniana sunt. Vox crevit, pro qua positum est inter
parenthesim verbum (caruit) , sic a nobis in nota corrigenda
indicator, quod innuere criticus debuerat ; tria
tantum, perverse scripta, sunt emendanda, ita utlegatur
patri propatris, frangerenty>xofrangerint, et mortuum
pro mortuus. Sed bis correctis, quidobjiciendum supe-
rest? Hceresim, dicis. Hæresim ! Proh nefas ! et quæ
precor ? Caro Christi dicitur caro peccatrix. Sed legas
attentius. Caro peccatrix in duobus Adam mortua est,
caro vere peccatrix in Adam primo , caro apparenter
peccatrix in secundo Adam ; quod non minus bene dici
hìc potuit ac in hoc sancti Pauli effato, pro nobis Pecca-
turnfecit (3). Et illud admittaSHecesse est, cum subito ab
oratore addatur : « Cujus vitæ meruit caro sacra suffigi.»
Audisti-ne verba bæc ¡peremptoria : caro quæ pro nobis
fuit crucifixa, erat caro sacra, non caro peccatrix.Caso
Adæ peccatrix a Christo fuit ad vitam revocata, confixa
cruci bac carne sacra, quæ peccatricis carnis effigiem
assumpserat.Ubi, quæso, imperitia ? est-ne in scribente,
an in interpretantè, et quidemperperam intelligente?
Circa SermonemXXXII,plura prave reprebenduntur,
alia vero, licet aliquam rationis specièm p re se ferant,
faciliime explicantur. Prave reprebenduntur, particula
vel quæ legitimum dat sensum, cum Paschæfestivitas sit
festivitas fidei nòstre ; verba sanata Paschce, cum di-
catur æque Pascha, Paschce, fern., aut Pascha, Pas-
chatis, neut.; vox credendum, quæ optime sonat ; hæc
pbrasis nihil pollutionis inquinamentum, cum boc
codicis mendum sit correctum in inferiori paginæ margine
cum baci notula : nihil pro nullum , etc. Magna
autem, sed prorsus inanis objectio deducitur ex dicto
carnata majestas , cum evidentia sit evidentius prepo-
sitionem in a scriptore fuisse prætermissam ; item et ex
voce arculis quæ legitur in codice, aut calculis quam
corrigendo proposuimus ; nam arcula, vox deducta ex
arca, est Tulliana, et in omnibus dictionariis reperitur,
licei illam criticus non invenerit apud ipsum Ducangium ;
vox autem calculus ab omnibus dognoscitur, et indicai
illos lapides, qui adhibebantur ad dandam sententiam,
unde calculi grammaticorum idem sunt ac grammati-
(x) Terluil. de Resurrectioue cara», a. 8, 9. — (a) Homil. de Grace et L»t. n. 1, — (3) * Cor. v, a i .
corum opiniones ; alterutram ergo eligat adversarius, per
me licet, quanquam serius attendendo me poeniteat ad-
ductas correctionis, et magis mihi irrideat codicis lectio.
Non autem me verbi possetfquod corrigendo adhibui,
pariter poenitet, quia legitimum est, et nonarguiturab
adversario velut a grammaticis reprobatum, nisi quia
hìc iterum , ut sæpius , sensum auctoris non perspexit.
Si enim servaretur possit, dicendum esset nullus est
intellectus qui possit, vel aliter legendum est, Nullus
intellectus posset. Frustra autem objicitur in aliis ser-
monibus sanctum Augustinumnon fuisse locutum contra
Paganismi errores. Quid enim absurdius quam istud ra-
tiocinium : Sanctus Augustinus nonlocutus est de hoc argumenta
in iis qui supersunt sermonibus ; ergo nunquam
de hoc locutus est argumenta. Non sufficit asserere sanctum
Augustinum alibi hoc argumentum non tractasse,
sed oportet demonstrare eum de hoc argumenta loqui
nec debuisse, nec potuisse ; quod certe nunquam astruet
criticus. Falso insuper affirmatur expilari in sect. 3 sermonem
IX exTractatu iji quinque hæreses eductum, cum
similis tantum cogitatio , et quidem sancto Augustino
dignissima evolvatur, sed aliis verbis. Puerilitatis insi—
mulatur comparatio deprompta ex arbore quæ radiis
solis collustrata securi inciditur, quin solis radius viole-
tur. Sed talis comparatio non modo non puerilis , sed
pulcherrima, et sanctis Doctoribus minime extranea
nobis aliisque videbitur. Vox infulget durior est, sed
quot duriora verba apud Tertullianum ipsumque Augustinum
, ut supra annotavimus?
Legi objeçtiones adversus Sermonem’ XXXIII exeo-
gitatas, ipsum autem sermonem postea perlegi; nibil
mihi barbari, nihil inordinati obviam factum est; cum-
que nulla precipua astruatur aggressio, sed citatisqui-
busdam, gratis solummodo asseratur vanam ibi adesse
declamationem, quod gratis asseritur, gratis nego. Hoc
tantum indigitavero verbum inchoationis, et sub occasione
, quæ italicis distinguuntur, non ita repugnare
Augustinianæ latinitati, ut inde respuendus' sit sermo'
aliunde commendandus, cum presertim nemo est qui
nesciat sæpe inveniri apud Latinos scriptores verba sub
obtentu, quæ huic prorsus dictioni sub occasione con-
veniunt. Mysticæ autem expositiones quæ subnectuntur
ita Augustinum sapiunt, ut hinc ansa illas beata Doctori
tribuendi, non abjudicandi, detur.
Ita infirma sunt argumenta quibus impugnatur Sermo
XXXIV, ut eorum conrutationem libenter pretermi-
sissemus, nisi timuissemus ne ex boc concluderetur nos
objecta diluere nequivisse. Orator neopbytis locuturus
de sacramentis, dicit se magnum pondus assumere , sed
tamen non posse deserere rudimenta infantilis ignoran-
tice. Hoc repugnantia includere critico videtur, qui
probabiliter nescit nihil gravius esse quam loqui de mys-
teriis, precipue cum simpliciter explicanda suntignaris ;.
magna enim requiritur scientia ad rudes catechizandos,
ut ipse testis est Augustinus celebri ilio volumine quod
edidit de Catechizandis rudibus. Fanas phrases non
propugnandassuscipio, cum sexcentæpossint deprehendi
in veris sancti Augustini sermonibus, quibus affigi posset
a critico hæc exclamatio gratuita : Vanoephrases !
Sed ex eo quod alibi sanctus Augustinus non distinxit
inter panem vivum et panem vitæ, non possum adduci
ut concludam sermonem sancto Doctori non esse adju-
dicandum. Licet enim aliquando easdem refricet senten-
tias, aliquando tamen varias exeogitat et evolvit explica- '
tiones. Advertat autem lector quam difficile critico satisfìat;
si sententiæ in sermonibus nostris adductæ similes sunt
Augustinianis cogitationibus, scriptor est impudens fal-
sarius, quisusceptas beati Doctoris sententias amplifìcat;
si non dissimiles, sed variæ occurrant, non sunt beata
Doctori tribuendæ. Quis in bis raliociniis non videat
premeditatala omnia in malam partem assumendi consilium.
Displicetttilli verbum displicere, nec magis illi
piacere videtur vox placet. Cur autem ? non prorsus in-
teUigo. Si autem ut ridiculum oratorem traducere voluit
postposita cum puncto exclamationis voce displicentia ,
non feliciter illam ut ridiculam adduxit, utpote quæ latinissima
sit et a Seneca usurpata. Non locutus esset
sanctus Augustinus de displicentia, quando de mysteriis
agitar. Ergo mysteria non displicebant Judæis, cum
prænuntiato Eucharistiæ sacramenta omnes Christum
derelinquebant, qui Discipulis dicebat : Numquid et
vos vultisabire (1)? Displicentia qùa loquitur Augustinus
non est sua, sed impiorum malorumve Christiano-
rum, quam confutare bene facit, sicut et quotidie faciunt
Christiani prædicatores. Nihil barbari sonant aliata ultima
verba, sed aliquid perfìditatis præ se ferunt ex parte
objicientis, qui non annotavit citatam sententiam defec-
. tuosam esse in codice, et in nota emendatam. Cum denique
grana vi ignis in. panem conflentur, non condem-
nari potest vox folles, siquidem follibus ignis accenditur.
Brevior est Sermo XXXV, etideo diximus illum videri
extemporaneam allocutionem a notariis parum fideliter
excerptam. Hinc procedit sane verbum concupiscile,
quod positum pro concupiscatis annotavimus. Sed criticus
mendum posuit, correctionem nequaquam, ut sane
crederetur hoc mendum editorum esse, sicut et not'arii.
Cum nomen neophyti non sit.ab Augustino alienum, male
ex hoc concluderetur sermonem hunç illi esse abjudican-
dum ; utroque enim alibi usus, potuit et ibi alterutro
pariter uti. Non raro inveniturinipso Angustino tantum
pro tanto, quam vis modus sequatur compara tivus. Irridet
autem adversarius noster lacteam infantiam làctatam
per simplicitatem; quæ quidem irrisio, utrum cum vero
çonsentiat, ex ipsis oratòris verbis legenti patebit. Sic
autem dieta concludit :«Dum ergo duo genera lactis sunt,
» ut videtis, unum carnale, aliud rationale ; carnale, illud
» quo aluntur infantes pueri ; rationale , quo aluntur in-
» fantes viri ; vos utrumque estis, dilectissimi, et infantes
» pariter et viri; infantes, per novam nativitatem ; v iri,
» per ætatem atqueralionem. Teneteergo.lacteam semper
» infantiam per simplicitatem , virilitatem per fidem ; ut
» quia munus sacrum atque doclrinam, lac rationale, nunc
» sumitis, faciat vos esse semper et infantes innocens vita,
» et viros ratio perfecta. » Jnde lector poterit judicare ,
(1) Joan, v i, 6S.