monis pertulit, fidei tamen damna non sensit. Ore enim
■postea tacui t, sed mentis constantiam Lenuit1.
IV. Sed properemus ad caeteros. Interrogatus, inquit
Scriptura, secundus, u t audistis, a persecutoribus « Si
» manducaret carnes porcinàs, respondit: Non faciam.
» Propter quod ipse2, inquit, sequenti loco, primi tor-
» menta suscepit(a). » Bene cum secundo actum est
aequalitate supplicii, u t quem majori fratri aequabat fxdes,
aequaret et passio, ac sic3, licet secundusesset nascendi
ordine, et ipse tamen primus poenarum fieret dignità te.
« Post hunc, inquit Soriptura, tertius illudebatur (b). »
Pulchre sermo divinus insidias dsemonis, verbo ludifiCa-
tionis expressit, quia semper artifex, quos non potuerit
violentia vincere, quaerit saltern illusione superare. Quar-
tus autem cum torqueretur, truncatis jam pene omnibus
membris, inter damna corporis, fidei tamen4 damna non
sentiens : « E coelo5, inquit, ista possideo (c). » Òpraecla-
ram Martyris fidem6, qui quod amittebat in terra, possi-
dere se testabatur in coelo! Merito ergo detrimentis
membrorum non angebatur7, cui quasi in lucrum damnum
cedebat8 ; cum utique, quidquid temporaliter perderei,
totum9 aeternaliter possideret. Non minus quoque
10 quinti fratris turn vox laudanda, quam virtus, qui
inter supplicia acerbissima constitutus, fidem mentis
etiam conscientia praedicationis ostendit, dicens tyranno :
« Potestà tem inter homines babes, cum sis corruptibilis;
» noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelic-
» turn ; patienter sustine, et videbis magnani potestatem
» illius, qualiter et te et semen tuum torquebit (d). » 0
perfectae fidei admirandam securitatem11, quae persecutoribus
non submittitur, quae12 torqueiitibus comminatur !
Ita beatissimus Martyr, etiam cum membris non subsis-
teret, animo13 tamen tortoribus suis fortior fuit. Inferior
condi tione, al tior fide ; minas non deposuit, cum supplicia
sustineret. Ita, quantum in ipso fuit, dum cruciatur,
cruciat ; dum occiditur, vindicatur •, acsic, inter tormenta
ipsa sublimior Martyr fide,' quam tyrannus potestate,
dum persecutionem patitur, ipsumjudicatpersequentem.
Sextus autèm, cum triumphalibus poenis ccelum ascenderei,
in ipso admodum jam beato exitu constitutus , sic ad
tyrannum ait : « Noli frustra errare : nos enim propter
» nos ipsos patimur, quia peccavimus in Dominum nos-
» tram, et digna admiratione facta sunt in nobis (e). »
Non fides tantum in sanctis Martyribus est admiranda, vel
virtus, sed magis admodum religiosa mentium mansue-
tudo, et inter excellentes triumphos, humilitas magis
eminens.
V. Nunc ad illam septimi fratris laudandam omnibus,
venerandamque constantiam veniamus S qui ultimo inter
fratres loco passus, obtinere hoc admirabili fide potuit,
u t novam facèret post tot victoram fratrum bella victo-
riam; néc. immerito, quia cum fuerit inferior certo nascendi
ordine, factus est poenae admirabilior passione; et
minor aetate14, major exemplo ; quia hoc in poena passio16
plus admirationis exhibuit, quo minus fortitudinis pue-
ritia promisit ; et tanto plus visus est, puto, ipse vincere16,
quanto minus putatus est posse pugnare. Accessit autem
ad meritorum vincentium cumulum etiam cradehssimi
tyranni fallax atque insidiosa tentatio, blandimentis magis
periculosa quam poenis ; quia actas puerilis ac ténerior,
etiamsi possit par esse tormento, est tamen infirma consi-
(a) 2 Mach, vii, 8. — (b) Ibid. ro. — (c) Ibid.
• Edit, semper tamen mente clamavrt. — » Edit, et iste. — '3 Sic deest
in Edit. — 4 Vox tamen in Edit, desidcratar. — 5 Edit, male in ccelo. —
6 Edit. 0 prceclara Martyris fides.— 1 Edit, et Cod. agebatur ; covrigitur
ex sensu. — 8 Cod. cedebatur. — 9 Edit, totum id. — 10 Edit, non minus
quoque est. .— r‘ Edit, admiranda securitas. — !» Edit. qua. — *3 Edit.
anima. — ,A Edit. ten. — ,5 Vox passio deest in Edit. — »8 Edit, potuisse
vincere.— *7 Cod. scevus, minus bene. — >8 Edit, indulgendo. — »9 Cod.
maleper/erri. — »° Edit, affectum. — »' Edit, ut et in maire. — ” Edit.
I*o. Invenit enim tyrannus saevius17 persequendi genus,
ut indulgentia18 plus noceret, advocans ad persuadendum
filium fidelissimam ac piissimam matrem. Sciebat enim
infìrmissimam in tormentis esse pietatem , et quod etiam
quæ sustinere in se quis potest, perferre19 non possit mater
in filio ; quia infirmiores sunt animi diligentium quam
membra tolerantium. Tentans ergo crudelissimus tyrannus
filii animum in matris affeçtu20, id egit, ut in matre21
fihus, et mater vinceretur in filio ; callidissima utique
crudelitate, qua siunum tentaret, et duos vinceret, hos-
tis22 nescis cujus magis23, utrum illius quem achoroglo-
riosissimorum fratrum voluit24 separare; an illius quam
ita decipere conatus est, ut dum unius pi gnor is vitae
consùlit25,perderet quidquid in cunctis ante meruisset26.
SERMO LXII.
In Solemnitate sanctorum Machabæorum JI.
Hic SermOf qui, sicut prcecedens, legitur jam
stampatus in sancto Leone ex editione. Cacciani
Senti. Lxxxvi,yòZ. 246, legitur etiam in nostro-iCod. xij,
fo l. 244, cum nomijie sancii A ugustini, cui certe vide-
tur tribuendus. Sancto Leoni convenire non potest.,
cum Romoe non celebraretur festum sanctorum Ma-
cliabæorum, quod celebratum fuisse apud Hippo-
nem testantur alii plures sancii Augustini de ilia
solemnitate sermones. Accedit ad nostri Codicis
auctoritatem sententiarum et.styli cum Augustiniano
genere conformitas. Ponatur correctus ad nostri
Codicis variantes lectiones post proecedentemy cum
numero in Solemnitate sanctorum Machabæorum iv.
\ SYNOPSIS.
I . P o s t e xordium Iaudatur ma te r Machabaeorum, qu od septem
filios una die genuerit ad v itam æternam. I I . M atris M achabæorum
félicitas superex to llitur. I I I . Fortifeer contemplatur ma te r sex p rio ra
to tormenta. I V . A n t io ch u s ju n io r i b landitur, e t ma tri ju b e t ut
suadeat filio. V . M a te r , A bra ham mirab ilio r, ultimum filium h o rta -
tu r ad ma rty rium. V I . Ju n io r m o rte t r a d itu r , e t post filium m ater.
V I I . E r g o e t nobismet ipsis cun cta p ro Chris to perferenda .
I. Si velimus, Fratres dilectissimi, de singulisistis sanctis,
ac beatissimis septem fratribus, qui die una, cum sua gloriosa
matre, passi sunt, laudes dicere, nec nos duramus
loquendo, nec vos toleratis audiendo. Postremo, Fratres,
etsi vestra in audiendo persistât aviditas, nostra tamen
dicendo fatigatur infirmitas. Quis enim, Dilectissimi,
sufficia t digne laudare, digne prædicare, etsi non die ima
natos, tamen per confessionem die27 una coronatos? Hoc eis
sancta fecit confessio, quod non potest facere humana
parturitio. Hoc, inquam, fecit divina gratia, quod non
potest humana natura. Non enim potest quæcumqUemu-
lier die una generare septem fratres, quomodo hæc beata
et gloriosa Machabæa genuit Christo per fidem, una die,
septem martyres eonfessores. Gaudeamus, Fratres diarissimi,
quia fides facit quod naturalis progenies nunquam
fecit. Gaudeamus ad Dei mirabilia, lætemur ad Dei mag-
nalia, quia quidquid28 non potuit simul edere uterus' car-
nis, simul coronavit hodie Dominus majestatis.
n J Ü id) Ibid. i6 , hi — («) Ibid. i8.
male hostes. -—43 Edit, lieitum... illìusque Machabceorum gloriosissimo—
rum... — »4 Codex maile voluisti. — »* Edit, consulenti. — »6 Sermo fìnem
habere non videtur ; unde in quibusdam Codicibus quibus usua fuerat Caccia»
hic astruitur finis, et quidera finis ex sancto Augustino depromptus, ne'mpe
ex Homiliaii in Machabæis, Serm. cccn, quod quidem militât in gratiam au-
thenticitatis hujus fragmenti. — »1 Cod. male per confessionem Dei una
coronatos. — Cod. minus bene qui quod.
II. O felix Mater quae genuit tales; hoc est, carne et
charitate, mundo et Deo, saeculo et Christo, terrae et
coelo ! Sed quos primo cum tristitia et gemitu carne ge-
neraverat, nunc sicut Abraham tanquam holocaùstum
Deo in ara fidei cum laetitia singulos ad viotimam offere-
bat. 0 felix Mater, quae nullum filiorum suorum Deum
negantem planxit, nullum titjibantem aspexit, nullum
daemoniis sacrifìcantem congemuit ! In singulis enim et
ipsa patiebatur, sed in omnibus vincentibus, pro se et
pro illis magnifìce laetabatur. 0 midier bona, quae iacta est
arbor bona ! Sic enim Dominus dixit1 : « Arbor bona bonos
» fructiis facit (<*). ;» Fòlia et fructus istius arboris, Fratres,
verba sancta et2 bona facta sunt. De tali sancta arbore
dicit Propheta : « Filii tui3 sicut novelise olivarum
» in circuitu mensae tuae(b). » Item, intenti estote, Fratres
; arbor oliyae in hyeme invenitur fructuosa, in «state
opaca ; in hyeme agricolam pascit, in aestate ei refrigerium
iàcit; oleo impiriguat caput ejus, umbraculo defendit
corpus ejus4. Sic denique dicit Propheta: « Impinguasti
» in oleo caput meum (c). ,» Et iteruni orat et dicit:
« Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini(d). »
Hunc olivae surculum Columba inyenit, et ad arcam, tempore
diluvii, cum fructu revocavit. Isti ergo septem filii
septem fractuosi sunt rami, qui tempore persecutionis
inclinali potuerunt, frangi non potuerant6.
III. Cum ergo yideret filios sues pro fide torqueri, frigi,
incendi, et singiUatim eorum membra abscindi6, truci-
dari, et in yentos7 disseniinari, non timuit, non expavit,
non saltern palluit ; intrepide enim stabat, quam Deus
pro sua .lege: pugnantem fortiter corroborabat. 0 qute
Deus huic beatae mulieri concessit, Fratres, ut quae nata
est in ordine temporis prior fìliis, simul cum eis juncta
fuisset Angelis ! et quae fuerat mater, facta est soror in
agone certaminis ; et quae prior nata viderat solem, una
die cum fìliis8 passa; modo conspicit Salvatorem.
IV. Ideoque cum unus junior ex septem fratribus9 re-
mansisset, vocavit. eum item perditus rex, et ei coepit
oblectando, multa etiam promittendo, ut a via recta eum
traduceret, et a suis-sanetis fratribus subdole separaret10.
Promisit primum divitias, honores, dignitatès ; promisit
aurum, argentum, regnum, imperium. Iste autem omnia
irrisit, omnia conculcavit, quia Deum toto corde dilexit.
Preeparatse11 sunt minae et cuncta genera tormentorum ;
nec sic timuit, nec ad munerà declinare potuit, nec minas
crudelissimi regis- expavit; Cumque vidisset Antio^
chus rex ubique se victum, et ab omnibus superatum,
vócavit matrem'pueri, ut persuàderet filio suo, ne et ipse,
sicut fratres ejus, ad majora torménta perveniret. Dixit
mulier se persuasuram filio suo12. Sed quid habuit persuadere
illi qui remanserat,.nisi quod persuaserat illis quos
jam ad Dominum praemiserat? Jam enim13 primo dixerat
fìliis suis : « Filii, nescio quomodo in ventrem meum
» apparuistis14’, nec ego spiritum et animam dedi vobis ;
» non vultus et membra plasmavi ; sed Deus qùi fecit
»^coeium et terram, mare; et omnia quae in eis sunt; et
» omnium inquirit actuum15 originem,ipse spiritum et ani-
> imam vobis16 donavit ; ipse vultus et membra plasmàvit,
» et quia modo propter sanctas leges ejus traditis corpora
» vestra, sed ipse iterum vos restituet in sua misericór-
» dia (e). » Mater enim erat17; hoc noveraf praestare fìliis
suis, quae toto corde diligebat Deum.
V. Si miramur, Fratres, Abraham sanctum, quia Deo in-
trepidus obtulit filium, quanto magis haec mirabilior ex-
titìt, quae una die septem filios Martyres ad Deum cum tota
devotione praemisit18 ? Igitur et isti novissimo (ìlio19 qui
remanserat, dicebat : Tu, fili, superes mihi; tu summa
votoram meotum, tu postremus clausisti partus meos -, rogò
etobsecro, compie gaudium meum20. Miserere mei, inquit,
mi fili21, quae te in utero meo22tot mensium spatia portavi.
Ne uno momento confundas senectutem meam ; ne
decolores tot fratrum tuorum trophaea ; ne23, sacrum eorum
comitatum relinquas, nec consortium deseras; « Aspice,
» inquit, Fili, in coelum ( f ) , » unde spiritum et animam
accepisti; « aspice in terram24, » quae tibi alimenta salutis
subministravit; aspice fratres, qui collegam expectant;
aspice matrem25, « quae tibi laeper trienne tempus de-
» dit (g). » Redde mercedem pii sanguinisi noli a fratribus
separari, et26 quae te parturivit, matre divelli27. Rogo,
Fili, temporales tibi- divitias promittit Antiochus rex, et28
temporales honores ; sed omnia vide et proba quia vana
sunt, temporalia et inania; aeterna29 non sunt. Solus
Deus aeterna promittit, qui neminem decipit, neminem
fallit. Fili, recordare verba Domini Dei tui ; repprdare,
inquam, quod legisti vel30 audisti; quid J)eus dicat per
Prophetam:' « Vanitas vanitatum, et omnia vanitasi- «
0 Fili, noli timere Antiochuni regem, qui tuum corpus
ad tempus31 occidit, sed time Deum tuum, qui corpus et
animam cum tuis fratribus resuscitabit32.,Yós itaque mihi
septem dierum lumina Deus dedit. Jam sex tum diem conclusi,
quia sex tuos fratres ad Dominum praemisi, et omnium
opera vaide bona vidi. Debes et?3 tu sequi fratres
tuos34, Fili, ut quae in illis sex laboravi, in te septimum re-
quiescam, quia et Dominus Deus ad quei® curritis35 et
pergitis, septimo die rèquievit ab omnibus operibussuis,
et ego requiescam in te ab omnibus lacrymis meis,
VI. Tali ergo.?Petisto materno hortamento admonitus,37,
repletus Spiritù sancto ait : « Quem speratis ? queuisustine-
» tis ? Non consèntio neque obedio imperio falsi-regis,.sed
» obedio Deo (¿) ; » et caetera qilae audistis. Igitur et ipse3?,
mundus et purus,. spiritum tradidit,.' Post dmnes. mortua
est et mater ; mòrtua immundo, sed: vivit in Deo.. Non enim
mori potuit, quae filios suos pro, amore, Dei martyrium
perpeti fecit. Omnes enim vivunt sub ara ceelorum, « quia
» non est Deus mortuorum , sed vivòram » uìh
VII. Ergo; Fràtres; si39 antiqui jüsti pro illisdivipissa,cra-
mentis multa.passi sunt : si tres pueros et Danielem. lau-:
damus et praedicamus, quia de mensa regis contaminari
noluerunt; si istos sanctos Maebabaeos, de quibus tanta
locuti sumus, et cum ingenti admirationis4? .fama proferi-
mus, qui cibum vel escam, quibus nunò Christiani licite
utuntuc; ipsr accipere noluerunt; nos,:pro ClhristQ,, ;pro
baptismo Christiy proi Eucharistiai Christi y et pro ,signo
Ghristi, quae pati, aut quae41 tolerareidebemusy cum illae
fuerunt promissiones reram ;complendariun, haec. sunt
indicia completarum? Tuno enim erat fides occulta,:modo
manifesta. Nam; eadem credebant;* .eademque;spqjjabaot
omnes sancti et justi. Sustineamus^ergo et nos,]fratres,,
quae illi pro Deo sustinuerunt; contemnamus ,qu,ae;illi42