divit. Plus mente custodivit veritatem, quam utero car-
nem. Yeritas Christus 1 caro Christus. .Yeritas Christus
in inerte Marise, caro Christus in vcntxe Mariae. Plus
est, quod estin mente, quam quod portatur in ventre.
Sancta Maria, heata Maria, sedmelior est Ecclesia,
quam Yirgo Maria. Quare? Quia Maria poftio est Eccle-
sirn, sanctum memhrum , excellens memhrum, supere-
minens memhrum, sed tarnen totius corporis memhrum.
Si totius corporis, plus est profecto corpus, quam memhrum.
C$put Dominus, et totus Christus caput et corpus.
Quid.dicam? Divinum caput habemus, Deum ca-,
put habemus.
VIII. Ergo, charissimi, vos attendite. Et vosmembra
Christi estis, et vos corpus Christi estis. Attendite, quo-
modo sitis, quod ait: « Ecce mater mea, et fratres mei. »
Quomodo eritis mater Christi? E t« Quicumque audit, et
» quicumque facit voluntatem Patris mei, qui in coelis
» est, ipse meus frater, et soror,' et mater est1. » Puta,
« Fratres » intelligo, « Sorores » intelligo; una est enim
hffireditas, et ideo Christi misericordia, qui, cum esset
unicus, noluit esse solus, voluit nos esse Patri haeredes,
sibi cohaeredes. Talis est enim illa haereditas, quae cohae-
redum multitudine angusta esse non possit. Intelligo ergo
fratres. nos esse Christi, sorores Christi esse sanctas et fi-
deles. fceminas; matres Christi quomodo possumus anteiligere?
Quid igitur ? Audemus nos dicere matres Christi?
Imo audemus nos. dicere matres Christi. Dixi enim vos
fratres ejus omnes, et matrem suam non auderem ? Sed
multominus audeo, quod Chnstus dixit, negare. Eia,
charissimi, intendite, quomodo sit Ecclesia, quod manifestum
est, conjux Christi, quod diflìcilius intelligitur,
sed tamen verum est, mater Christi. In ipsius typo
Maria Yirgo praecessit. Unde, rògo vos , Maria mater est
Christi, nisi qma peperit membra Christi jkVos, qui-
bus loquor, membra estis Christi. Quis vos peperit^?
Audio vocem cordis vestri : Mater Ecclesia. Mater ista
sancta, honorata, Mariae similis et parit ,• et virgo est.
Quiaparit, per vos probo. Ex illa nati estis, et Christum
parit; nam membra Christi estis. Probavi parientem,
probaho virginem. Non me deserit divinum testimonium,
non me deserit. Procede ad populum, beate Paule. Esto
testis asserlionis meae. Exclama, et dic, quod volo dicere.
«’Sponsavi vos uni viro virginem castani exhibère
» Christo2. » Ubi est ista virginitàs? Uhi timetur corrup-
tio? Ipse dicat , qui virginem dixit. « Sponsavi vos uni
»viro virginem castam exhihere Christo. Timeo autem,
» inquit, ne sicut serpens Evam seduxit versutia sua, sic
» et vestrae mentes, inquit, corrumpantur a castitate, quse
» est in Christo. » Tenete in mentibus virginitàtem mentis.
Virginitàs fidei catholicas integiitas. Ubi corrupta est Èva
sermone serpentis, ibi debet esse virgo Ecclesia dono
Omnipotentis.. Ergo in mente pariant membra Christi,
sicut Maria in ventre Yirgo peperit Christum , et sic eritis
matres Christi. Non est longe a vohis, non estpraeter
vos ,■ non abhorret a vohis. Fuistis filii, estote et matres.
Filii matris, quando haptizati estis, tunc membra Christi
nata estis. Addudte ad lavacrum haptismatis, quos po-
testis, ut sicut filii fuistis, quando nati estis,’ sic etiam
ducendo ad nascendum matres Christi esse possitis.
SANCTI AURELII
A U G U S T I 1VI
HIPPONENSIS EPISCOPI
SERMONE S X
EX COD. CASSINEN. RECENS EDITI
CURA ET STUDIO
D. OCTAVII FRAJA FRANGIPANE
H0N4CH1 CASSINATIS EJCSQUE BIBLI0TUECA5 PRiEEECTI.