intdligite, cos qui sunt vobis subditi corrigitis, moribus
imponi te discipbnam. Servate benevolentiam, de corde
dimittite, intus non sit ira, quia ira illa recens festuca
est, tenuis, et quasi contemptibilis. Ira recens turba t ocu-
lum tanquam festuca in oculo : « Turbatus est in ira
» oculus meus 4. » Sed festuca illa suspicionibus nutritur,
productione tcmporis roboratur, ad trabem perventura
est ista festuca. Inveterata ira odium erit.; jam ubi odium
homicidium erit:«Qui odit fratrcm suum, homicida est, »
inquit (a). Et aliquando homines habentes in corde
odium, reprehendunt irascentes : odium tenes, irascen-
tem reprehendis? « Festucam in oculo fralris tui vides,
» trabem in tuo non vides2? » sermo concludatur. Do-
minus invocetur, ut quod præcipit, donare dignetur :
« D im i t t i le , et dimittetur vobis ; date , et dabitur vo-
» bis5 (6). » SERMO X.
In Dedicatione Ecclesiæ.
Ex codicibtts Ms. n. 9 8 , i i 5 , i a 3 e t 5 4 3 . quorum duo
inscribunlur colleationes sermonum Augustini, duo
vero sunt lectionaria variorum sermones complectentiai
sermonem hune exemplavi, nomine Augustini insignitavi,
et tanto Doctore dignum. Sed et in Codice n. 2.
Biblioth. PomposianoeMonasteriiS. Benedicti Cartusioe
Ferrariensis, cujus index complétas in Archi/vo Casi-
nensi inter Miscellanea asservatur, extat fol. 7 7 a ter.
Hic idem sermo Angustino par iter nuncupatus, et in
très lectiones divisus V l, VII, VIII. Codex vero ille
est membranaceus in folio character ¿bus Latinis soe-
culo X I, exaratus, 79 habens paginas, et ad oram
primi folii legitur recentiori vrianu annolatum. Iste
lib e r est Monachorum Congregation is S . Justinæ de P ad
o v a , deputalus usui Conventus S . Mariæ d e Pomposa,
signatus n. 5. In editis Bibliothecis non reperi. In edi-
tione Maurina inseres post serm. 3 3 8 , eritque IV, in
Dedicatione Ecclesiæ. Familiares autem in Augustini
lectione, inspectis sententiis simul cadentibus, aliisque
flguris, quas in deliciis habuit S. Doctor, non secus ac
transitionibus, ambagibus, argutiis, quibus Auditores
recreare solebat, gei'manum Augustini partum recog-
noscent.
I. A d m o n k o V o s , dilectissimi, ut demus operam, ut
simus domus Dei, ut habeamus in nobis habitantem Dominum
; nam si habeamus in nobis Deum habitatorem,
semper eum habebimus adjutorem. Congratulemur istis
bonis operibus, quas in suis iidelibus opera tus est Christus
, et unusquisque in quantum divinitus adjuvatur bonorum
operum profectus jugiter imitetur. Hoc est autem
necessarium, fratres, ut omnis asdificet domum Deo.
Edificet autem dives, aedificet pauper; aedilicet subli-
mis, aedificet humilis; asdificet dominus, asdificet ser-
viis. Sed quomodo simul hasc dicimus et diviti, pauperi,
et sublimi et hunlili, et domino et servo? Quandoqui-
dem nec facultas illis aequalis, nec dignitas, nec potestas?
Potest denique fiduciahter respo’ndere dives, et dicere :
Edifico domum Deo, quia copiosam possideo facultatem.
Respondet sublim is : Edifico domum Deoi, quia excelsam
adeptus sum in sasculo dignitatem. Respondet dominus :
Edifico domum Deo, quia magnam habeo in subditis
potestatem. Quam bene gaudemus in istis, qui nos lasti-
ficant, et sermonibus, et operibus bonis! Sed ut isti
nobis talia responderent, securus est dives de abundantia
facultatum, attendit sublimis excellentiam honorum,
considerat Dominus multitudinem subditorum. Audivi-
mus ergo responsum divitis, audiamus et pauperis; au-
divimus responsum sublimis , audiamus et humilis; pos-
tremo audivimus responsum domini, audiamus et servi.
Illi enim habuerunt quod promitterent, habent istifor-
sitan quod excusent. Dicit enim nobis sine dubio pauper:
Quomodo possum domum Deo sedificare, qui sum inopia
paupcrtatis astrictus? Dicit nobis humilis : Quando possum
fabricare domum Deo, qui sum ignobilitate dejcctio-
niscomprehensus? Deinde dicit servus : Quomodo possum
fabricare domum Deo, qui teneor jugo servitutis obnoxius,
et cum a domino meo vix diurni pañis mihi prorogetur
annona, ad asdificandum domum Deo unde mihi suffi-
ciens potest esse substantia? Quasi videntur rationabili-
ter respondisse. Sed si responsionem nostram velint liben-
ter accipere, nullaLenus se ab aédificatione domus Dei
poterunt excusare. Respondemus ergo primilus pauperi
quod donaverit Dominus, ut ipse potius asdificetur dum
ad aedificandum domum Deo salubriter admonetur. Audi
quisquís depauperiate conquereris, et ideo ad asdifican-
dum domum Dei te invalidum protestaris. Quare solam
attendis paupertatem tuam, et despicis interiorem sub-
stantiam? Ibi enim domum Deo construere, ibi oportet
te spiritualibus divitiis abundare : i'roinde si pauper es
inopia terrenae facultatis, esto dives abundantia charita-
tis ; non possides villam, possides sapientiam ; non est
nummus in sacculo, sit Deus in animo. Esto nitidus
paupertate mentis, quod multo melius est, quam si pre-
tiosis splendeas indumentis ; non habes deliciosos cibos,
quibus corpus pascitur, sint tibi boni mores, qui hug
anima saginatur : delicicsi enim cibi quod aliud noverunt,
quam in corpore nutrire libidineni? • boni autem mores
sanctam in corde enutriunt charitatem. Noli ergo pro
magno quaerere divitias, quas hic remanebunt ; spirituales
. enim chvitias si habueris, pauper non eris ; imo si talis
fueris, ut per corporales divitias spirituales inquiras, in
eo vere dives eris, quia pauper laudabilis eris : Sic vere
domum Deo asdifìcabis, quia ipsa domus Dei tu eris.
Edificando quippe domum Deo non necesse est abundantia
nummorum, quia non placet Deo numerositas
solidorum, sed puritas animorum. Yeram ergo domum
Dei charitas aedilicat, non facultas. Quod nobis douavit
Deus respondimus pauperi ; tempus est ut respondeamus
el humili. Opponit enim nobis excusatione, quia nullam
habuit in sasculo celsitudinis dignitatem.
II. Audi, et esto, charissime, humilis in corde, ut oh
hoc existimes domum Dei edificare te posse. Humilitas
tua plus sit in volúntate, quam in necessitate. Esto humilis
in corde, et incipiens in te domum Deo »edificare.
Ipse enim dicit : « Super quem requiescit Spiritus meus,
>» nisi super humilem, et quietum, et trementem verba
» mea1 ? » Quanto ergo te fecit voluntas humilem, tanto
te cognosce esse in sublimem ; et in quantum servaberis
humilitatern cordis, in tantum Deo sanctissimafabricabis.
III. Jam nunc servis respondeamus, qui dum nobis
opponunt servitutis conditionem, putant sibi ad fabri-
candum domum Deo nullam suppetere facultatem. Audi
quisquis es temporaliter servus, quisquís teneris quocum-
que jure dominationis obstrictus, quisquis condilione
qualibet obnoxius, ut edifices domum Deo esto servus,
esto et liber. Esto servus humiliter obediendo, cslo liber