
l 8o l i b e r p r i m v s :
dem fidem ornandam. Et tarnen in ipsis apostolis plus erat mira-
bilis virtus operum , quam virtus signorum . Ita et nunc in eccle-
sia plus est bene viuere, quam signa facere .
2. Ouod nunc ecclesia non ea miracula faciat, quae sub apo*
stolis faciebat, ea causa est, quia tunc oportebat, mundum mira-
culis credere, nunc vero iam credentem oportet bonis openbus
coruscare . Nam ideo tunc signa fiebant exterius, vt mtenus fades
roboraretur. . ,
3. Iam in fide miracula quicumque requirit, vanam glonam,
I.Cor. 14. 22. Vt laudetur, quaerit. Scriptum est enim : Linguae-in signum sunt,
nan fidelibus, sed infidelibus. Ecce signum non est fidelibus nec-
essarium , qui iam crediderunt , sed infidelibus, vt conuertantur.
Actor. 28. 8. Nam Paulus pro non credentium infidelitate patrem Pujdu de m-
firmitate febrium virtutibus curat: infirmantem vero Timotheiun
fidelem, non oratione , sed medicinaliter temperat, vt noueris , miracula
pro incredulis, non pro fidelibus fieri.
4. Antequam Antichristus appareat, virtutes ab ecclesia, et signa
cessabunt: quatenus earn quasi abiectiorem persequatur au-
dacius. Ob hanc vtilitatem cessabunt sub Antichristo ab ecclesia
miracula , et virtutes , vt per hoc et sanctorum clareat patientia ,
et reproborum , qui scandalizabuntur, leuitas ostendatur, et per-
sequentium audacia ferocior efficiatur .
tst : Multi dicent in ilia die etc. Et tunc
confitebor illis , quia nunquam noui v o s .
Discedite a me . Idem probat D. Ambrosius
in comment. epist. 1. ad Corinth.
cap. 12. exponent illud : Et adhuc ex-
cellentioretn viam vobis densonstro •
LOAISA.
lb. In nota Loaisae! erat, Ecce dedit
vobis , quod ex Euangelio correxi. AR.
2. Quare miracula in Ecclesia nunc
cessauerint, causas etiam reddit August,
lib. 1. Retract, cap. 13. et l. de vera religions
cap. 25• et Ambros, super primam
cpistolam ad Corinth, cap. 12. in fine .
D. Gregorius lib. 27. Moralium docet et-
■ iam , ecclssiam slim adminieulis miraculorum
indiguisse,nunc vero non item'.
Paulus, inquit, egregius praedicator Mi-
letum veniens ,plenam infidelibus, sciens
patrem Publii dysenteria , febribusque
vexatum , orando saluauit et taroen ae-
grotanti Timotheo praecepit dicens : Mo-
dico vino vtere propter stomachum tuum,
et frequentes tuas infirmitates . LOAISA .
3. E x Gregor.'lib. 27. Moral, r. 14•
LOAISA .
lb. Medicinaliter temperat.. al. medicinaliter
reparut. AREV.
4. E x Gregor, lib. 34. Moral, cap.2.
LOAISA.
lb . fe rocio r . Vetus editio , for tier >
AREV.
C A P V T X X V .
De Antichrist0, et eius signis .
O m n i s , qui secundum christianae professionis normam aut
non viuitj aut aliter docet, antichristus est.
2. Plerique autem antichristi tempora non visuri sunt, et ta-
men in membris antichristi inueniendi sunt.
3. Antequam .veniat antichristus, multa eius membra praeces- 2.Thess. 2. 7.
serunt , et prauae actionis merito caput proprium praeuenerunt,
secundum Apostoli sententiam , qui iam iniquitatis mysterium operari
ilium affirmât, etiam antequam reueletur.
4. Magnitudo signorum faciet sub antichristo , vt electi, si fieri
potest, in errorem mittantur . Sed si electi, quomodo sunt in Matth. 24.24;
errorem mittendi ? Ergo ibunt in errorem titubationis ad modicum
prae multitudine prodigiorum , non tamen deiiciendi sunt ab
stabilitate sua terrorum impulsu, atque signorum . Vnde et ideo
ponitur, si fieri potest : quia electi perire non possunt, sed cito re-
sipiscentes cordis errorem religione coercebunt : scientes, praedi-
Cap. XXV. n. i. Antichristus latine
dicitur contrarius Christo, v t auctor est
Augustinus in primam Canonicam Ioann•
tract,3 . et in libello de Antichristo, si modo
eius e st, et Gregor. lib. 29, Moral, c. 6.
Rebellis Christo vocatur a TertulL lib. de
praescript. aduersus haeret. A Ioann.ep.i,
cap. 2. mendax dicitur . Quis esc, in q uit,
mendax , nisi qui negat, quoniam Iesus
non est Christus ? hic est Antichristus .
Apoc. 13. Bestia nominaïur : Homo pec-
c a t i , et filius perditionis a Paulo 2. ad
Thessal. cap. 2. Haec , aliaque multa no-
mina illi per translationem , et alleooriam
in diuinis Uteris tribuuntur . LOAISA.
Ib. De Antichristo notum est opus
doctissimi Maluendae , vt alios omittam .
AREV.
3. Membra Antichristi sunt haerefi-
tici , et improbi christiani ; qui ore Christum
confitentur , factis autem negant,
t x August, tract. 3. super primam epist.
Ioann. Quisquis factis , in quit, negat Christum
, Antichristus e s t . Quotquot enim
habet ecçlesia periuros ,, fraudatores, a-
dulatores, ebriosos , foeneratores, aliosépte
id genus sceleratos homines , Antichristosy
hoc est , aduersarios Christi esse, idem
recte asserit. Quod ipsum etiam de hae-
reticis cens e t , e x illo eiusdem loci , Antichristus
est, qui negat Patrera, et Fi-
'lium . Omnis spiritus , qui soluit Iesum ,
ex Deo non est, et hic est Antichristus •
LOAISA .
Ib. Locus Pauli est 2. adThess. c . z ,
Nam mysterium iam operatur iniquitatis
. In quem locum D. Thomas Aquinas
sic ait : Sicut omnia bona sanctorum ante
Christum fuerunt figura Christi , sic
in omni persequutione ecclesiae tyranni
fuerunt, quasi figura Antichristi . Grae-
ci hune Pauli locum de Her one dictum
accipiunt, in qua sententia etiam D,Am-
bros, est in huric locum , LOAISA •