
Galat. I. 9.
Ep. z. c. I.
V. io .
Coloss. 2. 12.
Galat. 4. fi.
Deuter. 6. 4
Io. 14. 2 6,
Io. I I . 26.
ctionem, quod in nicaena, vel constantinopolitana synodo sub
anatheraate prohibitum legitur in symbolo , et in illo sancti Atha-
nasii de fide catholica diminuere, vel addere aliquid : atque ideo
quidam ex graecis latinos proterue nituntur reprehendere, quod in
professione °sanctae -fidei Deo corde, et ore decantent : qui ex Pa-
tre, Filioque procedit :quum in praedictis conciliis fuerit positum,
ex Pâtre procedit, et sancta romana ecclesia, ex Pâtre, Filioque
Spiritum sanctum procedere approbat, atque credit.
5. Quae supradicta prohibitio, si subtiliter, et recte perspici-
tur omnis ambiguitas remouetur : quum enim addere, seu diminuera
prohibuit, de re contraria intellexit, cui sententiae illud Apo-
stoü congruit : Si qui s vobis al'tud euangelizauerit, praeter id , quod
accepîstis a nobis , anathema sit . Et Ioannes Apostolus ait : Si qui s
venerit ad vos , ali am doctrinam afferens, non eum recipiatis , ne-
que ei aue dixeritis . Quum dixit aliam doctrinamI haeresim prae-
cauendo , absque ambiguitate de doctrinae contrarietate nobis voluit
demonstrate .
6. Plura quidem alia praedicauerunt apostoli, martyres, et ecclesiae
orthodoxi doctores, sed quia non contraria, prohibitio apo-
lica huiusmodi non intelligitur contraire, eo quod sint ad vnuin
veritatis finem tendentia. Quum ergo de similibus idem constet
esse iudicium , patet proculdubio, praedictarum sententiarum pro-
hibitiones de contrarietate haeresum esse recipiendas.
7. Spiritum vero sanctum esse Patris, et Filii, et a Pâtre, et
a Filio mitti, atque procedere ab vtroque , sanctae scripturae te-
stimoniis clarius demonstremus. Apostoli verba sunt h a e c Si spiritus
eius, qui suscitauit lesum a mortuis , habitat in vobis , et cetera
. Et alibi : Misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra . Ecce
manifeste patet apostolicis verbis, Spiritum sanctum esse Dei Patris
suscitantis a morte, et Dei Filii suscitati, qui non tres Dii,
sed vnus est credendus, et adorandus, sicut Moyses testatur. Aw
, di y inquit 5 Israel 3 Dominas Deus tuus 5 Deus vnus est •
8. A Pâtre Spiritum sanctum mitti, Dominus in euangelio loquitur
dicens: Paracletus Spiritus sanctus , quem mittet Pater innomme
meo , ille vos docebit omnia. Et quod mittatur a Film, ipsa
veritas dicit: Quum venerit Paracletus, quem ego vobis mittam *
Pâtre. His itaque plenarie declaratur, sancti Spiritus missionem a
Patre esse, et a Filio. A Patre nempe Spiritus sanctus procedere
ostenditur, quum dicitur : Spiritus veritatis , qui a Patre procedit: lo. ij- 16.
a Filio vero, quum post resurrectionem suam insufflauit, et disci-
pulis suis dixit : Accipite Spiritum sanctum . lo. 20. j i .
9. Isaias etiam in persona Patris dicit : Spiritus a facie me a cap. 77. r.;4.
egredietur . Dei Patris verbum, vel facies Vnigenitus eius est, homo
enim per faciem a nobis agnoscitur, et Deus Pater per Filium
innotuit mundo , vnde Filius a it : Pater, manifestant nomen tuum 10,17.6.et 16,
hominibus , quos dedisti mihi . Et illud : Not um frei eis nomen tuum,
et notum faciam. Possumus ad haec latius probanda plura inducere
: sed forsitan,cui non sufficiunt ista, multa non proderuntad
salutem , quia animalis homo non percip’it ea , quae Dei spiritus ij* Cor. 2. 14,
sunt-, arbitrans, esse stultitiam , quae dicuntur, et quiaprofecto hoe
ex contemptu ignorantiae prouenit,ignorans ignorabitur.
10. Dum autem sanctae Trinitatis personas loquendo distin—
guimus , summopere curemus, ne indiüiduam , ac simplicissimam
essentiam vnius Dei diuidere videamur. Sed quid sit illud inef-
fabile Patris generare , illud etiam inaestimabile Filii nasein gene- ®
rari, vel exire: atque illud incomprehensibile Spiritus sancti a Pa-
tr e te t Filio mitti, vel procedere, et cetera, quae huiusmodi de
personarum varietate dicuntur, si non capimus mente , capiamus
fide , vt salui esse perpetuo mereamur .
1 1 . Ecce breuitate , qua valui, tuis inquisitionibus satisfeci.
Sed quod subiecisti , habere te haereticos , cum quibus assidue
disputas, et quos ad fidem catholicam studes reuocare, la^damus
lelum , sed audaciam reprehendimus. Dicit namque scriptura diuina
: Qui tetigerit picem , 'inquinabitur ab ea . Caue igitur , ,dile- Eccli. i j , 1 .
ctissime fili, vt quia Deus triumphalibus trophaeis armorum stre-
nuitate prostratis inimicis te fecit victoriosum , haereticis suasio-
nibus ignominiose ne victus succumbas: te enim laborante eos ab
errore mortis eruere, ipsi inuigilant, te in praecipitium errorisde-
mergere,a quorum confabulatione, vel solatio quemlibet christi-
colam, tamquam a lethifero veneno, sub obtestatione diuini iudi-
cii praecipimus abstinere, nisi fuerit in diuinis praeceptis experien-
tia operum probatus, et sacris eruditus scripturis.
12. Testamur igitur coram D e o , monemus, et quidquid possumus
, hortando praecipimus > vt quamcitius eos, zelum Dei legis
‘tom.Vl. C c c c