
i r . Non erit caro subiecta animae, nec vitium ration!, si
animus non est subditus conditori. Tunc autem recte subiiciun-
tur nobis omnia, quae sub nobis sunt, si nos subiicimur e i, a
quo nobis ilia subiecta sun t. Nam et quae videntur esse subiecta
e i,q u i Deo subiectus non est, ille potius subiicitur eis,qui
suam voluntatem subiugat amori eorum, quae sibi subiecta exi-
stimat.
C A P V T X.
De angelis.
t. ngelorum nomen officii est, non naturae: nam secundum
naturam spiritus nuncupantur. Quando enim de caelis ad annun-
ciandum hominibus mittuntur, ex ipsa annunciatione angeli no^
minantur: natura enim spiritus sunt. Tunc autem angeli vocan-
tur , quando mittuntur .
2. Natura angelorum mutabilis est, quia inest iliis mutabilitas in
natura : sed facit eos incorruptos charitassempiterna'. Gratia dicimus,
non natura, esse incommutabiles angelos. Nam si natura incommu-
tabiles essent, diabolus non vtique cecidisset. Mutabilitatem itaque
naturae suffragaturin iliis contemplatio creatoris: inde et priuatus est
• Cap. X. n. i . £# Gregor. horn. 34. in
Euang. LOAISA.
Ib. De angelis agit Taio cap. 12.13.
14. lib. 1. In Isidorianis cap. 72. n.2ov
ct seqq. obseruaui, to turn hoc caput in
nonnullis mss. exhiberi sub titulo ser-
monis S. Isidori, nonnullis ex S. Gregorio
Magno additis . Monitum , quod Con-
stantinus Caietanus ad hunc scrmonem
praemisit, loc. cit. repraesentaui. AR.
2. Gregor, lib• Moral. 5. cap. 29. et
bib. 15. cap. 4. et Fulg. de Fid. ad Petr•
cap. 23. LOAISA .
lb. Chari tas . In aliquibus mss. codd.
e s t, claritas sempiterna : verum legen-
dum ,v t in editis , charitas \ sic enim ha-
bet Gregor. lib. Moral. 5. cap. 29. Vnde
sententia haec desumpta e s t, Quia ergo
ipsa quoque natura angelica est in se-
metipsa mutabilis j quam videlicet mutabilitatem
vicit per h o c, quod e i, qui
semper idem est, vinculis amoris ailigatur
, etc. LOAISA .
Ib. A postata . Gregorius lib. Moral.
4. cap. 13. de apostata angelo interpre-
tatur illud Apoc. 20. Vidi angelum descendenten!
de caelo, et habentem dauern
abyssi, et catenam magnam in manu
su a ,e t apprehendit draconem, serpent
em antiquum , qui est diabolus, et
satanas , et ligauit eum per annos mille,
et misit eum in abyssum . Et illu d , quod
est infra; Quum completi fuefint mille
anni, soluetur satanas, vbi sic inquit:
Ille enim apostata angelus , qui ita con-
ditus fuerat, vt angelorum ceteris legio-
nibus emineret, ita superbiendo succu-
buit, vt tune stantium angelorum ditioni
substratus sit . Quatenus vel nunc ad
vtilitatem nostram eis ministrantibus re-
ligatus lateat, vel tune ad probationem
nostram , eis relaxantibus , totis se suis
contra 110s viribus solutus exerceat.
LOAISA.
*35
apostata angelus, dum fortitudinem suam , non a Deo, sed a se
voluit custodiri.
3. Ante omnem creaturam angeli facti sunt ,dum dictum est: Genes, i.
Fiat lu x . De ipsis enim dicit Scriptura : Prior omnium areata est
sapientia . Lux enim dicuntur participando luci aeternae. Sapien- Eccl. i.
tia enim dicuntur ingenitae inhaerendo Sapientiae. Et dum sunt
mutabiles natura , non tarnen sinit eos contemplatio mutari diuina.
4. Ante omnem creationem mundi creati sunt angeli: et ante
omnem creationem angelorum diabolus conditus estcsicut scriptum
est: Ipse est prinaipium •uiarum D e i. Vnde et ad comparationem Iob.40. 14.
angelorum archangelus appellatus e s t. Prius enim creatus. extitit
ordinis praelatione , non temporis quantitate .
j . Primatum habuisse inter angelos diabolum , ex qua fidu-
cia cecidit, ita vt sine reparatione laberetur . Cuius praelationis
excellentiam Propheta his verbis annunciat •. Ccdri non fuerunt al- Ezeeh. 31.
tiores illo in paradiso D e i; ahietes non adaequauerunt summitatem
illius: omne lignum paradisi non est assimilatum i l l i : quoniam
speciosiorem fecit eum Deus .
6. Distat conditio angeli a conditione hominis : homo enim
ad Dei similitudinem conditus e s t: archangelus vero , qui lapsus
est,signaculum Dei similitudinis appellatus est, testante Domino
per Ezechielem : Tu signaculum similitudinis , plenus sapientia, per- Ezech.18. 12.
fectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti . Quanto enim subti- et *3’
4. Greg. lib. A to r a l.ji.c .18.LOAISA.
Ib. Isaeus in not. ad Lactantiutn
lib. 2. De institut, cap. 9. agit de tempore
creationis angelorum , quam multis
ante nunc mundum seculis peractam
Isidorum hoc loco docere ait cum mul-
tis aliis : ac notât, nonnullos ex schola
S. Thomae male asseruisse, hunc erro-
rem esse in fide . Certe antiquissimi
quique Patres, praesertim graeci, ante
caelum , corporaque omnia angelos con-
ditos fuisse docent . Verum Isidori men-
tem ambigqam videri Petauiùs assent
lib. 1'. De Angelis cap. 15. num.5. Isi-
dorus , vt ego arbitror , sententiam
Gregorii Magni tenet lib. 28. Moral,
cap. 14. , qui angelos matutina astra vo-
cari ait, quia primi in tempore conditi
ereduntur , neque. tarnen prima die vna
cum luce, sed ante hanc productos indicat.
AREV.
5. E x qua fiducia ce c id it. F orte,
e x quo fiducia cecidit ■ Nonnulli inse-
runt, inter angelos diabolum constat ex-
cellentia praelationis, ex qua fiducia etc.
Quali superbiae genere, aut qua cogi-
tatione diabolus tumuerit , inquirunt
theologi . Vide comment, ad Prudentium
Hamartig. v. 169. Infiatur , dum grande
turnens, sese altius effen , - Ostcntatque
suos licito iactantius ignes . AREV.
Ö. E x Gregor, ibid. LOAISA .
lb . Veritatis . In editis virtutis ; v e rum
posui veritatis, consentientibus omn.
mss. codd. E t . quamuis locus sit deductus
e x Gregor., hanc vocem Isidorus a d d it
sententiae Gregor, sic enim est apud eum
lib. 32. Moral, cap. 18. vt quo subtilior
est eius natura , eo in illo similitudo
Dei plenius credittir expressa . LOAISA .