
I. Cor. 7.
I. Tim. J.
Genes. 1.
Genes. 4.
Genes. 3.
I. Cor. 7.
Hebr. 13.
L I B E R S E C V N D V S
do non amor praeclari popositi, sed aperti dedecoris timor. *s
6. Ioitur quae nubere volunt , et ideo non nubunt 3 quia im-
pune non possunt,hae melius non vouèrent, et nuberent, quam
vrerentur , id est, quam occulta flamma concupiscentiae vastaren-
tur, quas poenitet professions, et piget confusionis ,quae nisi cor-
rectae cor dirigant, et Dei timoré rursum libidinem vincant, in
mortuis deputandae sunt, si in deliciis agant. Vnde dicit Aposto*
lus : Quae autem in deliciis agit, viuens mortua est , siue in labo-
ribus, atque ieiuniis nulla cordis correctione, sed magis ostenta-
tioni,quam emendationi seruientibus.
C A P V T X X .
De coniugatis. ,D e coniugatis lex naturae a seculo est . Deus enim fecit
Adam, et dedit ei adiutorem Heuam cum procreationis subsecuta
sententia , dicens : Crescite , et multiplicamini, et replete terrain .
Sed facta eadem mulier prius solatio, quam coniugio fuit, donee
a paradiso inobedientia eiiceret, quos intra paradisum obedientia
tenuisset, ac post beatae sedis excessus mulierem suam pulsus
agnosceret, libro Geneseos edocente : Et cognouit Adam mulierem
suam , et concepit, et peperit filium .
2. Ergo adiectum laborem nuptiae praecesserunt,et tribulos,
spinasque passuri praeuios adiecere conuentus •, secuta in procrea-
tionibus taedia : vnde et pariturae tale praecessit edictum: ln do-
lore (inquit) et moerore paries filios \ quos vtique sic creatos
diuersi ( vt cernimus ) casus , luctusque surriperent. Vnde et Apostolus
praedreans , a it: T'ribulationem tarnen carnis habebunt huius-
modi . Non tarnen coniugiorum honorabilis torus, et immaculatum
cubile sine fructu est. Nempe soboles inde sanctorum , et quod
laudatur io virginitate, coniugii est. Ideoque nec peccatum nuptias
dicimus: nec tarnen eas bono virginalis continentiae, vel etiam
vidualis coaequamus.
6. Quas poenitet etc. al. quas penitus
professions forma déclarai, sed piget confusionis
etc. Et in fine, emendationi ser-
uiens . A REV.
Cap. XX. n. 1. Grialius distinguit, tenuisset
. A c post etc. Alii » tenuisset. Hie
post beatae sedis excessum mulieris suae
pul sum agnoscebat. AREV.
2. Praecesserunt . al. expresserunt -
AREVAL.
D E O F F I C I I S . 4J5
3. Coniugia autem tantum per se bona sunt! propter ea vero,
quae circa ilia sunt, mala fiunt. Per id namque mala Hunt, per
quod dicit Apostolus: Qui autem cum vxore est, cogitat, quae sunt I. Cor. 7.
mundi : et iterum , Propter fornicationem •vnusquisque suam j vxo-
rem habeat. Quod autem non vnus,et multae , sed vnus,etvna
copulantur, ipsa prima diuinitus facta coniunctio in exemplum est.
Nam quum Deus hominem figurasset, eique parem necessariam
prospexisset, vnam de costis eins mutuatus, vnam illi feminam fin-
x it, sicque Adam ,e t mulier Heua vnis inter se nuptiis functi, for-
mam hominibus de originis auctoritate , et prima Dei voluntate
sanxerunt. Item secundum spirituales nuptias, sicut vnus Christus,
et vna ecclesia,sic vnus v ir , et vna vxor tarn secundum generis
documentum , quam secundum Christi sacramentum .
4. Numerus autem matrimonii a maledicto viro coepit . Primus
Lantech duabus maritatus tres in vnam carnem effecit. Sed
dices, quod et patriarchae simul pluribus vxoribus vsi sunt: ergo
propterea licebit nobis plures ducere . Sane licebit, siqui adhuc typi
alicuius futuri sacramenti supersunt, quibus plures nuptiae figuren-
tur. Secundas autem nuptias propter incontinentiam iubet Apostolus
; melius est enim denuo vni viro nubere, quam explendae li- 1. Ccr. 7.
bidinis causa cum plurimis fornicari. Saepius enim nubendi licentia
iam non est religionis, sed criminis.
5. Nam quod in ipsa coniunctione connubia a sacerdote be-
nedicuntur, hoc etiam a Deo in ipsa prima conditione hominum
3. Vnam de costis eius mutuatus vir
in fem. fecit . Tertull. in lib. de monogam
. Vnam feminam masculo Deus fin-
xit, vna costa eius decerpta, et vtique
cx pluribus etc. quae eadem in exhor-
tatione dixerat , totumque locum Hieronymus
sibi/ aduersus louiniaAum aptauit.
grial .
lb. Item secundum spirituales nupt.
Idem in exhortatione : At quum Apostolus
in ecclesiam , et Christum interprete
r ,« ru n t duo in carne vna, secundum
spirituales nuptias ecclesiae, et Christi
> vnus Christus, et vna eius ecclesia,
agnoscere debemus, duplicatam, et exag-
geratam * esse nobis vnius matrimonii 9
tam secundum generis fundamentum ,
quam secundum Christi firmamentum •
GRIAL .
4. Numerus autem matrimonii vsque
ad figurentur, verba Tertullian. ibid, et
Hieronymi i . contra Iouinian. GRIAL.
Ib. Secundas autem nupt. vsque ad
non est religionis, sed criminis . Dicun-
tur haec e x Hieronymi sensu , non qui
digamos , aut etiam octogamos ( v t ipsius
verbist vtar ) damnet: sed qui coeliba-
tum , et viduitatem coniugio longe anti-
star e v e l i t . Cuius verba aliquanto etiam
liberiora , quam haec sunt, rejulit quoque
Cratianus 31. q. 1. cap. Quomodo . GR.
5* Quod vero iisdem virginibus legitime
nubentibus vniuirae . Tertull. in
Exhort, Monogamia apud ethnicos ia