
non desinunt, atque ita ora sua in cantibus,et fabulis inplicant,
vt ab opere manus non subtrahant, quanto magis semi Christi :
qui sic manibus operari debent , vt semper Iaudem Dei in ore
habeant, et Jinguis eius psalmis , et hymnis inseruiant ? Laboran-
dum est enim corpore animi fixa in Deum intentione : sicque
manus in opere implicanda est, vt mens non auertatur a Deo.
6. Propriis autem temporibus oportet operari monachum, et
propriis orationi, lectionique incumbere . Horas enim debet habere
monachus congruas ad singula officia deputatas. Partes autera
annui temporis suis quibusque operibus taliter deputantur . Aesta-
te enim a mane vsque ad horam tertiam laborars oportet: a ter-
tia autem vsque ad sextam lectioni vacate : dehinc vsque ad no-
nam requiescere : post nonam autem vsque ad tempus vespertinum
iterum operari. Alio autem tempore, id e st, autumno, et hieme,
sine vere a mane vsque ad tertiam legendum : post celebrationem
tertiae vsque ad nonam laborandum est: post-refectionem autem
nonae aut operari oportet , aut legere , aut sono' vocis aliquid
meditari .
7. Quaecumque autem operantur monachi manibus suis, prae-
posito déférant, praepositus autem principi monachorum : nihil ope-
ris apud fratrem remaneat, ne solicitudinis eius cura mentem ab
intentione contemplationis auertat. Horti olera, vel apparatus ci-
borum propriis sibi manibus fratres exerceant : aedificiorum autem
constructio , vel cultus agrorum ad opus seruorum pertinebunt.
Nullus monachus amore priuati operis illigetur, sed omnes in com-
muni laborantes patribus sine obmurmuratione obtemperare de-
bent : ne forte murmurando pereant, sicut perierunt , qui in de-
serto murmurauerunt. Si enim illis paruulis adhuc in leg e , et ru-
dibus nequaquam indultum est, quanto magis iis , qui perfectionis
legem perceperunt, non parcet, si talia gesserint ?
tonsolari . Alia addit S. Augustinus, quae
. In editione apponitur nota li-
isidorus quoque sumpsit, et ex Isidoro
Haymo lib. cit. cap. 50. AREV.
7. Quaecumque autem eperantur etc.
Isidorus lib. -2. de eccles. offic. cap. i<5.
fx S. Augustino lib. 2, de moribus ecclesiae
tera b , elabuntur ex goth. al. euclluntur +
Sed transposita est 9 et ad num. 1. huius
capitis pertinet . Ante hoc cap. v. }Iol-
stenius praemittit alia ex cap. xix. Pro
non parcet forte non parcetur. AREV,
C A P V T V I .
De officio.
T
I. A n psallendis autem officiis ita erit discretio : dato enim legi-
timis temporibus signo ad horas canonicas, festina cum propera-
tione omnes ad chorum occurrant, nullique ante expletum officium
licebit egredi praeter eum , quern nécessitas naturae compu-
lerit. Recitantibus autem monachis, post consummationem singu-
lorum psalmorum prostrati omnes humi pariter adorabunt , cek-
riterque surgentes psalmos sequentes incipiant, eodeirique modo
per singula officia faciant.
2, Quando celebrantur psalmorum spirituah'a sacramenta , réfugiât
monachus risus, vel fabulas : sed hoc meditettir corde, quod
psallitur ore. In tertia , sexta,vel nona tres psalmi dicendi sunt,
responsorium vniim , lectiones ex veteri, nouoque testamento duae,
deinde laudes, hymnus, atque oratio . In vespertinis autem officiis
primo lucernarium , deinde psalmi duo, responsorius vnus,et laudes
, hymnus, atque oratio dicenda e s t.
3. Post vespertinum autem congregatis fratribus oportet,vel
aliquid meditari, vel de aliquibus diuinae lectionis quaestionibus
disputare, conferendo p ie ,e t salubriter, tantumque meditando,
Cap. VI. n. 1. Festina cum properatio-
ne : idem lib .i. de-ojjic. c. 16. Conueniunt
autem omnes fréquenter nocte, ac die
festina cum properatione ad orationem .
GRIAL.
1b. Post consummationera . Vide
Cass. lib. 2. cap. 7. GRIAL .
1b. la psallendis autem offïciis : al. in
psallendi autem officio . AREV.
2. Duae, deinde laudes, hoc est Alléluia,
v t constat ex lib. t. d e o fT .c .t i.
GRIAL. S
Ib. Primo lucernarium . Vid. annotât.
in Cassian. GRIAL .
Ib. A lii, lectiones ex vtroque testa-
tnento duae , dein laus , hymnus etc. In
dissertatione de hymnis praeuia ad Hy-
ttinodiam Hispanicam pag. 81.contra Mar-
Jenitim ostendi, in régula S. Isidori, et
aliorum mentionem hymnoruin occur-
rere . Lucernarium ab Isidoro distingui
ab officio vespertino notat Menardus
Pag - > qui fuse pag. 366. in expo-
sitione regulae Magistri probare conten-
dit, lucernalem Synaxin eandem fuisse,
ac vespertinam > et S. Isidori locum ex-,
plicat de precatione , quae dicebatur,
dum lucernae accendebantur. Quod ex
ipso breuiario mozarabico manifestum
e s t: nam primum fit oratio pro iumine
accenso, et oblato , deinde sequitur or do
vesperarum . Apud alios autem passim
lucernarium , et vespertinum officium
promiscue sumuntur . Quod in Grialii
nota indicantur annotationes in Cassia-
num, sermo videtur esse de Petri Cia-
conii annotationibus. AREV.