
Ü!
II!
P i 1
1 1 1
n i i
'4 9 6
LIBER SECVNDVS
S Y NONYMORVM.
Homo ;
Ratio •
I, uaeso te > anima , obsecro te , deprecor te : imploro te 3 ne*
^^■ quid vitra leuiter agas , nequid inconsalte géras , ne terne-
re aliquid fadas : ne repetatur malum , ne renascatur peccatum , ne
redeat iniquitas , ne recurrat malitia, ne denuo exoriatur nequitia,
ne résumât inlustitia vires.
2. Sdto , homo, temetipsum: scito, quis sis rscito, cur ortus
sis : quare natussis,in quem vsum genitus sis: quare sis factus,
qua conditione sis editustaut quare sis in hoc seculo procreatus.
memento conditionis tuae , naturae tuae ordinem serua . Esto,
quod factus es: qualem te Deus fecit :qualem te factor condidit.
qualem te creator instituit.
3. Serua rectam fidem , tene sinceram fidem , custodi interne-
ratam fidem,maneat in te recta fides. Sit in te incorrupta cou*
fessionis fides, nulla te insipiens doctrina decipiat, nulla religio
peruersa corrumpat, nulla prauitas a fidei so'liditate auertat. Nihil
temere de Christo loquaris : nihil de Deo prauum, nihil impium
sentias : nihil peruerse sentiendo in dilectione eius offendas. Esto
in fide iustus, habeto fidem rectam , conuersationem sanctam, quant
inuocas f id e ,non abneges opéré : ab omnibus, quae lex vetat,
abstine : omnia, quae Seriptura prohibet, caue .
4. Non delinquas in opéré, qui in fide perfectus e s. Fidem
turpitèr viuendo non polluas, fidei integritatem prauis moribus
non corrumpas : nihil contra praeceptum Dei facias : viue in bo-
no,nullo adiuncto malo : bonos mores nulla conuersatio mala
coinquinet : opera recta sinistra facta non maculent : non admisceas
virtutibus vitium : non adiungas bonis malum , malum rnixtum bolacob.
c.2- nis contaminât plurima bona . Vnum malum multa bona perdis*
• I0, Qui in vno peccauerit, eum omnibus vitiis subiacere scito .
2. In Grialii editione erat, esto, quod
factus e s t, per errorem, vt ex ^antiquio-
ribus editionibns colligitur , in quibus
inuenitur factus es . AREV.
3. A i. incorruptae pro incorrupt!'
Et in fide recta pro fidem rectam . MA
Ib. Forte , quem inuocas f id e . AB'
S Y N O N Y M O R V M. 497
5. Per vnum enim peccatum multae iustitiae pereunt . Per
vnum malum multa bona possunt subuerti. In id, quod delecta-
tur corpus, animum non declines , carnali delectationi consensura
non praebeas. Non des animam tuam in potestatem carnis, réfréna
mentem ab appetitu illius . Cor tuum quotidie discute, cor
ruum quotidie examina : priuata examinatione occultorum tuorum
latebras discute. A cogitatione noxia custodi animam tuam : mentent
tuam turpis cogitatio non surripiat: discerne cogicationes tuas ,
quid vîtes, quid facias : munda conscientiam tuam a peccato .
6. Sit animus tuus ab omni pollutione purgatus . Sit mens
tua pura, nullae ibi sordes resideant. Sic vitium absterge a te , vt
nec anirno quippiam apud te remaneat. Scito, te de comtationi-
bus iudicaodum . Deus conscientias iudicat. Deus non solum car-
nem,sedet mentem examinât. Deus iudex et de cogitationibus
iudicat animam. Quando titillât praua cogitatio, non consentias
illi . Quando suggerit aliquid illicitum, non ibi teneas animum :
primam peccati suggestionem contemne, non sinas, earn in corde
tuo manere. Quacumque hora venerit, expelle illam : vt apparue-
rit scorpio, contere eum . Calca serpentis caput, calca prauae suggestions
initium .
7. Culpam ibi emenda,vbi nascitur: in ipso initio co°itatio-
ni résisté,et euades cetera . Aduersus initium cogitationis decer-
ta, et vinces : caput cogitationis exclude , et cetera superantur. Si
expuleris cogitationem a corde, non prorumpit in opéré . Si co^i-
tationi non consenseris, operi cito résistés: quem delectatio non
rapit, consensio sibi non subdit. Non enim potest corpus corrnm-
5. In id , quo delectatur corpus .
Omries Codices habcbant, in id , quod delectatur
corpus, ego legendum iudicabam,
in id , quo delectatur corpus, aut in id ,
quod delectat corpus, et paulo infer tus,
vbi a it , Mentem tuam türpis cogitatio
non surripiat, legendum putabam , non
subrepat, quo loquendi modo inferius etiam
ipse Isidorus vtitur . Verum hune posteriorem
iocum sine exemplart mutare au-
sus non sum , priorem autem Cassidori
praecepto animatus libro de diuinis le-
ctionibus cap. 15. mutauimus : coniectura
ducti d literam., vnde incipit v o x , de-
'Ê m m
lectatur, librariorum vitio fuisse gemina-
tam . MARIANA .
Ib. Cod. Florent, in 4. in id , quod
delectet corpus . Retinui quod delectatur
corpus : quae locutio non est inusitata*
m mss. operibus Isidori, et forasse eun-
dein auctorem habet, vt notaui in lib.2.
Sentent, cap. 6. nutn. 1. AREV.
6. A l. te tangit /»»-o titillât. Et subie-'
rit pro suggerit. Et prauam pro primam .
7. A L certa pro decerta . MARIANA .
1b. Si enim volueris, te omriino su-'
perare non poterit. Varia codicum lectio
e s t . Nonnulli habent, Si enim y’o -
■ R r 'r ■ ' ’