
dam increpatio dura, quosdam vero exhortatio corrigit blanda .
2. Sicut periti medici ad varios corporis inorbos diuerso tne-
dicamine seruiunt, ita vt iuxta vulnerum varietates medicina di-
uersa sit : sic et doctor ecclesiae singulis quibusque congrunm do-
ctrinae remediuiïl adhibebit, et quid cuique oporteat,pro aetate,
pro sexu , ac professione annunciabit.
3. Non omnibus e a , quae clausa sunt, aperienda sunt. Multi
sunt enim, qui capere non possunt, quibus si indiscrete manife.
stentur , statim aut detrahunt, aut negligunt.
4. Prima quippe priidentiae virtus est, earn , quam docere opor-
teat, aestimare personam. Rudibus populis,seu carnalibus, plana,
atque communia , non summa, atque ardua praedicanda sunt;
ne immensitate doctrinae opprimantur potius, quam erudiantur,
t.'Cor.s.i.et'i. Vnde et Paulus apostolus ait : Non potul vob'is loqui quasi spiri-
tualibus, sed quasi carnalibus : tamquam paruulis in Christo lac vo-
bis petum dedi,non escam. Carnalibus quippe animis, nec altani-
mis de caelestibus, nec terrena conuenit praedicare, sed mediocri-
t e r , vt initia eorum, moresque desiderant, edocere.
5. Coruusjdum suos pullos viderit albi colon’s , nullis eos ci-
bis alit ,sed tantumdem attendit, donee paterno colore nigrescant,
et sic illos frequenti cibo reficit: ita et ecclesiae doctor strenuus,
nisi eos , quos docet, viderit ad suam similicudinem poenitentiae
confessione nigrescere, et nitore seculari deposito , lamentationis
habitum de peccati recordatione induere : vtpote adhuc exteriori.
b u s ,h o c est, carnalibus, non aperit intelligentiae spiritualis pro-
fundiora mysteria , ne dum audita non çapiunt , prius. incipiant
contemnere , quam venerari, mandata caelestia.
6. Aliter est agendum erga eos , qui nostro committuntur re-
gimini, si offendunt, atque aliter cum his , qui nobis commissi non
4. Alii , v t vitia eorum , moresque
desiderant edoceri . AREV.
5. Aristoteles lib. 6. de hist, animal,
cap. 5. et Gregor, lib. 30. Moral, c. 8.
vbi exponit illud lob. cap. 3 J. Quis prae-
parat coruo escam suam, quando pulli
eius clamant ad Deum, clamant vagan-
te s , eo quod non habeant cibos ? Et illud
psalm. 146. Qui dat iumentis escam
ipsorum, et pullis coruorum inuocantibus
eum . Affirmant, eos diuinitus nu-
tr iri, dum , veluti nothi, et dégénérés,
ob aibicantes plumas a parentibus ne*
gliguntur • Ferunt. praeterea, muscarum
alimento, quae sese clamantium in ora
ingérant, prouida Dei benignitate susten-
ta r i. Idem Chrysostomus , Euthymius >
alii . LOAISA .
lb . Coruus etc. Vide not. ad Dracon-
tium lib. I . V. 7 2 1. AREV.
sunt 5 qui si iusti sunt, venerandi sunt : si vero delinquunt, pro sola
charitate , vt locus est, corripiendi sunt: non tarnen cum seuerita«
t e , sicut hi, qui nobis regendi commissi sunt.
7. Prius docendi sunt seniores plebis, vt per eos infra positi
facilius doceantur . Vnde et Apostolus : Haec, inquit, commendet 2. Tim. z
horninibus ßdelibus, qui idonei sunt et alios docere .
8. Ingenium boni doctoris est incipientis a laudibus eorum ,
quos salubriter obiurgatos corrigere cu p it: sicut Apostolus ad co-
rinthios facit, quos a laudibus inchoat, et increpationibus probat.
Sed e'rant apud corinthios, qui et laude , et increpatione digni es«
sent. Ille vero indiscrete loquitur, qui sic vtraque omnibus loqui«
tu r ,vt Omnibus vtraque conuenire videantur.
C A P V T X L I V .
De silentio doctor uni. P
i . ± ro malo merito plebis aufertur doctrina praedicationis. Pro
bono merito audientis tribuitur sermo doctori.
2. In potestate diuina consistit, cui velitDeus doctrinae verbum
dare, vel cui auferre: et hoc aut pro dicentis, aut pro audientis
fit merito, vt modo pro culpa plebis auferatur sermo doctoris, mo-
do vero pro vtilibus meritis tribuatur . Nam et bonus docet bo-
mim, et malus malum , et bonus malum, et malus bonumTquod
tamen fit iuxta meritum populorum .
3. Non omnia tempora congruunt doctrinae secundum Salo-
monis sententiam dicentis: Tempus tacendi, et tempus loquendi . Eccles.3.
Non quidem per timorem, sed per discretionem , propter malorum
incorrectibilem iniquitatem nonnunquam electos oportet a
doctrina cessare.
7. Greg. ibid. 2. ad Timoth. 2.LOAIS,
lb. Commends . al. commendo. AR.
8. Gregor.-}, part. cur. Past, admo-
nit. t8. LOAISA.
_ lb. Incipientis. al. incipere . Saluber-
fimiim hoc documentum Vezzosius dielt
esse iis , qui aliis praesunt . AREV.
Gap. XLIV. n. i . Sic reete plerique mss.
Gregor, lib. Moral. 30. cap. 18. Vnde
haeç sententia desumitur : Saepe verbum
pro gratia tribuitur auditoris, et saepe
propter auditoris culpam subtrahitur ser*
mo doctori. LOAISA .
2. Fro vtilibus etc. Ita gothici libri .
Pro vtilitate audientium merito tribuatur
alii mss. Pro vtilitate audientis tsnus salm.
ecclesiae . LOAISA .
3. Gregor, ibid. Eccles. 3. LOAISA .
lb . Incorrectibilem . Ita gothici . Incorrigibilem
a l i i . LOAISA.
T t 2