
De iracundia.
De patîentia.
De tolerantia.
I. Pétri 2. a i .
ter affligit. Subira maris tempestas terrorem exuscitat. ïmprouîsus
hostis male perturbât, inopinatus hostis facile oppritnit. Omnia re-
pentina grauiora existunt. Quae repente accidunt, grauiora oc-
currunt. Et ad bona igitur, et ad mala praepara cor tuum : et
bona , et mala, prout tibi euenerint, porta : et aduersa , et prospéra,
vtcumque occurrerint, toléra : quodcumque euenerit, mente libera
sustine.
30. Si praeuenerit iracundia, restringe illam : si praeoccupaue*
rit,mitiga eam . Tempera furorem , tempera indignationem, cohi-
be animi motum , réfréna iracundiae impetum . Si non potes iram
vitare, vel tempera : si non potes furorem cauere , vel cohibe :
promptior esto ad suscipiendam , quam ad inferendam molestiam.
Disce mala magis tolerare , quam facere : disce mala ferre potius,
quam referre. Caue,nesis vltor iniuriarum tuarum .
31. Esto patiens : esto mansuetus : esto mitis : esto modestus.
Serua patientiam : serua modestiam : serua mansùetudinem . Stude
patïentiae , et mansuetudini, despice probra illatae contumeliae.
Irrisionem despiciendo exupera : dissimulando errores detrahentium
calca : contumelias detrahentium patientia supera. Sagittas contumeliae
clypeo patientiae frange . Praepara contra asperum verbum
tolerantiae clypeum,contra linguae gladium patientiae scutum praebe.
32. Quamuis quisque irritet, quamuis incitet, quamuis eîtaspe-
re t, quamuis insultet, quamuis lacessat, quamuis eonuicietur, quamuis
criminetur,quamuis ad litem prouocet, quamuis ad iurgium
prouocet, quamuis conuicium dicat, quamuis iniuriam faciat, quamuis
afficiat conutumeliis : tu sile, tu tace, tu dissimula ,tu contemne,
tu non loquaris,tu exerce silentium. Iniuriatus non respondeas,
conuicium non retorqueas, contumeliam non répétas. Tene silen-
tii patientiam, tacendo citius vinces.
33. Disce a Christo modestiam , disce tolerantiam , Christum
attende, et non doleas iniurias. Pro nobis namque passus, nobis
relh
30. AL vetare , v s l vincere pro vitare.
MARIANA.
31. A L opprobria pro probra . Pro
errores forte irrissiones . MARIANA .
Ib. Irrisionem despiciendo : al. irrisio-
num probra despiciendo. AREV.
32. A L rependas pro repecas . Et
vincls pro vinces. MARIANA .
33. A L tibi conuiciatur pro conui*
ciaris . MARIANA .
Ib. A lii, disce a Christo misericor*
diam , et modestiam , disce patientiam >
et tolerantjam . Grialii editio > non dolct
iniurias. AREV.
reliquit exemplum, palmis enim percussus, flagellis caesus, sputis
derisus, clauis confixus ,spinis coronatus, cruci damnatus , semper
conticuit. Magna est virtus, si non laedas,a quo laesus es ; magna
est fortitudo , si etiam laesus remittas : magna est gloria, si,
cui potuisti nocere, parcas. Quando enim conuiciaris , propter
peccata tua contigit tibi : quando iniuriaris , mala tua id faciunt.
Quidquid tibi contigit aduersum, pro tuo peccato existima eueni"
re : considaratione ergo iustitiae dolorem tempera.
34. Leuius portabis ,s i, pro quibus infertur,intendeds : quum
ergo derogatur tib i, tu ora : quum maledicitur tib i, tu benedic
maledicenti, benedictionem oppone, irascentem patientia delinire,
blandimento iiacundiam furentis dissolue . Vince nequitiam leni-
tate, vince bonitate malitiam, inimicos pacis omni modestia plaça,
mala aliorum tuo bono supera, tranquilla mente illatas contumelias
porta : aperi tranquillo corde dolorem : iniuriae vulnus, quamuis
graue s it , apertum euaporat, valde autem comedit animum
vulnus inclusum , quanto enim magis id tegis, tanto maxime aug
e s . aperi ergo hoc grauato animo, et non te excrucia.
3Ï- Si contristaueris in aliquo fratrem tuum, satisfac illi. Si
peccaueris in eum, age poenitentiam coram illo, si offenderis quem-
quam , repropitiare eum prece . Perge velociter ad reconciliationem
offensioms tuae , cito veniam postula : non dormias, nisi reuertaris
ad pacem : non requiescas, nisi reconciliatus fueris fratri. Reuoca
eum celerrimo dilectionis affectu. Reuoca eum humilitate ad pra-
tiam : humili te illi affectu prosterne, supplici animo veniam deprecare
. Petenti quoque tibi veniam libenter induce : poscenti
indulgentiam placanter dimitte, reuertentem statim amplectere .
Redeuntem confestim benigna suscipe charitate.
3 6. Dimitte, vt dimittatur tibi . Ignosce, vt ignoscatur tibi, pec.
34- A l. lenius pro leuius. E t grata
pro grauato . MARIANA .
lit. E t non to excrucia . Sic reposui
pro non te excruciat, quod erat in editions
Grialij . Alii , non te excruciat,
pro non te excruciet . Pro M inir e initio
huius numeri legi posset delini, vel
dclinire stude, vt in libro de Norma vitae
. AREV.
Xem.VI.
35- /î/.deuotionis pro dilectionis. MAR.
lb. In nota Grialianae cditionis eras
repropitia pro reconciliationem : sed le-
gendum opinor repropitia pro repropi.
tia r e , aut repropitiationem pro reconci-
hationem . AREV.
3«. A l. detergiturpro deletur. MAR.
lb . In nota editionis Grialii erat ser~
aw , non indicato verbo , pro quo haec
De
tione