
544 R E G V L A
mente, et eorpore pertimescere , atque in figura aquae poenîten-
tiae lacrymas adhibere , vt non solum aquis , sed etiam fletibus stu-
dear ablui, quod forte per culpam occultam immunda contamina-
tio polluit?
5. Qui fornicationis tentamentis exaestuat, oret indesinenter,
atque abstineat, nec erubescat confiteri libidinis aestum , quo vri-
tur : quia vitium detectum cito curatur, latens vero quanto am-
plius occultatum fuerit, tanto magis profundius serpit, quod re-
uera qui publicarç negligit, curari minime cupit.
C A P V T X I V .
De delinquentïbus.
i .S iq u i s in aliquo leui delicto titubans oberrauerit, semel, atque
iterum admonendus est : qui, si post secundam admonitio-
nem nequaquam fuerit emendatus, congrua animaduersione coer-
ceatur . Peccantem autem nullus occultet : criminis enim est con-
sensio post secundam admonitionem celare quempiam peccantem .
C A P V T X V .
De saepius peccante.
ï . Siquis saepius peccantem viderit, prius hoc vni,vel duobus
demonstret fratribus, quorum testimonio possit conuinci . Si ne-
gauerit,qui deliquit , peccatum palam commissum palam est ar-
guendum:vt dum manifeste peccans emendatur, ii, qui eum in
malo imitati sunt, corrigantur. Sicut autem vnius delicto saepe
multi pereunt j ita vnius emendatione plerumque multi saluantur.
CAPMON
A C H O R VM. .54?
C A P V T XVI.
De culpa indulgenda, vel culpati correctione .
i . ui vero in fratrem peccauerit, si statim reminiscens ad ve-
niam poscendam fuerit inclinatus, percipiat ab eo indulgentiam ,
cui cognoscitur intulisse iniuriam . Qui autem non petit, aut non
ex animo poscit,in collationem deductus iuxta excessum iniuriae
congruae subiaceat disciplinae. Qui sibi inuicem conuicia obii-
ciunt, si iterum inuicem sibi celeriter laxando ignoscunt, hi ab alio
iudicandi non sunt: quia pariter sibi veniam dare festinauerunt :
si tarnen excedere in semetipsos frequentiu« non praesumant.
2. Qui sponte culpam confitetur, quam gessit, veniam pro-
mereri debet,quam expetet. Oretur igitur pro e o , eique confê-
stim, si leuis culpa est, postulata indulgenda praebeatur . Qui pro
graui vitio saepe excommunicatus emendari neglexerit , taradiu
damnationi subiaceat, quousque vitia inolita deponat, vt quem semel
illata animaduersio non coercuit, frequens seueritas cense-at
emendandum . Quamuis frequentium, grauiorumque vitiorum vo-
ragine sit quispiam immersus, non tarnen est a monasterio proii-
ciendusjsed iuxta qualitatem coercendus : ne forte qui poterat per
diuturnam poenitudinem emendari, dum proiicitur, ore diaboli de-
uoretur.
Câp. XVI. n. i . Qui vero : ïta rectîus »
quàm alii, qui verbo, vt notât Menardus
pag. 481.5 qui etiam inclinatus explicat
prouolutus genibus , et collationem définit
esse consessum monachorum , in quo
abbas hortatur monachos , culpae corri-
guntur etc. ex cap. 7. regulae Isidori 3
et lib. 2. de officiis eccles. cap. 16. n.14.
Pro cognoscitur GnzYms ignoscitur.AKEN,
2. Pro damnationi Smaragdus habet
emendationi . In nonnuliis editionibus
male est quisque pro quousque. Quod
Isidorus docet, non esse e monasterio
proiiciendum , qui per diuturnam poenitudinem
potest eroendari , ab aliis Pa-
tribus eum dissentire aduertit Menardus.
Verura etiam apud Isidorum locus re-
linquitur,vt qui dicuntur, et sunt in-
corrigibiles, e monasterio proiici pos-*
sint. AREV.
Tom. VI. Zz z