
Genes, i.
oleum merito superiors semper appetunt, quia per ipsorum figuram
superferri vniuersae creaturae Spiritus sanctus probatur .
13. Dies prior factus angeli sunt, quorum propter vnitatem
insinuandam non dies primus , sed dies dictus est vnus s et iccirco
ipse repetitur semper in executione creaturae. Qui dies, hoc est,
natura angelorum, quando creaturam ipsam contemplabatur, quo-
dammodo vesperascebat: non autem permanendo in eius creaturae
contuitu , sed laudem eius ad Deum referens, eamque melius in
diuina ratione conspiciens, continuo mane fiebat. Si vero perma-
neret, neglecto creatore, in creaturae aspectu , iam non vespera ,sed
nox vtique fieret.
14. Dum se creatura melius in Deo,quam in se ipsa noue*
r it , ipsa sui cognitio , quae maior in Deo est,dies,et lux dicitur.
Cognitio vero sua in seipsa ad compensationem cognitionis illius,
quae est in D eo , quia longe inferior est, vespera nominatur . Ideo?
que post vesperam mane fiebat. Quia dum suam in se cognitionem
sibi satisfacere non agnosceret, vt se plenius nosse potiiisset, ad
Deum sese referebat creatura,in quo dies,se agnoscendo melius,
fieret.
1 3 . Quaerit B. Athanasius, in quae-
ition. ad Antiochum principem , quaestio-
ne prima , vnde facti sunt angeli . Creates
vero angelos ante mundi constitution
nem, censuere multi ex antiquis patri-
bus, Dionysius Areopagita lib. de caele-
sti hierarchia cap. 10 . et D. Maximus
in prima centuria theolog. et constitute
apostoloruin Clemens lib. 8. et Gregorius
2Vazianz. in sermone de natali Christie
et in secundo de Pascha , et Damascen
e lib. 2. orthodoxae fidei , et Epiphan
ie aduersus haereses , disputans contra
haeresim Pauli Samosateni, et in synodic
a epistola Sopkronii Patriarchae Ie-
rosolymitani missa ad HonoriUm Principem
. Quae epistola recitata fait in sexta
synodo 9 actione vndecima . Versât quae-
stionem hanc Augustinus lib. 1 . super
Genesim ad liter am cap. 2. et concludit ,
rem esse secretissimam, et, humanis con-
iecturis impenetrabilem . Atque hi omnes
in eo consentiunt , quod affirment, angelos
creator ante mundi formationem .
LOAISA p
lb. Cre atu rarum apud Luc. pro c re a tu
ra e . L O A IS A .
lb. Vespe rascebat . Haec ex Augu-
stino . Nam, vt auctor est D. Thomas in
p. T. q. 58. art. 6. hoc, quod dicitur de
CQgnitione matutina, et vespertina angelorum
, introductum est ab August. lib./±.
super Genesim cap. 2 2 . et lib. 5 . cap. 4 .
et lib. i i . de ciuitate Dei cap. 9 . Qua
de re subtiliter, et doctissime disseruit
loannes Picus Mirandula in Heptaplo •
D. Thomas sic explicat sententiam Au-
gustini, vt hie Isidorus : S icu t in die
con su etu d o ( inquit) mane es t p rin c i-
pium d i e i , vespe re autem terminus-9 ita
co gn itio Jp s iu s ' p rimord ialis esse rerum
d ic itu r co gn itio m a tu tin a . E t haec est
se cun dum quod res sunt in v e rb o . C o g
n it ie autem ipsius esse re i c r e a t a e » secundum
quod in p ro p r ia natura const-
s t i t , d ic itu r co g n itio vespertin a . LO A IS .
1 4 . Augustinus lib. 1 1 . de ciuit.Dei
cap. 9 . , et lib. 4 . super Genes. ad lit.
LOAISA .
15. Non sic queraadmodum nos transitorie dicimus, fiat ali-
quid, sic Deus dixit , Fiat caelum in principio. Illud enim sem-
piterne in verbo vnico dictum e st. Si transitorie dictum est a
Deo -.fiat, erat vtique creatura aliqua , vnde iam talis fieret vo x .
Sed quia antequam diceret fia t , nulla extitit creatura, ipsum fiat-,
quod dictum est, in aeternitate ve rbi,non in vocis sono , enun-
ciatum est.
16. Non septies a Deo visa, septiesque laudata est creatura,
quae antequam fieret, perfecte ab illo est visa : sed dum nos singula
videntes laudamus, fit , tamquam ipse videat, laudetque per
nos, sicut est illud : Nan estis -vos, qui loquimini, sed spiritus pa- Matth. 10.20.
iris vestri, qui loquitur in vobis. Proinde sicut ipse et per nos
loquitur, ita videt, et laudat per nos : sed per se perenniter, ac
sempiterne videt, per nos vero temporaliter.
17. Attende, vniuersaliter creaturam in principio valde bo-
nam vocari, singulariter vero tantum bonam : quia et membra corporis
, quum sint singula bona , maius tamen bonum facjunt, dum
singula omnia valde bonum corpus efficiunt.
18. Decor elementorum omnium in pulchro , et apto consi-
stit : sed pulchrum e i,quod per s e -ipsum est p-ulchrum : vt homo
ex anima, et membris omnibus constans . Aptum vero e s t,v tY .-
stimentum , et victus. Ideoque hominem dici pulchrum ad se :
quia non vestimento , et victui est homo necessarius, sed ista ho*
mini : ideo autem ilia apta , quia non sibi, sicut homo, pulchra ,
aut ad se,sed adaliud ,id est, ad hominem accommodata, nonsi-
bimet necessaria. Hoc, et de ceteris elementorum naturis dicen-
dum est.
19. Cuncta,quae sunt, et facta sunt, mira valde sunt, sed
consuetudine viluerunt. Ideoque sic diuina scrutare opera, vt sern-
.per ea cogites immensa .
15. Legebatur antea , N am sic : verum
male , consentientibus omnibus v v .e e .
et sequenti sententia , et Angus tints lib. i.
super Genes, ad liter am cap. 2 . et cap.y.
vbi de hac re accurate agit. L O A I S A .
lb. T ran s ito r ie . Pro quo D. Augustinus
dicit, v trum tem p o r a lite r , an in
v e rb i aeternita te 9 lib. 1 . 'super Genesim
ad liter am cap. 2. et 9 . L O A IS A •
1 8. Pulchrum ei, quod . al. pulchrum
est, quod . A R E V .
R 2