
Ratio
cludit.
nullum despicias, vacuum nullum dimittas, nullus a te tristis absce*
dat, nemo a te confusus abeat. Omnibus communica, omnibus tri-
bue , omnibus praebe : non eligas, cui miserearis , ne forte praeter-
eas eum, cjtti meretur accipere . Inceitus es, pro quo magis plaç
a s Deo : nescis, pro quo tibi maior fructus iustitiae praeparetur .
97. Quidquid tribuis,cum atfectu distribue: quidquid largi-
ris , cum hilaritate largire . Praebe misericordiam sine murmuratio-
ne: praebe eleemosynam sine taedio . Maior sitbeneuolentia, quant
quod datur: maior gratia,quant quod impenditur. Tale erit opus
tuum , qualis fuerit intentio tua : quod enim affectu bono dispen-
satur, hoc accipit Deus : qui autem cum taedio dàt,mercedem perdit
: qui cum tristitia manum porrigit,fructum remunerationis ainit-
tit : qui cum tristitia largitur, retributionis non percipit fructum.
Non est enim misericordia , vbi non est beneuolentia •
98. De tuis iustis laboribus ministra pauperibus : non auferas
alteri, vnde aîteri tribuas :-'nec te misericordem ostendas de alieno
spolio . Nihil prodest, si alterum inde reficis, vnde alium inanem
facis . Condemnat mîseratio ista,non propitiat. Talis misericordia
peccata non purgat,sed amplifîcat. Bonum,quod facis, misericor-
diae causa , non iactantiae , facito : nihil studeas propter laudem.
nihil propter temporalem opinionem, nihil propter famam , sed propter
vitam aeternam : quidquid agis, pro futura age mercede : ae-
ternae remunerationis expectatio te teneat amplius. Nec quod ad
huius , sed quod ad vitae aeternae gloriam prosit !>- quaeras.7
99. Si enim hic laus quaeritur, illic remuneratio amittitur.
Iusti enim mercedem , non h ic , sed in futuro recipiunt . Futura
merceS,non praesens promittitur iustis. In caelo, non in terra,
merces promittitur sanctis : non est hic expectandum, quod alibi
debetur. _ •' •
cod- 100. Ecce accepisti monita, data est tibi viuendi norma,nulla
te iam ignorantia a peccato excusât, non es iam vitae nesciùs,
non es imprudens , aut ignarus : legem , quam debeas sequi, exposai:
qualis debeas esse, descripsi : cognitionem mandatorum ha-
97- A l. tribue pro distribue . MAR.
98. A l. v n i ,v t alteri pro alteri, vnde
alteri. MARIANA .
lb. Sed quod ad vitae aeternae glo-
riaui prosit. èh Quaeras t Vex ( quaeras
) in nulle codicum er at • Nos ex sen-
tentia adiecimus > deésse aliquid certii
cum obelo tarnen , v t suspectae lectioms
esse lector animaduerteret. MARIANA,
xoo. A l. praeceptione . MAR.
bes. Iamscis, quid sit recte viuere .-vide , ne vitra oflfendas : vide,
ne deinceps bonum , quod nosti, despicias: vide, ne,quod legen-
do rëspiçis ; viuendo contemnas. Donum scientiae acceptum rétine
: impie opéré ,quod didicisti praedicatione .
101, Gratias ago , gratias refera, gratiarum actiones rependo,
actiones-gratiarum persoluo . A g o , atque habeo vberem tibi gra-
tiam . quantas valeo, giatias célébra : quantas pro viribus possum,
gratias a go . Multa sunt a te mihi concessa , milita collata, multa
speciali miseratione largita . Omnia mihi placent, omnia grata sunt,
omnia insederunt animo , omnia blandiuntur mihi, omnia me objectant
. Quam igitur satisfactionem persoluam ? quam remunera-
tionem rependam ? quid compensare possum domY tuis, nisi vttuis
praeceptis vtar, tibi semper obtemperem, tibi paream , tibi iubenti
obediam ?
102. Tu enim es dux vitae, tu magistra virtutis . Tu me,
tamquam régula, in directum ducis. Tu es, quae a recto numquam
discedis . Tu es , quae a veritate numquam auerteris . Tu inuentrix
bonorum, tu magistra morum ,indagatrix virtutum, sine qua nihil
vita hominis esse potest. Per te cunctis viuendi recula datur. Per
re de vitae prauitate ad meliorem vitam homines adducuntur .
t o 3* Praeceptis tuis formantur animi. Siquid distortum est,
tu corrigis : siquid corrigendum est, tu emendas. Nihil mihi te
charius, nihil mihi te dulcius. >, Nihil mihi te suauius , nihil mihi
te iucundius, nihil mihi te blandius, nihil mihi te leuius, nihil mihi
te isanctius : tu mihi supra vitam meam places.
102. A l. magistra morum» atque virtutis
. E t nosse , v e l scire pro esse . M AR.
- 103. Vt in hoc loco a multis mss.
omittuntur verba ÿ ih il mihi te suauius
• . . nihil mihi te sanctius , vt Mariana indicat,
ita passim aliis in locis plura alia
praetereuntur » quod facile fuit in tanta
sententiarum » verborutnque similium copia
. AREVALVS .
V v v 2
Homo.