
loan. 8. 44.
136 L I B E R I P R I MV S
Iior est eius natura, tanto plenius extitit ad similifudinem diuinae
veritatis expressa.
7. Prius de caelo cecidisse diabolum ( creditur ) , quam homo
conderetur. Nam mox vt factus est, in superbiam erupit,et
praecipitatus est de caelo . Nam iuxta veritatis testimonium ab
initio mendax fuit, et in veritate non stetit: quia statim vt factus
est, cecidit. Fuit quidem in veritate conditus,sed non stando,
confestim a veritate est lapsus.
8. Vno superbiae lapsu , dum Deo per tumoremse conferunt,
ethomo cecidit, et diabolus : sed homo reuersus ad poenitentiam ,
Deo se inferiorem esse cognoscit. Diabolus vero non solum hoc
contentus, quod se Deo aequalem existimans cecidit, insuper etiam
superiorem Deo se dicit secundum Apostoli dictum, qui ait de
n.Thess. 2.4. Antichristo : Qui aduersatur, et extollitur supra omne , quod dicitur
Deus , aut quod colitur.
9. Diabolus ideo iam non petet veniam,quia non compun*
gitur ad poenitentiam : membra vero eius per hypocrisim depre-
cantur, quod tamen pro mala conscientia adipisci non merentur.
10. Discat humana miseria,quod ea causa citius prouocetur
Deus praestare veniam, dum inlirmo compatitur homini: quia ipse
traxit ex parte inferiori peccandi infirmitatem, hoc est, excarne,
qua inclusa anima detinetur.
1 1 . Apostatae angeli ideo veniam non habent, quia carnalis
fragilitatis nulla infirmitate grauati sunt, vt peccarent: homines au-
tem post peccatum iccirco reuertuntur ad veniam, propter quod
ex lutea materia pondus traxerunt infirmitatis: ideoque pro in-
firma carnis conditione reditus patet homini ad salutem ; sicut et
Psalm. 101.14. Psalrnus dicit: Ipse scit figmentum nostrum. Memento, Domine, quod
Ps. «8. 48. terra sumus. Et iterum : Memorare , inquit, quae mea substantia.
12. Postquam apostatae angeli ceciderunt, ceteri perseueran-
tia aeternae beatitudinis solidati sunt. Vnde et post caeli creatio-
nem in principio repetitur : Fiat firm amentum , et -uocatum estfir-
mamentum caelum . Nimirum ostendens, quod post angelorum
rui-
Genes.i.
7. August, ix . de Genesi ad liier am ,
LOAISA.
10. E x Gregor. Hb. Moral. 22.
LOAISA.
1 1. Locus est psalm, t o i . ln Vulgata
habetur , Recordatns e s t, quoniam
puluis sumus . LOAISA .
rulnam hi, qui permanserunt,firmitatem meruerunt aeternae per-
seuerantiae, et beatitudinis, quam antea minus acceperant. Vnde
oportet agnosci, quod malorum iniquitas sanctorum seruiat vtili-
tati. Quia vnde mali corruunt, inde boni proficiunt.
13. Bonorum angelorum numerus, qui post ruinam angelorum
malorum est diminutus , ex numéro electorum hominum supple
bitur : qui numerus soli Deo est cognitus.
14. Inter angelos distantia potestatum e s t ,e t pro graduufn
dignitate ministeria eisdem sunt distributa : aliique aliis praeferun-
tu r, tarn culmine potestatis , quam scientia virtutis : subministrant
igitur alii aliorum praeceptis, atque obediunt iussis . Vnde et ad
prophetam Zachariam angelus angelum mittit,et quaecumque au-
nunciare debeat, praecipit.
iy . Nouem esse distinctiones, vel ordines angelorum, sacrae
scripturae testantur : id est, Angelos, Archangelos", Thronos, Do-
minationes, Virtutes, Principatus, Potestates , Cherubim , et Seraphim
. Horum ordinum numerum etiam Ezechiel prophets describ
e sub totidem nominibus lapidum,quum de primatu apostatae
angeli Ioqueretur . Omnis^ inquit, lapis pretiosus operimentum tuum :
Sardius, T'opazius, et laspis, Chrysolithus, et Onyx, Beryllus, Sapphi-
rus , et Carbunculus , et Smaragdus. Quo numéro lapidum ipsi ordines
désigna» sunt angelorum, quos apostata angelus*ante lapsutn
quasi in vestimento ornamenti sui affixos habuit : ad quorum com-
parationem , dum se clariorem cunctis aspexit, confestim intumuit,
et cor su um ad superbiam eleuauit.
16. Angeli semper in Deo gaudent, non in se. Malus vero
ideo est diabolus,quia non quae Dei,sed quae sua sunt,requi-
siuit. Nulla autem maior iniquitas, quam non in Deo , sed inse
velle quempiam gloriari.
17- Angeli in verbo Dei cognoscunt omnia , antequam in re
fiant : et quae apud homines adhuc futura sunt, angeli iam,reue-
lante Deo, nouerunt. Praeuaricatores angeli, etiam sanctitate amis-
sa5 non tamen amiserunt viuacem creaturae angelicae sensum . Tri-
plici enim modo praescientiae acumine vigentrid e st, subtilitate
i s . E x Gregor, homil. 3 4. in Euang. ridii Angustiniaai part. 2. p a e. et
et hb.11. Moral, cap. 18. LOAISA . seqq. AREV.
lb. De ordinibus angelorum Vezzo- 17. Augustin, idem lib. 12. de ciuit.
sius plura notauerac ad cap. 58. En chi- cap. 1 , LOAISA.
ïom.VI. s
.. 28. v. 13;