
Io. 21; I J.
Epistola IX.
Epistola X.
cepit. Cui etiam post resurrectionem filii Dei ab eodem dictum
est: Pasee agnos meos; agnorum nomine ecclesiarum praelatos no<
tans. Cuius dignitas potestatis, etsi ad omnes catholicarum epi-
scopos est transfusa, specialius tarnen romano antistiti singulari
quodam priuilegio, velut capiti, ceteris membris celsior permanet
in aeternum.
3. Qui igitur debitam ei non exhibet reuerenter obedientiam ,
a capite seiunctus acephalorum schismati se reddit obnoxium , quod
sicut illud sancti Athanasii de fide sanctae Trinitatis sancta ecclesia
approbat, et custodit, quasi sit fidei catholicae articulus : Quod nisi
quisque fideliter , firmiterque crediderit , saluus esse non poterit.
Haec vestrae dulcissimae charitati breuiter praelibaui, considerans
illud philosophi, pauca sufficere sapienti.
Domino meo, et Dei seruo, Braulioni episcopo ,
Isidorus .
o
!• V - /m n i desiderio desideraui nunc videre fadem tuam,etvti<
nam aliquando impleret I>eus votum rneum, antequam moriar. Ad
praesens autem deprecor , vt commendes me Deo orationibus tuis,
e t , vt in hac vita spem meam impleat, et in futura beatitudinis
ruae consortium mihi concédât. Et manu sua. Ora pro nobis,
beatissime Domine , et frater.
Domino meo, et vere Domino , Christique dec to Isidore , episcoporum
summo , Braulio seruus inutilis sanctorum Dei .
1»' O pie Domine, et virorum praestantissime , sera est înqui-
sitiö, et tarde data mihi scribendi optio , quia peccatis meis ingruen-
tibus non modo sterilitatis, vel inopiae malo,veru.m etiam luis, et
hostilitatis, quominus inquirerem, horribili sum praepeditus incursu.
2. Nunc autem etsi mille necessitatibus, mille curis attritus,
post longura miseriae tempus, veluti ab improbi soporis, vt ita
Epist. IX. n. 1. Epistolas Isidori ad
Braulicmém , ët hui us ad ilium genuinas
efse nemo inficias iûerit. AREV.
Epist. X. n. T. Notandum , quöd I sn
dorus in titulo epistolaç episçoporum summus
dicitur . Pro ingruvntibus alii ha-
bent vxigentibus, et addunt, verum etiam
pestis 9 mortalitatis 9 tuis etc. De hac e-
pistbla vide Isidoriana c. 2 i.e t4 8 . AR.
2. Grauedine : al. grauitudine . AR*
dixenm , grauedine suscitatus, istius meae suggestionis affatibusde-
pendere praesumo salutis obsequium, et cordis, et corporis humi-
litate prostratus , imprecans excellentissimam tuae beatitudinis pot-
estatem, vt peculiarem fainulum , quem pio illo sacrae di^nationis
intuitu semper habuisti susceptum, vsque in finem habere iubeas
commendatum .
3. Nam et ego ( Christus nouit ) graui dolore discrucior, quod
emenso tempore tarn prolixo, vel nunc vestrum non mereor vi>
dere conspectum, sed spero in ilium , qui non obliuiscitur mise-
reri,nec repellit in finem, quia exaudiet precem pauperis, et ve«
stro me miserum repraesentabit aspectui. Suggero sane , et omni-
moda supplicatione deposco , vt librum Etymologiarum , quem iam,
fauente Domino, audiuimus consummatum, promissionis vestrae
memores seruo vestro dirigere iubeatis : quia , vt mihi sum con-
scius,magna ibi ex parte serui tui postulatione sudasti . Et ideo
in me primum existe munificus ; sic in sanctorum coetibus et felix
habearis,et primus.
4. Gesta etiam synodi,in qua Sintharius examinis vestri mpi
etsi non purificatus, inuenitur tarnen decoctus, quaeso , vt vestro
instinctu a filio vestro domino rege nobis dirigantur cito . Nam
et nostra eius sic flagitauit gloriam suggestio , quia multum in con-
cilio pro inuestiganda opus est veritate. De cetero Creatoris altis-
simi pietatem efflagito, vt coronam beatitudinis vestrae pro integri-
täte fidei, et statu ecclesiae suae longo tempore praecipiat conser*
uare , meque inter oblatrantia praesentis mundi varia, et innume-
rabilia discrimina munitum reddat tuae intercessionis gratia,ac re-
conditum in gremium memoriae tuae,tutum ab omni tempestate
peccati oratu vestro efficiat Trinitas sacratissima . Et manu sua.
Ego seruus Domini Braulio Isidoro ; in Domino fruar te, lucerna
ardens, et non marcescens !
Domino meo, et Dei seruo Braulioni episcopo
Isidorus .
I , ^ ^ uia te inc°lumem cognoui, gratias Christo egi :et vtinam Epistola xi.
, j | Alii > ■ liiros Etymologiarum, Epist. XI. n. i. Pittadum : in glossis
* » • 1 • auAlmus consummates etc. AR. Isidorianis, Pictatium , epistola breuis,