
putationum auetóres in medium adducere poterimus, quibus aut fides, auf
dubitatio ascribi poterit : quorum referendo potius, quam defendendo ( opi-
niones ) laboramus : nos enim alterius forte melioris , si adsit, assertio-
ni , cui plus vel Scripturae exempla , vel catholicorum consapientium ( ae-
stimationes ) suffragauerint, concordiam subire parati sumus . Sed de su-
periore spatio his vtcumque explanatis, ad subsequentia festinemus.
C A P V T V IL
De spatio inferiors, et hemisphaeriis diuersis .
i .D e h in c inferius spatium aer vocatur, quem terrae söciari diximus ,’
et a quo vniuersae carnis , quae in terra aere versatur, vitam adiuuari ,
et contineri in nobis, et per nos comprobamus . Qui et aliquando etiam
terrae perScripturas nomine vocitatur ; sicut per Psalmistam dicitur, quum
in Domini creatoris laudem ordine summo cunctae creaturae incitantur,
et quum consummatis his , quae ad superiorem caelorum ordinem perti-
Ps. 148. 7. nent,adhaec aeris spatia peruenitur, taliter subinfertur : Laudate Dominum
de terra, dracones, et omnes abyss's : ignis, grando , n ix, glacies ,
Spiritus proceliarum, qui faciunt verbum eius.
2. Hucusque enim in aere sermo est, qui terrae nomine vocitatur :
postmodum namque de humo, et inferioris terrae naturis Scripturae vo-
Ps. 148.5. cibus imperatur : Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri .
Iccirco autem aer terrae vocabulum saepe sortitur, quia crassitudine, et
velut soliditate, quam in se habet, volantium auium quamuis maximarum
Corpora sustentantur, quae velut pisces pene aquatilia marinorum fluctuum
recondita natando penetrant; sic volucres aeria spatia volando pertranseunt.
3. Cuncta etenim , quae aqua praestat ad conseruandum vitam aqua-
tilibus, haec aer facit volatilibus : quoniam sicut reciproco halitu auium,
et omnium , quae in aere , et terra viuunt, vita alitur, et conseruatur ,
ita eorum, quae in aquis degunt, inspirandi, expirandique tractu per aquam
vitalis motus reficitur.
4. Vnde quum in aerem trahuntur, quia lymphaticum spiramentum
non habent,cito defieiunt; sicut et ea, quae in aere viuunt, quum ab eis
aer excluditur, vltra viuere non possunt . Sicut autem illa aeris soliditate
volatilia, vt dixi, corpora Fulciuntur, ita ipsa eadem terrenam , quam
in se habet, crassitudinem , propter quam et terrae vocabulum saepe sor-
Cap. VII. n. i . Versatur . Crederem ,
rcpor.endum vescitur . Infra ms. quae ad
superius caelum pertinent. Pro qui faciunt
ad marginem editionis veteris varia lectio
notatur quae fa c iu n t.
2. Ms. hie aer terrae . . . quaeue velut
pisces , et omnia pene aquatilia . In
excuso deest aeria ante spatia, quod ex
ms. restitui.
3. Degunt etc. al. degunt, in spiran-
d i , respirandique tractu . Et mox volan-
t ia , v t dixi . . . eadem terrena , quam ia
se habet , crassitudine . . . nubium mole
sustentantur . . . soliditatem aeria crassi-
tudo . . . p a r it, quod ita ejjicitur .
titur, tumida nubium moles sustentatur , et per illam soliditatem aeris
crassitudo , niues , et grandines, et glaciem , adnitente vi frigoris , parit,
quando ita cfficitur .
3. Nam hoc aeris spatium suae naturae insitum habet, vt fumali le-
uitate v ap o re s aquarum de terra, et maris specie contrahat, et colligat,
quos in sublime elcuans, quamdiu minutissimis guttis consistunt, cou-
globatis in se nubibus, ipse per semetipsum aer suspendit . Sed quum ,
vexante vento, illae guttulae in maiores stillas coeunt_, aeris amplius natura
non ferente , pluuialiter imbres ad terram delapsi cadunt.
6. Si vero ipsas, quas praediximus , stillas vento in maiusculas moles
coagitante collatas , antequäm deorsum pluant, gelu in nubibus arripue-
r i t , lapillos coagulatos frigoris violentia constringit . Si autem paulo re-
missiores necdum densatos vapores , in guttas, id est, gelu, praeuenerit,
in niuis speciem magna vis frigoris eosdem transmittit, et quod in se sus-
pensa altius nebula taliter nutrit, non sufferente aere , ac vento disper-
gente , ad terram dimittit.
7. Sicut de hoc eodem Psalmista commemorans, de Domino droit; : §jjui Ps. 147. 5.'
dot n'tuem, velut lanam ; nebulam, sicut cinerem, spargit. Mittit crystallum
, sicut bucellas : ante faciem frigoris eius quis sustinebil ! Et vt osten-
deret, siue in terra , siue in nubibus, niues in aquas iterum resolui con-
suescere, paulo post subiungit, dicens : Emittet verbum su um et liquefa- Ibid. 7.
ciet ea-.flabit spiritus eius, et fluent aquae.
8. Vt autem perspicuum sit, ipsas aquas hoc modo in nubibus suspendi
in libro sancti lob scriptum videtur : pfhï suspendit aquas in nubibus lob. 26. 8.
suis, vt non erumpant pariter deorsum . Attamen illas aer aquas ad terram
, et ad mare demittit, quas ex iisdem inferioribus partibus ante sus-
tulit . Et quamuis de salsa pelagi latitudine eas traxerit pluuialis con-
ceptio , per aerem indulcescit. Quemadmodum quum salsa de profundo
maris vnda propinata per humum terrae infunditur ( sicut nautis est fre-
quens consuetudo) in dulcis aquae saporem statim mutatur . Commutatio-
ne vero aeris ventos, et vehementiore concitatione ignes etiam , ac toni-
trua occultis imperiis per angelos, quibus visibilis regitur mundus , sicut
et cetera,conditor facit . _
9. Nonnulli vero de effectu tonitru illud intendunt, quod quum circa
aerem duorum elementorum , hoc est, ignis , et aquae , sunt spatia , vnurn
5. Specie : ms.facie . Paulo post ele-
nans a terra , quamdiu in minutissimis .
Pro conglobatis editio non globatis, quod
sensui repugnat, et ex ms. reiieitur.
6. Ms. quas praedixi - arripuerit, in
grandinis lapillos coagulatas frigoris vio-
ientia constringit. In impresso e n t fr igoris
vi violentia .
7. Cod. ms. niuem sicut lanam . . .
trystallum suam s icu t. . . in aquas tatl-
}um resolui.
8. In editione ad marginem notätur
diuersa lectio ligat pro suspendit. In
eadem omittitar aquas post illas a e r ,
et scribitur, d im it tit. Postea ms. quemadmodum
et quum salsa profundo maris .
9. Cod. ms. inferius, attamen aeris
caumaliter de superioribus. Et omittit
contraria . Ad marginem excusi notatur,
caumaliter esse ex caumate. A cauma,
vel caumate dictum caminum docet Isid
o r e Etymolog, üb. 1?. cap. 6. n. 6.