
gritiae qtiietis virtutem imitatur. Porro vitium inquietudinis vir-
tutem se vult vocari solicitudinis : et praecipitationis facilitas feraor
•boni studii creditur : et bene agendi tarditas consilii mora esse yi-
-detur, dam tamen ista sit virtus, ilia vitium. Tali igitur exemplo
.vitia species virtutum imitantur : et inde se nonnulli esse iustos
confidunt, vnde maxime reprobantur.
4. Aptum exemplum vitiorum de latronis specie sumitur .
Nam sicut ex insidiis latro prodit , seque iter agentibus iungit,
fingens se socium , donee decipiat improuisum, et dum-subito eru-
perit, ad exitium latro manifestus ostenditur: ita se miscent inter-
dum periculose virtutibus vitia, quousque omnetn boni operis ef-
ficaciam in suis vsibus rapiant,et anima,quae sibi erat placens de
virtutibus , deceptam se conspiciat vitiis damnabilibus .
C A P V T XXXV I .
De appétita virtutum .
1. d virtutes difficile consurgimus, ad vitia sine labore dila-
bimur. Ista enim prona, ilia ardua sunt . Grandes enim sudores
perpetimur, vt ad caelum conscendere valeamus.
2. Quemadmodum ad virtutum tendentes culmen , non a sum-
mis inchoant , sed a modicis, vt sensim ad altiora pertingant, ita
et qui dilabuntur ad vitia, non statim a magnis criminibus inci-
piunt, sed a modicis assuescunt,et sic in maximis proruunt.
3. Sicut paulatim homo a minimis vitiis in maximis promit, ita
a modicis virtutibus gradatim ad ea , quae sunt excelsa, contendit.
4. Qui autem inordinate virtutes comprehendere nititur, cito
periclitatur . Haec est causa in rerum natura , vt quaecumque ve-
lociter ad profecttim tendunt,sine dubio celeriter finiantur: sicut
herbae,quae tanto festinius pereunt, quanto celerius crescunt. At
vero contra, arbores alta radice fundatae, ideo perdurant diutius,
quia gradatim ad profectum perueniunt.
5. Nihil prodest, admixto malo , agere aliquod bonum ; sed
prius est cohibendum a malo , deinde exercendu'm bonum . Hoc
7. enim indicat Propheta, quum dici f . Quiescitc agere peruerse, disci’
te bene facere .
Cap. XXXVI. n. 2. De increment!) virtutum Greg. Ub. Moral. 22. c. 14. LOAISA
6. Prius vitia extirpanda sunt in homine, deinde inserendae
virtutes . Nam cohaerere, et coniungi non potest veritas cum menda-
c io , pudor cum petulantia, fides cum perfidia, castitas cum luxuria.
S Quaedam sunt summae virtutes, quaedam vero mediae. Fides,
spes,- et charitas summae virtutes sunt . Nam a quibus ha-
bentur, vtique veraciter habentur . Aliae vero virtutes mediae
sunt, quia et ad vtilitatem , et ad perniciem possunt haberi, si de
his arroganter quisque tumuerit : vtpote doctrina, ieiunium, castitas
, scientia , siue temporales diuitiàe , de quibus scilicet et bene
operari possumus ,e t male .
8. Quisquis ex détérioré iam melior esse coep it, caueat de
acceptis extolli virtutibus, ne grauius per virtutes corruat, quam
prius ex lapsu vitiorum iacebat. . V I • :
9. Quem Deus iustificat, ne item m se de virtutibus erigat,
quaedam illi virtutum dona tribuit, quaedam retrahit : vt dum
mens de hoc, quod habet, erigitur, herum de hoc , quod nequa-
quam habere cognoscitur,humilietur.
10. ^ Quisquis dono caelestis gratiae inspiratus ad virtutes erigitur,
si. forte moderantis Dei manu aliqua aduersitate reprimitur,
ne de acceptis virtutibus attollatur, frangi non. debet : quia et
hoc j ipsum , quod plagis humiliatur, aequanimiter ferre procul-
dubio virtutis est magnae .
C A P V T X X X V I I .
T De pugna . virtutum aduersus vitia .
u n e s e v ir i s a n c t i v e r a c iu s a v it io r um c o l lu u io n e d e te r -
g u n t , d um a b e is c o n t r a s in g u l a v it ia v ir tu t e s s in g u la e o p p o -
n u n t u r . In t e r d u m v it ia c um v ir tu t ib u s ad v tilita tem c o n flim in t
v t ip s o c e r t am m e v e l m e n s e x e r c e a t u r , v e l a b e la t io n e co°nu er-
su s a n im u s r e s t r in g a tu r .
2. Aduersus impetus vitiorum contrariis virtutibus est pu<man-
dum. Contra luxuriam enim cordis est adhibenda munditia :°con-
” '• 1 ‘ Tai° ’ qui llb- +• meus co^ex ms. Veteres editiones ab
Pro canu"'»t u\ Vir UtUm pUgna ag,t* c^ t iom concursu . AREVALVS MMtrsus habet con cuss us . Ita etiatn