
W9M
l i ü f i '
il lib. I . c. 2»
et melodiam sanctae religioni congruentem, non quae tràgica ex-
elamat arte,sed quae christianam simplicitatem, et in ipsa raodu.
latione demonstret, nec quae musico gestu , vel theatrali arte red-
oIeat,sed quae compunctionem magis audientibus faciat.
3* Antiqui pridie, quam cantandum erat, cibis abstinebant,
psallentes tarnen,legumine causa vocis assidue vtebantur. Vnde et
cantores apud gentiles fabarii dicti sunt. Veteres, lamina pectori
imposita, sub ea cantica exclamantes alendis vocibus rationem de.
monstrauere. Solent autem ad ^hoc officium etiam absque scientia
episcopi sola iussione presbyteri eligi quique, quos in cantandi arte
probabiles esse consdterit.
C A P V T X I I I .
De exorcistis .
I . I n ordinatione, et ministerio ecclesiae secundum officia, quae
in templo Salomonis erant disposita , quaeque posterius sunt ab
Esdra dispertita, inuenimus, eos, quos Esdras actores memorat
templi, eos nunc esse exorcistas in ecclesia Dei . Fuerunt enim
sub Esdra actores templi seruorum Salomonis filii, qui actnm
templi totius sub cura sua haberent, non tarnen sacerdotalibus
officiis ministrarent, aut sacris oblationibus deseruirent.
2. Et quum fuissent ex ordine, et ministerio templi, longe
fue-
3. Veteres lamina pectori imposita .
Hoc de N er one prodidit Plinius lib. 34,
cap. 18. Nero ( quoniam ita Diis pla-
cuit ) princeps, lamina pectori imposita
sub ea cantica exclamans j alendis vocibus
demonstrauit rationem . .GRIAL.
Ib. Alii 3 imposita sibi ad cantica ex-
daman da ps allendis vocibus . Hittorpius
cum suis mss. edidit 3 absque conscientia
episcopi. AREV.
Cap. XIII. n. I . Quos Esdras actores
templi Quid exorcistis cum actoribus
templi? Hoc opinor : corpora nostra tem-
pla sunt Spiritus sancti . In ea quum immigrât
nequam spiritus ^ iam turn aedi-
bus ( v t Comici verbis loquar) vitium
datur. Atque eo nonnunquam res redit y
v t non videantur aedes sarçiri posse >
quin totae perpetuae ruant. Excmplo esse
possunt et i s , quern restituere non potue•
runt apostoli , et is , quern mutum 5 sur-
dum , caecumque Dominas ipse sanauit j
ac refecit. Id igitur exorcistarum mu-
nus , eas v t i aedes reficiant, sartas te-
ctasque reddant. Est vero poetae locus>
quern in die a u i , supra quam d id possit
elegans ad bane similitudinem illustran-
dam 9 atque dilatandam . GRIAL .
Ib. Oblationibus . al. actionibus . AR*
2. A d sarta tecta . al. ad sacra te*
e ta . AREV.
fuerunt ab officio altaris D e i, quia nec psalmistis, nec bstiariis, nec
sacrorum seruis atdngere Iicebat munera altaris, nisi tantummodo
leuitis. Quid ergo est ? Nullam aliam curam habebant actores tern«
pli, nisi ad sarta tecta refkieuda , vt quaecumque fuissent vexata
in aedificio templi, aut delapsa, per eosdem actores de thesauris
Dominicis reficerentur, atque excolerentur.
3. Ergo actores templi exorcistae sunt in populo D e i; quo-
modo enim actor prudens, et bonus seit, quis sit Domini sui
census, et omnis substantiae modus,et redigit apud se totius possessionis
instrumenta originalia, sic et exorcista redigit in suam di-
ligentiam totius regni Domini secreta, vt memoriae mandet de
Scripturarum sacramentis, vnde exerceat donum, quod illi est a
Spiritu sancto concessum, secundum Apostoli praeconium .
4 . Exorcistas enim memorat Apostolus , quum dicitjj Numquid I. Cor. n ,
omnes habent donationes sanationum ? Hi enim, quum ordinantur,
sicut ait Canon , accipiunt de manu episcopi libellum, in quo scri-
pti sunt exorcismi, accipientes potestatem imponendi nianus super
energumenos,siue baptizatos, siue catechumenos .
C A P V T XIV.
De acolythis .
colythi graece, latine ceroferarii dicuntur, a deportandis
cereis, quando legendum est euangelium, aut sacrificium offerendum
; tunc enim accenduntur luminaria ab eis, et deportantur,
non ad effugandas tenebras, dum sol eo tempore rutilet,sed ad
signufti laetitiae demonstrandum, vt sub typo luminis corporalis
ilia lux ostendatur, de qua in euangelio legitur : Erat lux vera,
quae illuminât omnem hominem venientem in hum mundum.
3 . V t memoriae mandet etc. a l . et 4 . E x c o n c i l i o i v . c a r t h a g i n e n s i
regnum Dei memoriae commendat de c a n . 7 . d i s t i n c t . 2 3 . Exorcistarum. A R .
scripturarum testimoniis , vnde exerceat C a p . XIV. n . 1 . Eadem lib. 7 . Elvmo-
A R E V . log. c. i2. G R I A L . 7 *
u n * ]
1 Ma
H
M i l l -
■ ■ Kg i i i i
f e i l
I B i ; I