
testamentum daturus esset Deus, clarissime per Isaiam prophetam,'
c.43.v. iS. Dominus annunciat, dicens : Ne memineritis, iuquit , priorum : et
et21- antiqua, ne intueamini . Ecce ego facio noua, et nunc orientur. Vtique
cognoscetis ea : ponam in deserto viam , et in inuio flumina .
Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones, quia dedi in
deserto viam, flumina in inuio .
2. Talibus enim vaticiniis legem veterîs testamenti commendat
obliuiscij et noui facit mentionem, dicendo : Ne memineritis prio«
rum : ecce facio noua : et vt demonstraret, quae essent noua , tum
adiecit : Ponam in deserto viam, et in inuio flumina . Quo signific
a n t , in gentibus suam dedisse doctrinam:vbi glorificat eum bestia
agri : dum ipsum credentes collaudant, et régna mundi, quem
populum sibi acquisitum d ic it. Ceterum contra Israel , quae se-
quuntur j adiungit : Non me inuocast'i , lacob , nec labor asti in me,
Israel.
3. De cuius quidem noui testamenti promissione sequenter
c.4î -v. p. idem Dominus per eundem prophetam ita annunciat: Quae prima
fuerunt, ecce euenerunt : noua quoque ego annunc'io , antequam orian-
tur , audita vobis faciam. Quibus verbis et vêtus testamentum venisse
déclarât, et nouum annunciat, quod christiana aetate completum
e s t. Prima enim sunt vetera nouorum , sed ordine , non dignita-
tate : vnde et pacta, quae tempore posteriora sunt, euacuatis an-
terioribus, maiora priorum habentur.
4. Per Ieremiam quoque prophetam , testamentum nouum se
daturum , euacuato priore,sic Dominus pollicetur: Ecce dies ve-
nient, dicit Dominus , et feriam domui Israel, et domui luda foedus
et nunc . MARIANA .
3. A L venient . Et Christi a nati-
tiitate pro christiana aetate. MAR.
Ib. Dubium est, an Mariana diuer-
sam lectionem venient adiecerit pro e-
uenerunt, an pro oriantur . Vulgata ve-
nerunt pro euenerunt. AREV.
4. Foedus nouum , non secundum
pactum, etc. leremiae 3 1. v . 31. v t
Hieronymus v e r t it , et v t est in editione
vulgata . Mul to autem commodius lxx.
Disponam , inquiunt, domui Israel , et
domui Iuda testamentum nouum , non
secu/idum testamentum j id M r aim di*
ctio Berith significat. Sic antiquipatres
hunc locum retulerunt. Cyprianus 1. contra
iudaeos cap. 11. Augustinus lib. 18.
de ciuitate Dei cap. 33. Sic Paulus ad
Hebraeos 8. v . 8. Quin potius ex propria
testamenti ratione colligit, Christumy
qui nouum testamentum nuncupauit, ne-
cessario , v t esset validum, fore moritu-
rum cap. 9. v • 16. Testamentum, inquit
, in mortuis confirmatum e s t: alio-
qui nondum valet, dum v iu it,qu i te-
status e s t. MARIANA .
lb . A l . quando apprehendi pro qua
apprehendi • MARIANA,
nouum, non secundum pactum , quod pepigi cum patribus vestris,itt
die , qua apprehendi manum eorum , vt educerem eos de terra Ae-
gypti , pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum,
dicit Dominus . bed hoc est pactum, quod feriam cum domo Israel,
dicit Dominus, dabo legem meam in visceribus eorum, et in cor-
de eorum scribam earn .
5. In quo loco vaticiniis prophetarum testamenti noui est facta
commemoratio, quod quia discrepare potuit a veteri testamen-
to,inde adiungit: Non secundum testamentum , quod dedi patribus
eorum . Est enim in vtroque mirabilis differentia praeceptorum.
In illo , exceptis sacramentis, quae vmbrae erant futurorum, cetera
promissa temporalia sunt, sabbatum scilicet, et circumcisio ,e t multiplex
sacrificiorum ritus , ciborumque obseruantia , ac dierum ce-
remoniae : quae omnia carnali congruunt vetusta-ti. At contra in
testamento nouo cordis bonum promittitur •, vitae aeternae felici-
citas pollicetur • >- Et non quidem foris in lapideis diptychis, sed
intrinsecus in tabulis cordis. 7
6. Vnde et ita subiungit: Quia hoc est testamentum , quod Ierem.31.33.
ordinabo domui Israel . Post dies illos , dicit Dominus, dabo legem
meam in cordibus eorum, et in mente eorum scribam earn . Quo
significant, earn spiritualiter in cordibus nostris operari debere
secundum inferiorem hominem, vetustate carnalis operationis niu-
tata . Intus enim circumcisio, non praecisione carnis, sed cordis
purgatione . Intus sabbatum, non per abstinentiam seruilium ope-
rum ,sed per abstinentiam peccatorum .
5« _ AU vaticina , vel vocationis pro
vaticiniis . Jit pactum , quod pepigi cum
patribus . Et corde bonis vitae aeternae,
etc. MARIANA.
lb. îx Et non quidem foris in lapideis
diptychis , sed intrinsecus in tabulis
cordis . t Haec omnia verba deer ant
in hispalensi codice, et quia suspecta
debantur , obelo signata sunt . Erant autem
f im o x * proprie tabulae ecclesiasti-
ca e , quibus episcoporum nomina scribe-
bantur, v t constat ex D. Gregorii vita
Lb. 4. cap. 22. et Theodor, lib. 5. histo-
riae cap. 34. et 35. erantque geminae ,
v t nomen ipsum déclarât r in altera v i-
tiorum nomina erant 9 defunctor urn in altera
, cuius ret in missali motarabum ,
et graecorum liturgiis expressa vestigia
e x ta n t. Dum enim sacris operantur, duo
catalogi referuntur viuorum, et defun-
ctorum Pontificum , id S'irrrvx0^ significant
. Isiaorus ta men hoc loco vocem tra~
duxit ad legis mandata significanda ,
quoniam duabus etiam tabulis descripta ,
et a Moyse veteri populo tradita sunt.
MARIANA .
lb . De varia diptychi significatione
plura Rosweydus in Onomastico post
Vitas Patrum , vbi etiam hunc Isidori
locum allegat. AREV.
A l. vetusta carnis operatione mu-
tata . MARIANA.