
Ezech. 5.
Ae. 18.
Ephes. 4.
Coloss. 3.
I. Petri 2.
£ I 6 É ft § fi e V N D V s
troductus e s t,v t hi, qui diuinis cultibus mancipati Domino eon*
secrantur , quasi nazaraei, id est, sancti D e i,c r in e praeciso,in-
nouentur.
2. Hoc quippe et Ezechieli prophetae iubetur , dicente Domino
: tu fill hominis, sume tibi gladium acutum , et duces pin caput
tuum, et barbam : videlicet quia et ipse sacerdotali genere Deo
dn ministerium sanctificationis deseruiebat. Hoc et nazaraeos illos
Priscillam, et Aquilam in Actibus apostoiorum primum fecisse le<
gimus, Paulum quoque apostolum, et quosdam discipulorum Chris
ti, qui in huiusmodi cultu imitandi extiterunt.
5 . Est autem in clericis tonsura signum quoddam , quod in
corpore figuratur, sed in animo agitur: scilicet vt hoc signo in
religione vitia resécentur, et criminibus carnis nostrae, quasi cri-
nibus, exuamur, atque innouatis sensibus, vt comis rudibus-, eni-
tescamus , expoliantes w x , iuxta Apostolum | veterem hominem cum
actibus suis , et induentes nouum, qui renouatur in agnitione Dei.
Quam renouationem in mente oportet fieri, sed in capite demon-
strari, vbi ipsa mens noscitur habitare.
a . Quod vero detonsó süperius capite, inferius circuli corona
relinquitur, sacerdotium , regnumque ecclesiae in eis existimo
fisnirari. Tiara enim apud veteres constituebatur in capite saeer-
dotum . Haec ex bysso confecta rotunda erat, quasi sphaera med
ia , et hoc significatur in parte capitis tonsa . Corona autem latitude)
aurei ' est circuli, quae regum capita cingit. Vtrumqire ita-
q u e signum exprimitur. in -capite clericorum , vt impleatur etiam
quadam corporis similitudine , quod scriptum est, Petro apostolo
9. perdocente: Vos estis genus electum , regale sacerdotium .
5. Quaeritur autem, cur, sicut apud antiquos nazaraeos, non
' , I I ante
2. Paulum . al. Petrum : sed Paulum
habet quoque concilium aquisgtanense *
AREV.
4. Quod vero detonso supernis capite
< Vid. cap. Duo sunt genera 12.5* 1»
ex Hieronymo . GRIAL .
lb. Detonso superius capite, inferius
circuli corona relinquitur . Ita concilium
toletanum lv. c. 41. Omnes clerici, vel
lectores, sicut leuitae, et sacerdotes detonso
superius toto capite', inferius solam
circuli coronam relinquant : non sicut hue-
usque in Gallaeciae ( al. Galiiae ) parti-
bus facere lectores videntur, qui prolixis >
v t la id , comis in capitis apice modicum
circulum tondent. Ritus enim iste in Hi-
spania hucusque haereticorum f u i t . Scilicet
praecipue reprehenditur, quod ;le-
ctores prolixas comas, vt laici , nutri*
rent. AREV.
D E O F F I C I I S . 417
ante coma nutritur, et sic tondetur ? Sed qui haec exquirünt,
aduertant, quid sit inter illud propheticum velamentutn , et hanc
euangelii reuelationem , de qua dicit Apostolus: Quum transieritis 2.Cor. 3 .16.
ad Christum , auferetur velamen . Quod autem significabat velamen
interpositum inter fadem Moysi, et aspectum populi Israel, hoc
significabat illis temporibus etiam comam pro velamento succidi.
Nam et Apostolus comam pro velamento esse dicit. Proinde iata
non oportet, vt velentur crinibus capita eorum, qui Domino con-
secrantur, sed tantum, vt reuelentur. Quia quod erat occultum in
sacramento prophetice , iam in euangelio declaratum est.
C A P V T V.
De sacerdotio .
1. "^^eniamus ergo nunc ad sacratissimos ordines, et singulariter
demonstremus, quod est sacerdotii fundamentum, vel quo aucto-
re pontificalis ordo adoleuit iu seculo . Initium quidem sacerdotii
Aaron fu it. Quamquam et Melchisedech prior obtulerit sacrifi-
cium, et post hunc Abraham , Isaac, et Iacob . Sed isti spontanea
voluntate, non sacerdotali auctoritate ista fecerunt.
2. Ceterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen accepit,
primusque pontificali stola infulatus victimas obtulit, iubente Domino
, ac loquente ad Moysen : Accipe , inquit, Aaron, et filios eius, Exod. vj. 4.
et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Quumque laueris
patrem cum filiis aqua , indues Aaron vestimentis suis, id est, tinea
tunica , et superhumerali , et rational! , quod constringes balteo ,
et pones tiaram in capite eius, et laminam sanctam super tiaram ,
et oleum vnetionis fundes super caput eius , atque hoc ritu conse-
crabitur. Filios quoque tllius applicabis, et indues tunieis linets,
cingesque balteo , Aaron scilicet, et liberos eius, et Impones eis mi-
tras , eruntque sacerdotes mihi religione perpetua .
3. Quo loco contemplari oportet, Aaron summum sacerdo-
Cap. V. n. 4. Sacerdotum nomine hoc
loco , v t saepe alias , cpiscopi soli veniunt,
GRIAL .
Ib. Initium quidem sacerdotii> etc.
E x Anacleti ep. 2. ad episcopos I:a lias .
GRIAL .
2. Accipe , inqiiit, Aaron . £#0^.39,
GRIAL.
lb, In Vulgata, Et Aaron, et filios eius
applicabis sine accipe . Pro sacerdotes
mihi, vt est in Vulgata , nonnulli Isido-
riani libri habent, sacerdotes m e i. AR.