
2 0 4
Matth. 13.
De remissa conuersione.
j , J l^ tu lto s remissa conuersio in pristinos errores reducit,ac vi-
uendi tempore resoluit : horum ergo exempla quisque conuersus
euita 5 ne dum timorem Dei a torpore incipis , rursus mundanis
erroribus immergaris. ' . .
2. Tepidus in conuersione otiosa verba, et vanas cogitation
s noxias esse non conspicit : quod si a torpore mentis euigila-
uerit, ea, quae leuia existimabat, confestim quasi horrenda, atque
atrocia pertimescit.
3. Fraus I et desidia in omni bono opéré formidanda est. Fraudem
facimus D e o , quoties de bono opere nostro nosmetipsos, non
Deum laudamus. Desidiam vero agimus , quoties per torporem languide
ea , quae Dei sunt, operamur .
4. Omnis ars seculi huius strenuos amatores habet , et ad exe-
quendum promptissimos : et hoc proinde f it , quia piaesentem habet
operis sui remunerationem. Ars vero diuini timoris plerosque
habet sectatores languidos, tepidos , pigritiae inertia congelatos :
sed hoc proinde, quod labor eorum non pro praesenti , sed pro
futura remuneratione diffcrtur • Ideoque dum eorum laborem mer«
cedis retributio non statim consequitur, spe pene dissoluta langue-
scunt. Vnde et magna illorum gloria praeparatur, qui bonae con-
uersionis vitae principia augmento solidiore consummant : atque
eo ad promerendam retributionem clariores praeparantur, quo fir-
mius duri itineris labores et inchoant3et consummant.
5. Quidam primo conuersionis calore ad virtutes sese accin-
gunt 3 accedente vero progressu 3 dum immoderate terrenis rebus
incumbunt 3 puluere infimi appetitus obscurantur 3 vnde et Dominus
de bonis seminibus dicit : Quod autem cecidit in spints, ht sunt,
Cap. X. n. 3. De desidia , et fraude
fust disserit Greg. üb. Moral, g. cap. 17.
ex quo loco tota hacc scnlcntia deducitur.
LOAISA .
lb. Quoties etc. al. quoties de ipsius
dotiis i tt mutitribus gloriaw proprim »
et humanam laudem appetimus 3 et de
bono opere etc. AREV,
4. Diuini timoris . al. diuini amoris .
ib. praeparatur . al. praedicatur . AREV.
5. Infimi. Ita Goth. Tolet, Infirm!
$ aimant, LOAISA.
S E N T E N T I A R V M , 205
qui audiunt verbum D e i , et solicitudine seculi 3 vel fallacia diui-
tiarum suffocant verbum 3 et sine fructu efficitur .
6. Nuper conuersi nequaquam debent in curis exterioribus
prouehi . Nam si implicentur 3 confestim, quasi plantata arbuscula.
et necdum radice praefixa 3 concutiuntur pariter,et arescunt.
7. Valet interdum conuersis pro animae salute mutatioloci.
Plerumque enim3dum mutatur locus, mutatur et mentis affectus.
Congruum est enim inde etiam corporaliter auelli 3 vbi quisque
illecebris deseruiuit: nam locus vbi praue quisque vixit3hoc in
aspectu mentis opponit 3 quod semper ibi vel cogitauit, vel gessit.
C A P V T X I .
..A, De exemplis Sanctorum .
i * - d conuersionem, seu correctionem mortalium multura pro-
sunt exempla bcnorum . Mores enim inchoantium non queunt pro-
ficere ad bene viuendum 3 nisi perfectorum informentur exemplis
patrum.
2. Reprobi autem non attendunt documenta bonorum, quae
imitentur ad meiius : sed proponunt sibi exempla malorum, qui-
bus ad suorum morum peruersitatem vtantur in peius.
3- Ob hanc vtilitatem scribuntur sanctorum ruinae , et repa-
rationes , vt spem faciant salutis humanae: ne quisquam post lapsum
. t Sewipibuj . al. seminibus in spinis auctoritate Gregorii Tlixus ^ in' quo Ub.25.
lactatis . AREV.
6» Curis exterioribus . al. curis , et
externis rebus . AREV.
7. Est apud Gratianum dist. 81. In
editis, et in Decreto Gregoriano est pro
animae salute • In gothicis omnibus mss.
est pro animi salute . LOAISA.
Cap. XI. n. 1. Gothus cod. et multi
ex mss. sic habent : Nam cetera perfectorum
exempla mores inchoantium non
queunt perficere ab bene viuendum . Reprobi
autem non attendunt documenta
bonorum , etc. Vnus cod. leg it: Nam cer-
ta . Illud vero nisi perfectorum infor-
*netur exemplis patrum , in nullo cod.
ms. e s t. Verum retinui lectionem excusi
cod, eo quod sens us est dilucidior, et
Moral. cap, 7. sic est : Nam quasi quae*
dam fomenta igni dare e s t , in exercita-
done charitatis , vel exempla patrum»
vei praecepta Dominica rainistrare .
LOAISA .
Ib. Bonorum etc. al. Sanctorum . Nam
ad cetera perfectorum exempla mores in-
choantium non queunt proficere ab bene
viuendum. Reprobi autem etc. In textu
Grialii erat perficere 9 sed reposui profit
cere , quod Loaisa voluisse videtur, ac
in eius prima editione Vezzosius reperit.
Perficere locum habebit, si legatur , vt in
meo cod. Nam cetera . . . . non queunt
perficere etc. AREV.
3. Gregor, homil. 25. in Euangel. in
fin e . LOAISA.