
liberî , sed etiam plerumque et ex conditione seruili , sed piopter
hoc a dominis liberati, vel propter hoc potius liberandi.
j 6, Veniunt quoque et ex vita rustica, et ex opificum exer-
citatiône, et ex plebeio labore} tanto vtique felicius, quanto fortius
educati. Quod si non admittantur , graue delictum est. Multi
enim ex eo numéro vere magni, imitandique extiterunt, nam
propterea et infirma mundi elegit Deus , vt confunderet forria,et
stulta mundi elegit, vt confunderet sapientes, et ignobilia mundi,
et ea,quae non sunt,vt e a , quae sunt, euacuentur, et non glorietur
omnis caro coram Deo . .
1 7. Simili quoque modo extant et coenobia femmarum Deo
solicite , casteque seruientium , quae in habitaculis suis segregatae,
ac remotae a viris quant longissime, pia tantum sanctitatis chari-
tate iunguntur,et imitatione virtutis . Ad quas iuuenum nullusac-
céssus e s t, neque ipsorum quamuis grauissimorum , et probatissi-
morum senum , nisi vsque ad vestibulum necessaria praebendi,
quibus indigent, gratia . His praesunt singulae grauissimae , ac pro-
batissimae ,non tantum instituendis, componendisque moribus, sed
etiam ins'truendis mentibus peritae , atque paratae. Lanificio etiam
corpus exercent, atque sustentant, vestesque ipsas monachis tra-
dunt,ab his inuicem,quod victui opus est, resumentes. Hos mores
, hanc vitam, hanc institutionem tenere videntur coenobia vir-
ginum , ac monachorum .
18. Monachi autem secundum humilitatem eliguntur. Multos
enim ex eis cenodoxiae morbus commaculat, multos abstinentia
inflat,et extollit scientia . Faciunt enim bona,sed propter famam ,
non propter vitam aeternam i^scilicet vt aut affectent gloriam lau-
dis,aut perueniant ad fastigium desiderati honoris. Inter hos sae*
pius discordia oboritur, inuidiaeque liuor de.fraternis profectibus
gignitur , amor temporalium rerum grassatur, seqüentes terrenas
concupiscentias tanto inhianter, quanto saepius, et ante humanos
oculos impudenter. Taiesitaque nequaquam monachi vocandi sunt,
quia Deo sola professione, non actione iunguntur .
17. A lii, coenobia fe/ninarum etc. al. virgines , solicite, casteque seruientcs Deo,
coenobia f'eminarum, hoc e s t , monachales quae habitaculis etc. AREV.
C A P V T X V I I .
De poenltentibus .
oenitentibus lob exemplum primus exhibuit , quando post
funera, vel flagella adhuc in sui redargutione etiam in cilicio , et
cinere lamenta poenitudinis sumpsit, dicens: Iccirco ago poeniten- lob. 42. 6.
tiam in fauilla , et cinere. Post hunc nobis Dauid poenitentiae
magisterium praebuit, quando graui vulnere lapsus , dum audisset 2. Reg. 12.
a Propheta peccatum suum, confestim poenituit, et culpam suam
poenitentiae confessione sanauit.
2. Sic niniuitae, et alii multi peccata sua confessi sunt, etpoe- Ionaej.
nitentiam egerunt, displicuerunt sibi, quales fuerint, et quales per
Deum facti sunt, illi placuerunt . Est autem poenitentia medica-
mentum vulneris, spes salutis, per quam peccatores saluantur, per
quam ad misericordiam Deus prouocatur, quae non tempore pen-
satur, sed profunditate luctus, et lacrymarum . Poenitentia nomen
sumpsit a poena, qua anima cruciatur , et caro mortificatur .
3. Hi yero,qui poenitentiam agunt, proinde capillos,et bar-
bam nutriunt, vt demonstrent abundantiam criminum, quibus caput
peccatoris grauatur. Capilli enim pro vitiis accipiuntur, sicut
scriptum est : Crinibus peccatorum suorum vnusquisque constringi- Prouerb.s.22.
tur . Vir quippe si comam nutriat, ignominia est illi , vt ait Apo-1. Cor. u .
stolus. Ipsam ergo ignominiam suscipiunt poenitentes pro merito
peccatorum.
4. Quod veto in cilicio prosternuntur , per cilicium quippe
recordatio est peccatorum propter hoedos ad sinistram futuros .
Inde ergo confitentes in cilicio prosternimur , tamquam dicentes :
Gap. XVII. n. 2. Poenitentia nomen etc,
al. poenitentia autem non mensium , ac
tempor.um cursu pens a tur , sed poena, qua
anima cruciatur > et mortificatur caro.
Ita quoque inuenit Hittorpius in tribus
mss. suis . AREV*
3. Consuetudo poenitentium plerum-
que era t, vt capillos tonderent : sed ea
non generatim obtinuit . Nam S. Hieronymus
epist. 30. Fabiolam in ordine poenitentium
stetisse ait spars o crine . Vide
Binghamutn tom. 8. p. 122. 123. Reos
àpud romanos comam alere solitos non
semel in comment, ad Prudentium ex^
plicui pag. 740. 883. 1168. AREV.
4. Vel quia puluis etc. al. vel quia
a puluere facti sunt> id est^impii fa c ti sunt.
Quo ritu in ecclesia romana poenitenteç
se in terram abiicerent, descrlbit Sozome-
nus lib. 7. C.16» AREVALVS .
K k k 2