
fi/fffsr
m
Bia» s
\ il II
I 1- i l
1 1
I 1: W P
9 I f : i l
1 ?| HiiiPr
C A P V T XXXIV.
Crucem portauit.
cap.p.v.6. 1. V ^ u i a crucem suam ipse portauit, Isaias praedix.it: Puer natus
est nobis , et films datus est nobis, et factus est prin-
eipatus super humeros eius . Quis enim regum potestatis insignia
in humero portat,et non aut in capite coronam , aut aliqua pro-
priae vestis ornamental
2. Sed solus Rex seculorum Christus gloriam potestatis suae,
et sublimitatis in humeris extulit,quod etiam Isaac figurauit, qui
ßeaes.22.v.S. quum a patre hostia duceretur , ligna ipse sibi portauit, Christi exi-
miam tunc praefigurans passionem, lignum passionis suae gestantis.
C A P V T XXXV.
Cruci affixus est.
i .^ ^ u i a ligno crucis suspensus est,atque suffixus, leremias pro-
pheta ex persona Christi praedixerat, dicens : Ego , quasi agnus
mansuetus, qui portatur ad victim am , et non cognoui , quia super
me cogitauerunt consilia , dicentes : Mittamus lignum in panem eius ,
Cap. XXXIV. n.x. A L humerum erus.
MARIANA .
Ib» Quis enino regum potestatis insignia
etc. Hetec Tertullian» contra iu-
dacos sic ait : Quis oranino i*egum insigne
potestatis suae in humero prae-
fert ? et non aut in capite diadema, aut
in manu sceptrufn , aut aliqua proprîe-
tate vs us noua ? for tas sis legendum in
TertulL e x Isidoro : aut aliqua proprie-
tate vestis noua . MARIANA.
lb » Al» super humeras pro in humero
* MARIANA .
2. Ligna ipse sibi portauit. Tarra-
conensis maior , Ligna ipse portauit . Ter-
tullianus tamen contra iudaeos sic ait %
Itaque in primis Isaac 9 quum a Patre hostia
duceretur > lignumque ipse ÿibi portans
, etc. Itaque ea lectio p la cu it. MAR,
Cap. XXXV. n .i. Mittamus lignum in
panem eius . Locus est leremiae n . vers»
19. in quo omnium ecclesiarum consensus
e s t, v t Hieronymi verbis vtar 9
sub persona leremiae de Christo haec
dic i. Cyprianus lib.2- contra iudaeos r.14.
Lactant. lib.4. cap. 18. TertulL contra iudaeos
: nisi quod le g it : Mittamus panem
eius in lignum . Omnes sane ad Christum
referunt, in cuius corpus, quod vere pa•
nis9 e tv ita est, lignum est missum , quum
cruci affixus est . Iustinus contra Try-
phonem a iudaeis olim hunc locum de
ipsorum codicibus expunctum affirmat in
odium Christi » MARIANA .
Ib. leremias propheta • Cod. Barber,
omittit. AREV.
f ï
iSÊ
et eradamus eum de terra viuentium. Haec enim , quae passltrus
erat Dominus a iudaeis, quasi si iam facta fuissent,propheta com-
mendat.
2. Nam quid est lignum in pané missum, nisi Christi affixio
carnis in ligno ? Panem enim corpus eius agnoscimus : lignum in
pane esse, fides nostra crucem agnoscit in corpore . Quia vita corporis
sui panis est. Scriptum est enim : Et erit vita tua pendens Deuter.2H.gS.
ante oculos tuos, et timebis d ie , ac node, et non credes vitae tuae.
Sed et in psalmis herum, quia extendit manus suas in cruce , sic dich
: Eleuatio manuum mearum sacrificium vespertinum . Siue quod Psal. 140. v,2,,
veniente quasi mundi vespera,siue quod déclinante iam sole ad
vesperam , Dominus' in cruce animam posuit, eleuans manus suas
in eodem crucis ligno, atque offerens se ipsum Deo pro nobis
sacrificium,-vt per illud sacrificium delerentur peccata nostra.
3. Apud Isaiam quoque de crucis eius praedicatione ita serf
bitur : Et erit principatus eius super humeros eius, id est, vexillum cap. y. v. 6.
-suae crucis,quod suis praetulit humeris , iuxta vaticinium Dauid
prophetae, qui dicit: Dominus regnauit a ligno. Habacuc quoque
passionem crucis Christi ita praennneiauit, dicens : Cornua in ma- £.3,7.4. et Ylt.
nibus eius sunt. Quod quid est aliud, nisi traphaeum crucis ? Item
ipse de ascensione crucis , in qua exaltatus omnia traxit ad seip-
sum,ita dicit : Dominus ^fortitudo me a , constituit pedes meos in
consummationem • Super excelsa imponet m e , v t vtneam in clari-
ta te eius.
2. A l. carnis in lignum . MAR.
Ib. At. in vespera, v e l ante vesperam
pro ad vesperam . MARIANA .
3. Dominus regnauit a ligno . 1.0'
cos est e x psalmo 95. vers. 10. Namvbi
ino.lo' legimus : Dicite in gentibus, quia
Dominus regnauit, olim legebettur : Do-
minus regnauit a ligno . ludaei autem
hunc locum, sicut superiorem , abstulerunt,
v t Iustinus ait contra Tryphonem , quo-
niam maxime omnium premebat. Extat-
que in psalter iis romano , et hispanico
locus integer hoc modo : Dicite in natio-
nibus, quia Dominus regnauit a ligno .
Vnde Fortunatas episcopal in hymno de
cruce dixit : Impleta sunt, quae conci-
nit Dauid fidelis carmine, dicens in na-
tionibus regnauit a ligno Deus . Simili
audacia, idem Iustinus a i t , M a te s ex
sacris libris abstulissc ilia verba : Hoc
pascha Saluator noster e s t, et refugiuna
nostrum; cogitate , et ascendat in cor
vestrum , quoniam habemus humiliare
eum in ligno, et post haec sperabimus
in eum , ne deseratur hie locus in aeter-
num tempus, dicit Dominus Deus vir-
tutum : quae verba a Lactantio quidem
adducuntur lib. 4. cap. 18. In sacris libris
ne vestigium quidem eorum e x ta t ,
ac ne ab Isidoro quidem toto hoc opere
citantur . MARIANA .
lb . In editione Grialii erat et post
haec superabimus in verbis a Iustino lau-
datis, Hoc pascha e t c ., quae ex libris
Esdrae sublata esse dicuntur . Vide ipsum
Marianam latius de his disserentem cap.7 .
pro editione Vulgata . AREV.
M
i l l