
374 l i b e r p r i m v s
hi-scriptores habentur: primus Moyses scripsit Pentateuchum, Ie-
sus Naue edidic librum suum,Iudicum autem, et R u th ,et Samue-
lis primam partem conscripsit Samuel t sequentia Samuclis vsque ad
calcem scripsit Dauid. Malachim autem in commune totum edi-
dit Ieremias. Nam antea sparsus erat per singulorum regum histo-
rias . lob librum hebraei Moysen scripsisse p.utant, alii vnum ex
prophetis.
2. Psalterium vero scripserunt decern Prophetae,id est,Moy.
ses j Dauid, Salomon , Asaph, Etham , Idithum , et Eman , et filii
Core , id est, Asir , Elcana, Abiasaph . Sunt, qui et Esdram , et Ag-
gaeum , et Zachariam scripsisse dicant. Salomon scripsit Prouerbia,
Ecclesiastem, et Cantica Canticorum . Isaias scripsit librum suum,
Ieremias librum suum cum lamentationibus eius. Viri synagogae
sapientes scripserunt Ezechielem , duodecim propHetas , Danielem ,
et Paralipomenon , et Esther . Esdras scripsit librum suum .
3. Omnes autem hos libros idem Esdras propheta scriba post
incensam legem a chaldaeis, dum iudaei regressi fuissent in Ieru-
salem, diuino afflatus spiritu reparauit . Cunctaque prophetarum
volumina, quae fuerant a gentibus corrupta, correxit: totumque
testamentum in x x i i . libros constituit , vt tot libri essent in lege,
quot habentur et literae.
4. Primam post Esdram editionem de hebraeo in graecum lxx.
interprètes edîderunt sub Ptolemaeo aegyptio rege , successor
Alexandri, qui in legendo studiosus fiiit, omniumque libros genpartem
. Idem sensit Diodorus , qui Sa-
tnuelis 9. verba ilia 5 Nam videntem vo-
cabat populus, qui nunc propheta dici-
tur 3 non ipsius Sarnuelis , sed e ius, qui
Samuelis scripta collegit, verba fuisse
v u lt-, Isidero sat fuit monuisse, non se
de sue9 sed de hebraeorum sensu , et tra-
ditione loqui . GRIAL .
Ib. Malachim totum edidit Ieremias •
1Sihilo id ce*tius. GRIAL *
2. Psalterium vero scripserunt decern :
ii scilicet, quorum nomina in psahnorum
titulis praescrikuntur . Id vero persuader
e alicui fortasse passent, nisi Adamo ,
et Melchisedecho suas etiam psalmos as-
signarent, illi nonagesirnum primum 9 huic
centesimum nonum . GRIAL .
Ib, Viri synagogae sapientes scripserunt
Ezech. et Esth. Pabellae Iudaeorum .
GRIAL.
3. An Esdras libros abolitos, vel in-
censos legis reparauerit, vetus est quae*
stio . Antiquorum Patrum 9 quorum ple-
rique negant, verba excribit Natalis Alexander
in Historia eccles. vet. test, dissert.
4. in 4. mundi aetate . Qui asse-
runt, auctori apocrypho libri 4. Esdrae
cap. 19. fidem praestiterunt . A REV.
4. Primam post Esdram . Quae de
Lxx. interpretum editione refert vsque ad
verburn inuenirentur , leguntur in Cyrilli
Catechesi 4. Eademque Iustinus, Irenaeus>
Augustinus 9 Philo , atque aliiprodidere.
Sed ridet Hieronymus, quae de eellulis
D E O F F I C I I S. 375
tium congregauit. Iste enim ab Eleazaro, qui erat princeps sacer-
dotum, multa dona mittens ad templum , petiit, vt seni de duodecim
tribubus Israel transmitterentur, qui interpretarentur omnes libros
. E t , vt fidem interpretations aduerteret , singulis eorum ,
qui fuerant destinati,singulas cellulas dédit, et assignans omnibus
omnes Scripturas, iussit interpretari .
5. Q u i, quum per Septuaginta dies istius rei negotium adim-
plessent, omnium simul interpretationes , quas per diuersas cellulas
segregati nullo ad vllum propinquante fecerunt, congregauit in
vnum. Atque ita omnes libri interpretati per Spiritum sanctum
inuenti sunt,vt non solum in intellectu , verum etiam in sermo-
nibus consonantes inuenirentur. Haec fuit prima interpretatio ve-
ra , ac diuina.
6. Hos libros meditari omnium gentium ecclesiae primum coe-
perunt, eosdemque de graeco in latinum interprétantes priori ec-
clesiarum prouisores tradiderunt. Post haec secundam editionem
Aquila , tertiam, et quartam Theodotion, et Symmachus ediderunt,
ambo iudaei proselyti . Quintam vero, et sextam editionem Ori-
genes reperit, et cum ceteris supradictis editionibus comparauit.
Hi sunt itaque tantum, qui scripturas sacras de hebraeo in graecum
verterunt. Qui etiam et numerantur .
7. Nam latinorum interpretum, qui de graeco in nostrum eloquium
transtulerunt ,( v t meminit sanctus Augustinus ) infinitus n u - Doctr.
merus. Sicui enim (inquit) primis fidei temporibus ad manus ve-
nit codex graecus , atque aliquantulum sibi vtriusque linguae pe-
ritiam sumpsit,ausus est statim interpretari, atque inde accidit,
tam innumerabiles apud latinos extitisse interprètes .
8. De hebraeo autem in latinunrieloquium tantummodo Hieronymus
presbyter sacras scripturas conuertit. Cuius editione generaliter
omnes ecclesiae vsquequaque vtuntur , pro eo quod veracior sit in
sententiis, et clarior in verbis. Librum Sapientiae Salomon scripsisse
probatur tèsti moniis illius, quibus ibi legitur : tu me ( inquit ) elegisti cap. 9. 7.
referuntur . Ntque huic , neque illis no-
strorum theologorum studia daunt .N e c
minore contentions de ea quoque re dis-
sideht, omnesne veteris testamenti, an
quinque Nloysi libri ab illis sint con-
*«■ «' • GRIAL.
7. Vt meminit S. Augustinus . Lib.2,
de doctrin. Christ, cap. 11. Idem in nouo
testamento accidisse ait Hieronymus ep.
123. ad Damasum , tot pene fuisse exem-
plaria , quot codices . GRIAL .