
quos vero emendare non j valet , eorum excessus ad agnitionem
episcopi defert. Basilicarios ipse constituit, et matriculas ipse dis-
ponit . Quando autem Primicerius absens e st, ea , quae praedicta
sunt,ille exequitur, qui ei aut loco est proxiinus, aut eruditione
in his expediendis intentus .
14. Ad thesaurariirm pertinet basilicarii, et ostiarii ordinatio,
incensi cura, chrismatis cura conficiendi , baptisterii ordinandi ,
praeparatio sacrificii de his, quae immolanda sunt: ad eum venienc
de parochiis pro chrismate : cereos , et oblationes altaris ipse ac-
cipit a populo: ipse colligit per ecclesias cereos in festiuitatibus .
Ad eum pertinent ornamenta, et vestimenta altaris , quidquid in
vsu templi est,sub eius ordinatione existit, vela, et ornamenta ba-
silicarum , quae in vrbe sunt, et non habent presbyterum, ipse cu*
stodit. De candelis autem , et cereolis quotidianis quidquid su-
perest in basilicis,basilicarius per singulos menses huic deportat.
Ex quibus thesaurarius dat quartam basilicario, tres reliquas partes
diuident aequaliter sibi cum primicerio , et presbytero, qui mis-
sam celebrat in eandem basilicam.
iy . Ad oeconomum pertinet reparatio basilicarum, atque con-
structio, actiones ecclesiae in iudiciis vel in proferendo , vel in
respondendo , tributi quoque acceptio, et radones eorum , quae
inferuntur. Cura agrorum, et culturae vinearum, causae posses-
sionum, et seruidalium sdpendia clericorum , viduarum , et deuo-
tarum pauperum: dispensatio vestimenti, et victus domesticorum
clericorum , seruidalium quoque , et artificum , quae omnia eum
iussu, et arbitrio sui episcopi ab eo implentur .
16. Haec sunt, quae vel a maioribus per ofliciorum ordines
distributa sunt , vel consuetudijie ecclesiarum in vnumquemque
seruata. Nec aliquid ex his nostri iudicii deputes, nisi quod aut
ratio docuit, aut vetustatis antiquitas sanxit.
17. Patrem autem monasterii, vnde innotuistis, ilium praeferri
oportet, quern sancta vita, et probitas morum commendat, qui-
que dum subiectus extitit, fraus in illo non fu it . Huic iustegra-
Matth. 15.21. tia cumulatur, dicente Domino , Quia in pauca fu is ti fidelis , in
multa te constituam. Qui vero adhuc sub regimine positus impro-
14» In eandem basilicam : al. in ea- 17* De electione abbatis monasterii
dern basilica« AREV. agitur in Regula monach. cap. 2. AR#
be v ix it,e t fratribus fraudem facere non pertimuit, h/c praelatus
licenter,ac libéré maiora, et détériora committet, dumse in pot-
estate , et libertate aspexerit.
18. De talibus enim dicit Apostolus: Sed vos iniuriam fa d - i. Cor. 6. s.
tis , et hoc fratribus . An neseitis , quia iniqui regnum Dei non pos-
sidebunt ? Sed nobis ista sufficiat dicere tibi, quod Deo dignum
existimas, adimple . Post haec autem precari tuam sanctitatem non
desino , vt pro me intercessor apud Dominum existas, v t , quia meo
vido lapsus sum, per te remissionem consequar peccatorum.
In Christo char'iss'imo, et dilectissimo filio, Braulion'i archidiacono, Isidorus .
i . D u m amici literas , charissime fili, suscipis, eas pro amico Emstola II.
amplecti non moreris. Ipsa est enim secunda inter absentes con-
solatio , vt si non est praesens, qui diligitur, pro eo literae amplexen-
tu r . Direximus tibi annulum propter nostrum animum, et pallium
pro amicitiarum nostrarum amictu, vnde antiquitas hoc traxit vo*
cabulum. Ora igitur pro me, inspiret tibi Dominus, vt merear
adhuc in vitavidere te . Et quem moestificasd abeundo, aliquando
iterum laetifices te praesentando. Quaternionem regularum per Mau-
rentionem primicerium direximus. De cetero autem opto tuam
semper cognoscere salutein, dilectissime mi Domine, et charissime fili.
-Epist. II. n. i . Quaternionem regularum
. Intelligit , vt puto , et dixi in Isi-
dorianis cap. 71. n um .t., regulam , quam
pro monachis Isidorus scripsit'. In edi-
tione epistolarum Isidori ad Braulionem
apud Riscum naec est ordine secunda,
cui eiusdem Risci haec apponitur nota
„ . Per Maurentionem primiclerium.
Sic editi, quos viderim : lego tarnen pri-
miclerum, aut primicerium . De primi-
cleri dignitate mentio fit in concilio e-
meritensi cap. 10. et 1 4 ., et in toleta-
no 15. in subscriptionibus, et in compostellano
cap. t i Ad huius officium spe*
ctabat oblationes clericis distribuere se*
cundum vniuscuiusque dignitatem , et
virtutem . De primiceriatu vero videsis
Isidorum epist. ad Laudefredum cordu*
bensem episcopum „ . In hac epistola
num. 13. vocatur primicerius, alii di-
cunt primiclerum , alii primiclerium, alii
primicerium . Prima nominis origo vi-
detur esse primicerius : ita enim diceba-
tur primus cuiusque classis , quasi pri*
mus in ceram , seu tabulam relatus • Plura
de his Ducangius . AREV»
Tom.VI. Bbbb