
■4<ye t I B I ' l P R I M V S
cum Christo , omnemque lucem studii nostri, quae ad inferiors
venmbat, ad superiora conuertamus, ad illam scilicet aeternam
contemplationem immutabilis veritatis •
7. Vsque ad vicesimam vero primam ideo pascha obseruatur,
propter septenarium numerum , quo vniuersitatis significatio saepe
figuratur, qui etiam ipsi ecclesiae tribuitur, propter instar vniuersitatis
; ideoque et Ioannes apostolus in Apocalypsi septem scripsit
ecclesiis. Ecclesia vero adhuc in ista mortalitatis carne constituta
propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in Sciiptuiis saepe vo-
catur. Quod vero anniuersarius dies paschalis, non ad eundem
redit anni diem,sicut dies, quo creditin' Dominus natus, hoc fit
propter Dominicum diem , et lunam .
8. Manifestum est enim, quo die Dominus crucifixus s it , et
in sepulcro fuerit,et resurrexit. Adiuneta est enim ipsorum die-
rum obseruatio per Patres nicaeni concilii, et orbi vniuerso chri-
stiano persuasum,eo modo pascha celebrari oportere , vt non solum
lunam paschalem , sed et diem Dominicum , in quo resurrexit
a mortuis, expectare debeamus . Inde est, quod ad eundem anni
diem non reuertitur pascha. Nam iudaei tantummodo mensem no-
uorum , et lunam obseruant. Diem autem Dominicum addendum
Patres nostri censuerunt, vt et nostra festiuitas a iudaeorum festi
uitate distingueretur.
C A P V T X X X I I I .
Ps. 67.
D e Ascensione D om in i .
1 . ^\ scensionis Dominicae solemnitas ideo celebratur, quia eo<
dem die post mundi victoriam, post inferni regressum ascendere
Christus memoratur ad caelos , sicut scriptum est : Ascendit in al'
tum , cepit captiuitatem, dédit dona hominibus . Quae festiuitas ideo
per reuolutum circulum annorum celebratur, vt humanitas assum-
ptae carnis ascendentis Domini collocata ad dexteram Patris in
mémo-
7. Propter instar vniuersitatis. Hoc
est, propter similitudinem vniuersitatis.
AREV.
8. De die> quo pascha celebrari debet
, latius in Etymologiis lib. 7*
ÀREV.
Gap. XXXIII. n. i . A lii, ascendit M
altum , captiuam duxit captiuitatem. 1°
DE O F F I C I I S. 4oÏ
memoriam reuocetur, cuius corpus ita in caelo esse credimus, vt
erat,quando ascendit, quod et vox angelica protestatur, dice ns :
Sic v e n i e t , quemadmodum v id i s t i s eum euntem in ca e lum , id e s t, Act. i .
in eadem carnis specie, atque substantia: cuius profectio carnis
itnmortalitatem donauit, naturam non abstulit.
2. Dextera autem Patris, ad quam idem Filius sedere credit
s , non est corporea , quod nefas est de Deo sentire. Sed dextera
Patris est beatitudo perpetua, quae sanctis in resurrectione pro-
mittitur, id e s t , vniuersae ecclesiae, quae est corpus Christi : sicut
et sinistra eius recte intelligitur miseria, et poena perpetua, quae
impiis dabitur.
C A P V T X X X IV .
I . -Lnitium sane, et causa festiuitatis Pentecostes paulo altius re-Exod. 10.
petenda est. Pentecostes enim dies hinc accepit exordium, quan-
do Dei vox in Sina monte desuper intonantis audita est, et lex
data est Moysi . In nouo autem testamento Pentecoste coepit,
quando aduentum sancti Spiritus, quern Christus promisit, exhi-
b u it, quern ait non esse venturum, nisi ipse ascendisset in caelum.
2.' Denique dum portam caeli Christus intrasset, decern die-
bus interpositis, intremuit subito orantibus apostolis locus, etde-
scendente Spiritu sancto super eos, inflammati sunt ita,vt linguis
omnium gentium Dei magnalia loquerentur . Aduentus itaque Spi- Act. 2.
ritus sancti de caelo super apostolos in varietate linguarum diffu-
sus solemnitatem transmisit in posteros, eaque de causa Pentecoste
celebratur, et dies ipse proinde insignis habetur.
1 Concordat autem haec festiuitas euangelii cum festiuitate
legis: illic enim posteaquam Agnus immolatus e s t, interpositis quin-
quaginta diebus, data est lex Moysi, scripta digito D e i: hie post-
quam occisus est Christus, qui tamquam ouis ad immolandum
duems est , celebratur verum pascha, e t , interpositis quinquaginta'
diebus, datur Spiritus sanctus, qui.est digitus Dei super centum
Ä S S ! Ä t • 2- Hitrerr cum tribus ™ss' Cap x r n v ™ ‘ w , ' i Ë var‘ e“ ' ‘ t linguarum diffusa : in vno
4 S ! a d ln u 'a r lS Z lZ " m i t . !