
tenter lorfnenta patientur . ludidum enim durissimum in iis'i qut
Luc. 12.48- praesunt ifie t. Cui multum datur, multam ab eo quaeritur: cui
plus committitur, plus ab eo exigitur. Honores secum pericula
geriint, cito periclitatur potestas , cito ruinam patitur. Quanto
maior honor,tanto maiora pericula. Alta arbor a ventis fortius
agitatur, >* et rami eius citius in ruina confringuntur: Texcelsae
turres grauiori casu procumbunt. Altissimi monies crebris fulmi-
nibus feriuntur.
go. In potentem cito cadit inuidia, cito patet insidiis glorio-
sus . Gloria enim inuidiam parit,inuidia vero pericula. Quamuis
quis in seculi gloria fulgeat, quamuis purpura, auroque resplen-
deat, quamuis cultu pretioso redimitus emineat, quamuis sit mul-
titudine praemunitus , quamuis excubantium armis protectus, quant*
uis innumerls obsequentium cuneis constipatus , quamuis agminibus
tutus , semper tarnen in poena est, semper in angustia , semper in
moerore , semper in discrimine: in sericis stratis cubat, sed turbi-
dusjin pluma iacet, sed pallidus: in lectis aureis-, sed turbatus.
De 1316011316 Breuis est huius mundi felicitas, modica est huius seculi
bums vitae. gjorja ^ caduca est, et fragilis temporalis potentia . D ie , vbi sunt
reges ? vbi principes? vbi imperatores? vbi locupletes rerum ? vbi
potentes seculi? vbi diuites mundi?quasi vmbra transierunt, velut
somnium euanuerunt. Quaeruntur , et non sunt: diuitiae vsque
ad periculum ducunt, diuitiae vsque ad exitium pertj;ahunt, multi
propter opes periclitauerunt. Multi propter diuitias in discrimeit
venerunt: multis exitiabiles fuerunt diuitiae : multis mortem gene-
rauerunt opes.
92. Numquam mentis requiem habet, qui curis terrenis se sub*
dit; solicitudines enim rerum mentem conturbant , curae rerum
mentem exagitant. Potentia enim solicitudinis numquam caret an-
gustiis . Si ergo vis esse quietus, nihil seculi appetas : semper men*
fis requiem habebis, si a te mundi curas abieceris: semper inter*
na quiete frueris, si te a strepitu terrenarum action urn subtraxeris.
90. A l . caclit • in insidirs pro -patet
insidiis . MARIANA,
92. A h curae seculares, ah • cilrae
rerum secularium pro cutaererum. MAR.
lb . Montent exagitant : alii addu-nt *
mentent exagitant , mentem implicanU
p inuotuunt , mentem affligunt, et con*
fundunt , et vsque ad ima mentem (m
focatam omnino demergunt • Potentia
a r e v *
93. Si praesentia despexeris, sine dubio aeterna mUenies : si
seculares res, et humanas calcaueris, facile, et leuiter caelestent
gratiam accipies, et cum eo regnabis, qui viuis, et mortuis domi*
natur. Diuitiae numquam sine peccato acquiruntur : diuitiae numquam
sine peccato administrantur . Nullus res terrenas sine peccato
administrât . Valde rarum est, vt qui diuitias possident ,<ad
requiem tendant : qui curis terrenis se implicant, a Dei timoré
se séparant. Qui in rerum amore defigitur,in Deo nullatenus de-
lectatur.
94. Curae enim rerum ab intentione Dei auertunt. Nemo potest
amplecti Dei gloriam simul, et seculi : nemo potest amplecti
Christum simul, et seculum . Difficile est caelestibus, et terrenis
curis pariter inseruire : difficile est,Deum simul, et mundum dili-
gere. Vtraque simul aequaliter amari non possunt. Difficile,im-
mo impossibile est, vt praesentibus, et futuris quis fruatur bonis,
vt et hie ventrem, et illic mentem impleat,vt de deliciis ad deli-
cias transeat, vt in vtroque seculo sit primus, vt in terra, et in
caelo appareat gloriosus. Propter Deum ergo renuncia omnibus,
a seculi curis te propter Deum suspende,sine impedimento seculi
Deo seruire stude.
9 j . Nullus te amor mundi a Dei amore separet : nulla cura
3 Dei amore te subtrahat : nulla te solicitudo rerum ab intentione
Dei suspendat. Abiice a t e , quidquid impedire bonum proposi«
turn potest . Toto animo et odi, et damna, quod diligit mun-
dus : esto mortuus mundo , et mundus tibi : mundi gloriam tam-
c[uani mortuus non aspicias 1 tamejuarn mortuus ab affeetu vitae
istius te sépara . Sicut sepultus, non habeas curam de seculo.
Tamquam defunctus, ab omni terreno te priua negotio . Con-
temne viuens,quae postmortem habere non potes.
96. Quod habes , habeto ad misericordiam : sufFragetur virtus
tùa egeni inopiae. Siquem positum in necessitate cognoueris, siquem
ad inopiamredactum, siquem direptione alicuius exinanitum, siquem
oppressum, siquem humiliatum: nullum contemnas, nullum spernas,
93. A l. a mare pro timoré . Et rerum termissa fu it . Aiü habent , eoeni înt-
terreuarum amore . MARIANA f i , quod , vt opinor , Mariana anna-
90. indicatur in editione Grialii nota tare volait. AREV.
aliqua ad verba egeni inopiae : sed prae