
disputandoque imraorari , quoadusque completorii tempus possit
occurrere . Ante somnum autem, sicut mos est,peracto comple-
torio, valedictis inuicem fratribus, cum omni cautela, et silentio
requiescendum est, vsquequo ad vigrlias consurgatur.
4> In quotidianis veto officiis vigiliarum primum tres psalmi
canonici recitandi sunt,deinde tres missae psalmorum, quartacan-
ticorutn , quinta matutinorum officiorum. In Dominicis vero die-
bus , vel festiuitatibus martyrum solemnitatis causa singulae super»
adiiciendae sunt missae. Verum in vigiliis recitandi aderit vsus ;
in matutinis psallendi, canendique consuetudo, vt vtroque modo
seruorum Dei mentes diitersitatis oblectamento exerceantur , et ad
laudem Dei sine fastidio affluentius excitentur.
5. Post vigilias autem vsque ad matutinum requiescendum s
aut aliquid perlegendum e rit. Post matutinum autem aut operan-
dum aliquid, aut legendum ; lectiones autem ex couo , aut veteri
testamento tempore officii quotidianis diebus recitentur: sabbato
autem die,atque Dominico ex nöuo tantum pronuncientur. Mo-
nachus autem corporis sanitate consistens, si vigiliis, vel quotidianis
officiis defuerit, perdat communionem , si sanitas patet.
4. Deinde tres missae. Vid. annotai,
in Cassian. GRIAL»
lb. Miss as psalmorum Menardus in-
telligit esse collectas, sen orationes,
quae ad finem psalmorum dicebantur,
praesertim ex Gassiano lib. 2. de no-
cturn. oration, cap. 7. et 10; Sed ad-
uertit, diuersum fuisse apud varias na-
tiones vsum huiusmodi collectarum di-
cendarum . Isidoro concinit S. Fructito-
sus Bracarensis rap. 2, regulae . De his
orationibus , quae psalmis subiungeban-
tu r , verba feci in Isidorianis cap. 8.7.
n. 20. et seqq. De huiusmodi orationibus
, quae non solum psalmis , sed etiam
cantkis adiiciebantur , intclligendum est,
quod in breuiario romano de S. Patritio
dicitur ad diem 17. martii : Aiunt enim>
integrum quotidie psalterium vna cum
canticit 9 et hymn is , ducentisque oratio-
nibus consueuisse recitare . In editione
Grialii corrupte legitur , In vigiliis re-
citandis aderit vsque in matutinispsal-
lendi j quod ex Holstenio ex Concordia
regularum correxi . A REV.
5. Requiescendum e s t : al. reficfandum
e s t ; quod idem sonat, et fortasse hoc ge-
nuinum e s t, et ex Cassiano desumptuin
iib. 3. de diurn. oration, cap. 4. et 8.,
ex cuius lib. 2. de nocturn. oration,
cap. 2. sequentia petuntur. AREV.
M O N A C H O R V M *
C A P V T V I I .
De collations .
i . ^ \ d audiendum in collatione patrem tribus in hebdomada
vicibus fratres post celebrationem tertiae, dato signo, ad collectam
conueniant : audiant docentem seniorem, instruentem cunctos sa-
lutaribus praeceptis : audiant patrem studio summo, et silentio , in-
tentionem animorum suorum suspiriis,et gemitibus demonstran-
tes . Ipsa quoque collatio erit vel pro corrigendis vitiis, instruen-
disque moribus,vel pro reliquis causis ad vtilitatem coenobii per-
tinentibus.
2. Quod si talia desunt, pro cousuetudine tamen disciplinae
nequaquam erit omittenda collatio,sed in praefinitis diebus, cun-
ctis pariter congregatis, praecepta Patrum regularia recensenda
sunt: vt qui necdum didicerunt, percipiant, quod sequantur : qui
vero didicerunt , frequenti memoria admoniti »solicite custodiant,
quod nouerunt . Sedentes autem omnes in collatione tacebunt,
nisi forte quern auctoritas patris praeceperit, vc loquatur.
,.0
C A P V T V I I I .
De codicibüs .
' nines codices custos sacrarii habeat deputatos,a quo sin-
gulos singuli fratres accipiant , quos prudenter lectos, vel habi-
tos, semper post vesperam reddant. Prima autem hora codices singulis
diebus petantur: qui vero tardius postulat , nequaquam ac-
cipiat.
2. De his autem quaestionibus, quae leguntur, nec forte in-
telliguntur, vnusquisque fratrum aut in collatione , aut post vesperam
abbatem interroget, et recitata in loco lectione, ab eo ex-
positionem suscipiat, ita vt,dum vni exponitur,ceteri audiant.
Cap. VII. n. 1. Ad audiendum in coll. Goth. GRIAL .
Patrem . Eadem 2. de offi c. 16. GRIAL. Ib. De custode sacrarii serrno redit
i* Grialius, quod sequuntur. AREV. infra cap. 20. n. 1. AREV.
Cap. VIII. n. 1, Petantur: expetantur
m
■ ■ ■ ■ ■ — B E — B