
De inuidia •
De pace.
De vïtanda
contentione .
5o6 l i b e r s e c v n d v s
canti in te non rétribuas secundum culpam, sciens, quia et in te
venturum est iudicium . Non enim habebis indulgentiam , nisi de-
deris : et si ille non supplied , si sibi dimitti non postuler, si de-
prëcandi humilitatem non su.beat, si peccatum suum mala conscien-
tia non agnoscit : tu relaxa ex corde , tu dimitte ex animo , tu gratis
indulge, tu veniam propria tua voluntate concede. Dolorem
in corde non reserues, dolorem in animo non retentes, aufer a
corde fraternam offensionem, alienae nequitiae non reserues dolorem
. Odium enim hominem a regno Dei separat, a caelo subtrahit,
a paradiso eiieit, odium nec passione adimitur, nec mar-*
tyrio expiatur, nec fuso sanguine deletur .
37. Quid zeli referam ignem ? inuidia cuncta virtutum ger-
mina concremat, inuidia cuncta bona ardore pestifero deuoiat •
Haec primum sibi nocet, prim um se mordet ,.primum suum au-
ctorem rodit. Inuidia est animi tinea , sensum comedit, pectus vrit,
mentem afficit, cor hominis , quasi quaedam pestis, depascit. Oc-
currat igitur contra zelum bonitas, aduersus inuidiam charitas prae-
paretur, de bono alterius non doleas , de alterius profectibus non
tabescas , nullius prosperitate lacereris , nullius felicitate ciucieris,
nullius inuidentiâe facibus agiteris .
3 8. Pacem ama, pacem dilige , pacem cum omnibus retine ,
omnes in mansuetudine , et charitate amplectere : proba te amplius
amare, quam ipse amaris: non sis in pace infidus, non sis leuis in
amicitia. Retine semper vinculum constantiae , odientes ad pacem
inuita , discordantes ad concordiam reuoca , dissidentium coida pace
concilia , habeto placabilitatem mentis , habeto animi benignita-
tem , promptus esto in affectu, affabilis in sermone, grato animo
affare omnes : nullus existât sermo iurgiorum , qui concordiam
diuidat.
39. Fuge rixas, vita lites,caue contentiones, tolle occasionem
litis. Litem sperne, viue semper in pace, in nulla causa conten-
das, in nulla actione decertare studeas. Contentio contradictionem
exigit, contentio lires parit, contentio rixas gignit , contentio faces
odiorum accendit. Pacem cordis contentio extinguit, concordiam
cst varia lectio . In mss. bis occurrie
struts pro restrues , quod , vt puto , Ma-
riana voluit. AREV.
37. AU inuidia sicut animi tinea . Ef
eposcit pro depascit. MARIANA .
lb. Alii, nullius inuidiat facibus . AR.
o i i.M t ivi a y ivi, J°7
contentio rumpit. Si cecideric inimicus tuus, noli gratulari : in ruina
aduersarii noli extolli : non laeteris super inimici interim, ne su-
perueniant in te similia, ne forte conuertat Deus ab eo in te iram
suam .
40. Qui enim gaudet de inimici casu, cito incidet in ilium :
sit magis erga humiliatum humanus affectus , sit erga deiectum
compassionis intuitus, delectet te dolere super eum , qui afflictus
est: condole in alienis calamitatibus : satiare fletibus in alienis moe-
roribus, non sis durus, non sis ferreus , non sint tibi dura prae-
cordia . Sic alienam miseriam , tamquam tuam,luge:in tribulatio-
ne alterius et tu esto tristis. Cum plangentibus plange , cum flen-
tibus fle , cum lugentibus mentis alfectu coniungere.
4 1 . In omnibus actibus tuis, in omni opere tuo , in omni con-
uersatione tua, imitare bonos, aemulare sanctos, habeto ante ocu-
los exempla sanctorum, exempla iustorum imitando considéra ,
exempla sanctorum propone tibi , sint tibi patrum exempla disciplinai
incitamenta. Intende ad bene operandum virtutes sanctorum
: intende ab bene viuendum documenta iustorum : nullum vitae
tuae scandalizet-infamia, nullum opinio contrisret aduersa : di-
sce bono fragrare praeconio, habeto testimonium bonum, custodi
bonam famam tuam , nullis foetoribus obscuretur, nullis laceretur
opinionibus. Laceratio enim opinionis boni iacturam facit.
42. Caue autem gloriam populärem, vita admirationem vul°i,
désine iactare te in adulantium oculis, non sis circumflatus vento
fauoris. Contemne fauores, contemne laudem popularis fauoris :
esse magis bonus, quam videri stude : non exquiras, siquis te ex-
tollat , aut siquis contemnat : nec fauor te seducat,nec vitupera-
tio frangat:qui laudem non appétit , nec contumeliam sentit: si
contemnes laudem, facile et vituperationem reiicies . Non ideo te
bonum existimes, si bonus praediceris : in lingua aliéna conscien-
tiam tuam interroga : discerne te tu o , non alieno iudicio : neque
ex alieno sermone, sed ex tua te mente metire : nemo magis scire
poterit,quis sis, sicut tu, qui conscius es tui : quid enim prod-
40. A l . mentis effectum coniunge,
et luge . MARIANA .
41. A U S agrare pro fragare . Ef op-
probriis pro opinionibus . MARIANA .
42. Forts circumlatus pro circumflatus
. al. ad rem pro ad te . MARIANA .
Ib. Multa bine petita sunt ad libel-
lum de norma vitae Isidori nomine con-
■ sarcinandum, qui cum hoc opere Con-
ferri potest. AREV. ■
De imitation
bonorum •