
Da lingua-.
est, dum malus e s, si bonus praediceris? aut quid boni laus per*
tinet ad t e , s i aliud es, et aliud esse fingaris ?
43. Quapropter vita simulationem, vita fictionem , obscuriori
veste non simules sanctitatem, qualis haberi vis, talis esto, profes-
sionem tuam et habitu,et incessu demonstra, sit in ingressu tuo
simplicitas, in motu puritas,in gestu grauitas,in incessu honestas,
nihil dedecoris, nihil lasciuiae, nihil petulantiae, nihil insolentiae,
nihil leuitatis in incessu tuo appareat : animus enim in corporis
habitu apparet, gestus corporis signum est mentis , corporis gestu
animus proditur , corporis gestu animi habitus panditur, incessus
ergo tuus imaginem leuitatis non habeat, incessus tuus alterius
oculos non offendat : non praebeas de te aliis spectaculum, non
des aliis de te obtrectandi locum : nec te adiungas leuibus perso-
nis , nec te admisceas vanis: vita malos , caue iniquos, fuge impro»
bos, pelle ignauos a te : fuge turbas hominum, maxime eins aeta-
tis, qui ad vitia proni sunt.
44. Bonis te adiunge, bonorum consortium appete, bonorum
societatem quaere . Sanctis indiuidue adhaere . Si fueris socius corn
uersationis, eris et virtutis: qui cum sapientibus graditur, sapiens
e rit,qui cum stultis, stultus erit: similes enim similibus coniungi
solent. Periculosum est cum malis vitam ducere: perniciosum est
cum his, qui prauae voluntatis sunt, sociari. Infamiam tibi nutris,
si indignis te sociaueris. Melius est habere malorum odium , quam
consortium : sicut multa bona habet communis vita sanctorum
, sic plurima mala affert societas malorum : qui enim tetigerk
immundum , coinquinabitur ab e o : claude etiam aures tuas , ne
audias malum .
4J. Respite sermones impudicos, fuge inhonesta verba , nulla
aures tuas sermonum impudicitia subrepat, vanus sermo cito pol-
luit mentem , et facile agitur,quod libenter auditur . Nihil ex ore
tuo, quod impedire possit, procedat: nihil,quod non expedit, so-
nus vocis erumpat : hoc procedat ex labiis, quod aures non pol-
luat audientis. Cauenda est verborum obscoenitas, fugienda est
turpitudo sermonis, sermo vanus vanae conscientiae est index ,
mores hominis lingua pandit: et qualis sermo ostenditur , talis ani-
43. A l. spern® ignotosprfl pelle igna- 45. A L surripiatpro surrepat. MAR.
uos. MARIANA.
mus comprobatur : ex abundantia enim cordis os loquitur. Matth. 1:
46. Ab otioso sermone compesce linguam, ab otioso verbo
reprime linguam . Caue a fabulis ineptissimis, aniles fabulas non
loquaris. Turpia , et inania verba non garrias: retice verbum, quod
non aedificat audientes : sermo otiosus non erit absque iudicio .
Vnusquisque rationem redditurus est sermonum suorum : ante vnius- Matth. 1
cuiusque facienl sua verba stabunt. Qui otiosa verba non repri-
mit,ad noxia cito transit: qui minima spernit, in maximis facile
1 proruit: minor namque culpa maiorem general: paulatim crescunt
I vitia, et dum parua non vitamus , in magnis prolabimur : minima
I igitur vita,et ad maiora non peruenies: parua sperne, et in dete-
I rius non incides .
47. Ea, quae loqueris, grauitate, atque doctrina digna existant :
I sit sermo tuus irreprehensibilis , sit expectation! audientium vtilis:
I stude dicere, non quod libet, sed quod oportet. Discerne , quid
I loquaris, quid taceas,et in loquendo , et in tacendo peritusesto.
I Multum ante delibera, quid dicas, ne reuocare non possis . Fuge
I casus linguae,lingua tua non te perdat.
48. Tolle insidianti occasionem , non pateat inimici iaculis os
I tuum,non loquaris , quod excipiat aduersarius . Amicum semper
I habeto silentium , pone custodiam ori tuo , labiis tuis signaculum
I praebe , oppone linguae tuae claustra silentii, circumclude linguam
I munitione custodiae . Intende opportunitatem loquendi , tempus
I proferendi sermones inquire, scito, quo tempore loquaris, conside-
I ra, quando dicas , tempore congruo loquere, tempore congruo face.
49. Tace vsquequo interrogeris, non loquaris , nisi interro-
I gatus, non dicas, priusquam audias, interrogatio os tuum aperiat,
I sint verba tua panca . Tolle verbositatem sermonis superflui , Jo-
I quendi modum non excedas, ne immoderatione linguae incurras
I periculum , multiloquia non elfugiunt culpam, multiloquiuin non
I declinat peccatum , fluuius exundans cito colligit lutum, Viera rao-
| dum flatus maris periculum parit, imbrium nimietas periculum sus-
I citat, linguosus homo imperitus est: sapiens paucis vtitur verbis,
I breuem sermonem scientia facit, loqui multum stultitia est, vox enim
I msipientis in multiplicatione sermonis . Sit igitur in verbo mensu-
46- A l. increscunt pro crescunt. Pro 47, A l. non possis, quod dicis . Fu-
I sperne fortassis non sperne . MAR. ge . MARIANA.
2.36-