
1er. 13. IJ
Isa!. 4'o. 9,
c. I. 7 . 1 7
33 î L I B E R T E R T I V S
4. Interdum doctores ecclesiae calorc charitatis ardentes con-
ticescunt a docendo,quia non est, qui audiat, testante Prophe-
ta : Ciuitates Austri clausae sunt, et non est, qui aperial.
5. Qui docendi accepit officium , interdum ad temp us facta
proximi taceat, quae statim corrigere nequaquam existimat. Nam
si corrigere potest, et dissimulât, verum est, quod consensum er>
roris alieni habeat.
6. Plerique sancti doctores pro mali pertinacia, quia iniquos
emendare nequeunt,his tacere disponunt : sed calorem spiritus,
quo aguntur, ferre non sustinentes, iterum in increpationem pro-
siliunt iniquorum.
C A P V T X L V.
De praebenda sacerdotali protections in plebe .
I. uibus docendi forma commissa e s t, multum subeunt pe-
riculi, si contradicentibus veritati resistere nolüerint : dum
Propheta doctorem ecclesiae instruat , ad summum vsque iustitiae
peruenire, quum dicit -.Super montent excelsum ascende, qui euan-
gelizas Sion-, scilicet, vt ita praeemineat merito , sicut et gradu.
Sequenter, ne forte debeat a docendo timoré restringi, audiat:
Exalta in fortitudine vocem tuam ,e t noli timere . Vnde et Iere-
miae ita Dominus ait : Accinge lumbos tuos, et surge : loquere ad
eos, ne formides a facie eorum : nec enim timere te faciam vultum
eorum : vnde apparet, quia et non timere Dei donum e s t.
2. Qui personam potentis accipit, et veritatem loqui pauescit,
graui mulctatur culpae senrentia. Multi enim sacerdotes metu po<
testatis veritatem occultant, et a bono opere, vel a iustitiae prae-
dicatione , rei alicuius formidine, aut potestate terrente auertuntur.
Sed heu , proh dolor l inde metuUnt, quia vel amore rerum secu-
Jarium implicantur , vel quia aliquo facinoris opere confunduntur .
3. Multi praesules ecclesiarum timentes, ne amicitiam perdant,
Cap. XLV. n. x. E x Gregor, epist. a i
Ioann. Constant, lib. indict. 9. Jsai. 40.
Vide Gregor, super Ex.ec}1. homil. 11.
LOAISA.
2. Alii, loqui pertimescit, grauius culpae
mulctatur sententia . al. grauis culpae
. Et paulo post, occultant, et haben-
tur r e i, qui a bono opere. AREV..
3, Gregor. lib. 29. Moral, cap. 6. et
part. 2. Past. curae cap. 4. LOAISA •
Ib. Alii , ne amicitiam seculariumperdant
. Et mox, non pertimescentes, quoi.
SENTENTIARVM. 3J3
et molestiam odiorum incurrant, peccantes non arguunt, et cor-
ripere pauperura oppressores verentur: nec pertimescunt de seue-
ritate reddendae rationis, pro eo quod conticescunt de plebibus
sibi commissis.
4. Quando a potentibus pauperes opprimuntur, ad eripiendos
eos boni sacerdotes protectionis auxilium ferunt: nec verentur cu-
iusquam inimicitiarum molestias, sed oppressores pauperum palam
arguunt, increpant, excommunicant: minusque metuunt eorum nocendi
insidias, etiamsi nocere valeant; bonus enim pastor an'mam I f- I0' xt.
sustm ponit pro oui'bus .
5. Sicut peruigil pastor contra bestias oues custodire solet,
ita et Dei sacerdos super gregem Christi solicitus esse debet, ne
inimicus vastet, ne persecutor infestet, ne potentioris cuiusque cu-
piditas vitam pauperum inquietet. Praui autem pastores non ha-
bent curam de ouibus, sed sicut legitur in euangelio de merce-
naviis, vident lupum venientem, et fugiunt. Tunc,enim fugiunt,
quando potentibus tacent, et malis resistere metuunt: de quibus
si tacuerint} pro eorum iniquitate condemnabuntur.
C A P V T X L V I. 3
De disciplina sacerdotum in bis, qui délinquant.
1 . S acerdotes pro populorum iniquitate damnantur , si eos aut
ignorantes non erudiant, aut peccantes non arguant, testante Domino
per Prophetam : Speculatorem dedi te domui Israël. Si non Ezech. 3.
fueris locutus , vt se custodiat impius a via sua, ille in iniquitate sua
morietur : sanguinem autem eius de manu tua requiram . Sic enim
Heli sacerdos pro filiorum iniquitate damnatus est : et Jicet eos de-1. Reg. i-
linquentes admonuit ,sed tamen non, vt oportebat, redarguit.
2. Sacerdotes exquirere debent peccata populorum , et sagaci
solicitudine vnumquemque probare iuxta testimonium Domini ad
de veritate sint reddituri rationem pro
eo quod. AREV.
Cap. XLV1. n. I. Ezech. 3. e tib i Gregor.
homil. x i. et part. 1 . curae Pastor,
cap. 6. LOAISA .
2. lia goth. saint, et alii tnelioris
notae , cui scripturae et hebraica veritas,
et Septuaginta interpretum editio fauet :
robustum habet tamen goth. tolet. LOAIS.
Ib. Alii cum vulgata , robustum , et
scies, et pfobabis viam eorum. AREV,