
<5oS D E O R D I N E
foliis arboris texit, cui soli in tempore suae carnis Dominus' Iesus panlo
ante, quam mortem pro Adae delicto suscepisset , maledixit, et cito aruif,
Matth. 21. ip . quum diceret; Numquam fructus ex te nascatur in aeternum . Hoc est, qui
hominibus vltra , sicut superius diabolus, nocere possit. Ecce in hanc ar-
borem , id est, ficum , maledictum delicti Adae , quae totam terram infi-
ceret j priusquam sanguinis sui rore ipsam mundaret, Christus collegit.
14. Vtrurn autem ab hac primitus homo culpam , an de alia suscepe-
rit , pro certo Deusviderit. Attamen ilia quaecumque nunc est, quae tunc
scientiae boni,et mali arbor dicta fuerat, non est putandum , quod tan-
tum nunc vtentibus nocere possit, quantum potuit tunc in paradiso con-
stitutis, vt etiam nunc vtentibus ea arbore mortem conferre possit: non
enim in arboris natura mortiferum aliquid inesse credendum est, aut etiam
vt boni , et mali scientiam facere valeret, sed mandati Domini transgres-
sio, quo praeceptum est, ne de hoc ligno comederet, mortem effecit .
l j . Cuius obedientia si esset, hoc erat scire bonum : et inobedientia
dum fuit, hoc est nosse malum . Quorum tarnen distantiam homo nisi
transgressione intelligere non potuit: quando enim solummodo bonum
possideßat, quid esset malum , et quomodo sibi noceret, ignorabat . Vi
autem manifestum sit, quod in hoc ligno qualicumque praeter originalem
inobedientiam'nihil inesset nociuum , ecce non huius,sed ligni vitae via
exeluditur ; in cuius exclusione prioris delicti misericorditer remissio prae-
paratur .
16. Si enim homo post peccatum illud originale de ligni vitae fru-
ctu comedisset , commissi penitus maculam misere in aeternum , et infe-
liciter in corpore senectuti, et doloribus obnoxio moriendo depopere non
posset : nullo enim alio modo hoc delicti facinus deleri nisi morte Do-
minus praeparauit, quod per aduentum postea in carne Filii sui Iesu Christi
futurum esse praesciuit, et praedestinauit, vt per illius mortem nostra
culpa moreretur, et per illius resurrectionem lex nostrae mortis euacua-
retur , et per ipsius corporis ascensionem , et in caelo mansionem nostrae
humanitati immortalitas donaretur, et angelicae , et spiritualis vitae consortium
, quod nobis in principio- praeparatum est, donaretur : sicut et
in extrema futuri iudicii vocatione in dextera constitutis certum est a
Domino dictum : Venite benedict} fatrh met, possidete regnum , quod nobis
praeparatum est ab origine mundi .
14. Vtentibus : ms. bis vescentibus,
omisso ea arbore post alterum vescentibus,
et omisso etiam, quo praeceptum
- mortem effecit.
15. Editio,praeter originalem obedien-
tiam ligni scientiae boni, et mali nihil
esse noeiuum : quod ex ms. correxi.
16. Deleri. Desideratur in edito hoc
verbum . Pro moreretur ms.' deleretur.
Omittit corporis : item , et in caelo mansionem
: item, quod nobis in principio
praeparatum e s t . Pro vobis praeparatum
idem ms. vobis paratum .
C A P .
C R E A T V R A R V M . 609
C A P V T XI.
, De situ orbis terrarum, quem inhabitat genus humanum .
P a i. JL orro de terrarum orbis situ , quem inhabitat genus humanum, Psalmists
ad Dominum ait : Qui fundasti terram super stabilitatem suam ; non Ps.ioj. 6,
iticlinabitur in seculum seculi . Abyssus , sicut vestimentum , amictus eiusi
super montes stabunt aquae .-Ex quo intelligitur, non super alterius ele-
menti soliditatem, nisi super suimet stabilitatem , et firmitatem terram
esse fundatam . Vtrum vero sibi aliquid , sicut ipsa aquis,et aquae aeri,
et aer spatio superiori , et ipsum firmamento , et firmamentum aquis su-
perioribus substitutum sit, ipse nouit, qui vbique, et vndique cuncta
conspicit.
2. Ea vero parte , quae hominibus ad habitandum data est, quadrifa-
rium orbem statutum esse multi prodiderunt auctores : quarum partium
quatuor vocabula quatuor Jiteris nominis primi terrigenae, hoc est, Adam,
incipere , sapientes intelligunt. Anatole scilicet, Dy sis, Arctus , Mesim-
bria , id est, Oriens, Aquilo , Auster, Occidens . ConueniebaX enim , vt
qui suo genere totam terram impleret , suo nomine quatuor quadrati orbis
partium vocabula colligeret.
j. Quatuor quoque temporum articulis anniuersario ordine distingui-
tur, atque impleto anni spatio , terreni orbis dispensatio semper sine cessation
in circulum redigitur . Veris autem tempore, quo mundus fuerat
institutus , Semper vernat ; aestate autem floret, et fructificat ; autumno
maturescit, et aptum suorum fructuum mortalibus vsum tribuit ; hieme
vero decidit, et arescit .
4. Sed hanc augmenti sui, et decrementi consuetudinem patitur , quam-
diu seruituti corruptionis obnoxia mortalium officio mancipatur . Quum
enim nascendi, et moriendi in hominibus conditio cessauerit, tune etiam
viriditatis, et ariditatis suae incrementa, et damna ipsa terra non habe-
bit, quum Isaiae vaticinium , immo Domini per Isaiam completum fueriti
Ecce ego creo caelos nouos, et terram nouam, et non erunt in memoria Isa. 65.17.
priora, sed gaudebitis, et exultabitis in his, quae ego creo .
Cap. XI. n. 1. In titulo ms. De situ
terreni orbis, quern . Omittit porro . M<fx
exhibet quern habitat - non inclinabimur
-Abyssus vestimentum e ius. E x q u o in •
telligitur - nisi super vim suam terram
esse fundatam . In excuso erat et ipso
pro et ipsum ; et constitutum pro substitutum
. IUico ms. substitutum s i t , Deus
nouit . Ea ergo parte etc.
a. Quadrifarium orbem statutum esse
. Ita ms. In editione , quadrifarius orbis
status esse, quod non cohaeret, Vo-
T om .V I .
cabula graeca quatuor partium mundt ita
respondent latinis: Anatole est Oriens,
Dysis Occidens, Arctus Septentrio , siue
Aquilo, Mesimbria Meridies, siue Auster.
In impresso scribitnr Disis, et Misimbria, .
Alii scribunt Mesenbria . Confer Pucan-
gium , qui in hanc rem quosdam versus
allegat .
3. Institutus t ms, constitutus . Et in.
fra , maturescit, hieme arescit , omissis
aliis.
4- Cod. ms. et detrimtnti sui consue-
H h h h